|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor non debeant
in causa divortii ad paria judicari. Divortium enim conceditur in lege
nova loco repudii, quod erat in lege veteri, ut patet Matth. 5.
Sed in repudio vir et uxor non judicabantur ad paria: quia vir poterat
repudiare uxorem, et non e converso. Ergo nec in divortio debent ad
paria judicari.
2. Praeterea, plus est contra legem naturae quod uxor plures viros
habeat quam quod vir plures mulieres: unde hoc quandoque licuit, illud
vero nunquam, ut supra, dist. 33, quaest. 1, art. 1, ad 7,
dictum est. Ergo plus peccat mulier in adulterio quam vir; et ita non
debent ad paria judicari.
3. Praeterea, ubi est majus nocumentum proximi, ibi est majus
peccatum. Sed plus nocet adultera uxor viro quam vir adulter uxori:
quia adulterium uxoris facit incertitudinem prolis, non autem
adulterium viri. Ergo majus est peccatum uxoris; et sic non debent ad
paria judicari.
4. Praeterea, divortium inducitur ad crimen adulterii corrigendum.
Sed magis pertinet ad virum, qui est caput mulieris, ut dicitur 1
Cor. 11, corrigere uxorem, quam e converso. Ergo non debent in
repudio ad paria judicari, sed vir debet esse melioris conditionis.
5. Sed contra, videtur quod uxor in hoc debeat esse melioris
conditionis. Quia quanto est major fragilitas in peccante, tanto
peccatum est magis dignum venia. Sed in mulieribus est major
fragilitas quam in viris, ratione cujus dicit Chrysostomus, quod
propria passio mulieris luxuria est; et philosophus in 7 Ethic.,
quod mulieres non dicuntur incontinentes, proprie loquendo, propter
facilem inclinationem in concupiscentiam: quia nec bruta animalia
possunt continere propter hoc quod non habent aliquid quod
concupiscentiis obviare possit. Ergo mulieribus in poena divortii
deberet magis parci.
6. Praeterea, vir ponitur caput mulieris, ut ipsam corrigat. Ergo
magis peccat quam mulier; et sic debet magis puniri.
Respondeo dicendum, quod in causa divortii vir et uxor ad paria
judicantur, ut idem sit licitum et illicitum uni quod alteri; non
tamen pariter judicantur ad illa: quia causa divortii est major in uno
quam in alio, cum tamen in utroque sit causa sufficiens ad divortium.
Divortium enim est poena adulterii, inquantum est contra matrimonii
bona. Quantum autem ad bonum fidei, ad quam conjuges aequaliter sibi
invicem tenentur, tantum peccat contra matrimonium adulterium unius
sicut adulterium alterius; et haec causa in utroque sufficit ad
divortium, sed quantum ad bonum prolis plus peccat adulterium uxoris
quam viri; et ideo major causa divortii est in uxore quam in viro; et
sic ad aequalia, sed non ex aequali causa obligantur: nec tamen
injuste, quia in utroque est causa sufficiens ad hanc poenam: sic
etiam est de duobus qui damnantur ad mortis ejusdem poenam; quamvis
alius altero gravius peccaverit.
Ad primum ergo dicendum, quod repudium non permittebatur nisi ad
vitandum homicidium; et quia in viris magis erat de hoc periculum quam
in mulieribus, ideo viro permittebatur dimittere uxorem, non autem e
converso per legem repudii.
Ad secundum et tertium dicendum, quod rationes illae procedunt
secundum quod in comparatione ad bonum prolis major sit causa divortii
in uxore adultera quam in viro; non tamen sequitur quod non judicentur
ad paria, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum, quod quamvis vir sit caput mulieris ut
gubernator, non tamen quasi judex ipsius, sicut nec e converso; et
ideo in his quae per judicium facienda sunt, non plus potest vir in
uxorem quam e converso.
Ad quintum dicendum, quod in adulterio invenitur de ratione peccati
idem quod est in fornicatione simplici, et adhuc plus, quod magis
gravat secundum laesionem matrimonii. Si ergo consideretur id quod est
commune adulterio et fornicationi, peccatum viri et mulieri se habent
ut excedentia et excessa: quia in muliere est plus de humore, et ideo
sunt magis ducibiles a concupiscentiis; sed in viro plus de calore qui
concupiscentiam excitat. Sed tamen simpliciter loquendo, ceteris
paribus, vir in simplici fornicatione plus peccat quam mulier: quia
habet plus de rationis bono, quod praevalet quibuslibet motibus
corporalium passionum. Sed quantum ad laesionem matrimonii, quam
adulterium fornicationi addit, ex qua divortium causatur, plus peccat
mulier quam vir, ut ex dictis patet; et quia hoc est gravius quam
simplex fornicatio, ideo, simpliciter loquendo, plus peccat mulier
adultera quam vir adulter, ceteris paribus.
Ad sextum dicendum, quod quamvis regimen quod datur viro in mulierem,
sit quaedam circumstantia aggravans; tamen ex illa circumstantia quae
in aliam speciem trahit, magis aggravatur peccatum, scilicet ex
laesione matrimonii, quae trahit ad speciem injustitiae in hoc quod
furtive aliena proles submittitur.
|
|