|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir
alteri nubere possit. Nullus enim tenetur ad perpetuam continentiam.
Sed vir in aliquo casu tenetur uxorem fornicantem in perpetuum a se
separare, ut patet ex dictis. Ergo videtur quod ad minus in tali casu
alteram ducere possit.
2. Praeterea, peccanti non est danda major occasio peccandi. Sed
si ei qui propter fornicationis culpam dimittitur, non licet aliam
copulam quaerere, datur sibi major occasio peccandi: non enim est
probabile ut qui in matrimonio non continuit, postea continere possit.
Ergo videtur quod liceat ei ad aliam copulam transire.
3. Praeterea, uxor non tenetur viro nisi ad debitum reddendum, et
cohabitationem. Sed per divortium ab utroque absolvitur. Ergo omnino
soluta est a lege viri; ergo potest alteri nubere; et eadem est ratio
de viro.
4. Praeterea, Matth. 19, 9, dicitur: qui dimiserit uxorem,
et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Ergo
videtur quod si causa fornicationis dimissa uxore aliam duxerit, non
moechetur; et ita erit matrimonium verum.
1. Sed contra, 1 Corinth. 7, 10: praecipio non ego, sed
dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere
innuptam.
2. Praeterea, nullus debet ex peccato reportare commodum. Sed
reportaret, si liceret adulterae ad aliud magis desideratum connubium
transire, et esset occasio adulterandi volentibus alia matrimonia
quaerere. Ergo non licet aliam copulam quaerere nec viro nec uxori.
Respondeo dicendum, quod nihil adveniens supra matrimonium potest
ipsum dissolvere; et ideo adulterium non facit quin sit verum
matrimonium: manet enim, ut dicit Augustinus, inter viventes
conjugale vinculum, quod nec separatio nec cum alio junctio potest
auferre; et ideo non licet uni, altero vivente, ad aliam copulam
transire.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis per se nullus obligetur ad
continentiam, tamen per accidens potest esse quod obligetur; sicut si
uxor sua aegritudinem incurabilem incurrat, et talem quae carnalem
copulam non patiatur; et similiter etiam est, si incorrigibiliter
spirituali infirmitate, scilicet fornicatione, laboret.
Ad secundum dicendum, quod ipsa confusio quam reportat ex divortio,
debet eam cohibere a peccato. Quod si cohibere non potest, minus
malum est quod sola ipsa peccet quam quod vir peccati ejus sit
particeps.
Ad tertium dicendum, quod quamvis uxor post divortium non teneatur
viro adultero ad debitum reddendum, et cohabitandum; tamen adhuc manet
vinculum matrimonii, ex quo ad hoc tenebatur; et ideo non potest ad
aliam copulam transire viro vivente. Potest tamen continentiam vovere
viro invito, nisi videatur Ecclesiam deceptam fuisse per falsos testes
sententiando de divortio: quia in tali casu etiam si votum professionis
emisisset, restitueretur viro, et teneretur debitum reddere; sed non
liceret ei exigere.
Ad quartum dicendum, quod exceptio illa quae est in verbis domini,
refertur ad dimissionem uxoris; et ideo objectio ex falso intellectu
procedit.
|
|