|
Postquam determinavit Magister de impotentia coeundi, per quam
impeditur actus matrimonii, ne de facto omnino fieri possit; hic
determinat de impedimento conditionis servilis, per quam impeditur
actus matrimonii ne libere fiat; et dividitur in partes duas: in prima
determinat de conditione servili; in secunda epilogat, continuans
praecedentia ad sequentia, ibi: duo illa executi sumus et cetera.
Prima in duas: in prima determinat de impedimento conditionis
servilis; in secunda de impedimento ex defectu aetatis, quia talis non
differt a servo, quamdiu sub tutoribus est, Gal. 4, ibi: hic
etiam sciendum, quod pueri ante quatuordecim annos, et puellae ante
duodecim annos secundum leges matrimonium inire nequeunt. Prima in
duas: in prima determinat de servitute quae praecedit matrimonium; in
secunda de servitute quae matrimonio superinducitur, ibi: illud etiam
notandum est et cetera. Prima in duas: in prima determinat de
servitute matrimonium praecedente quae est ex altera tantum parte
contrahentium; in secunda de illa quae est ex utraque parte, ibi:
quaeritur etiam, si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit
inter eos conjugium. Hic quaeruntur quinque: 1 utrum conditio
servitutis matrimonium impediat; 2 utrum possit servus sine consensu
domini matrimonium contrahere; 3 de servitute quae supervenit
matrimonio; 4 utrum proles sequatur matrem; 5 de defectu aetatis,
utrum impediat matrimonium.
|
|