|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod conditio servitutis non
impediat matrimonium. Nihil enim impedit matrimonium nisi quod habet
aliquam contrarietatem ad ipsum. Sed servitus non habet aliquam
contrarietatem ad matrimonium; alias inter servos non possent esse
conjugia. Ergo servitus non impedit matrimonium.
2. Praeterea, illud quod est contra naturam, non potest impedire
illud quod est secundum naturam. Sed servitus est contra naturam;
quia, sicut dicit Gregorius, contra naturam est hominem homini velle
dominari; quod etiam patet ex hoc quod homini dictum est, Gen. 1,
26: ut praesit piscibus maris etc., non autem ut praesit homini.
Ergo non potest impedire matrimonium, quod est naturale.
3. Praeterea, si impeditur matrimonium, aut hoc est de jure
naturali, aut de jure positivo. Non de jure naturali, quia secundum
jus naturale omnes homines sunt aequales, ut Gregorius, ubi Sup.;
et in principio Digestorum dicitur, quod servitus non est de jure
naturali; positivum etiam jus descendit a naturali, ut Tullius
dicit. Ergo secundum nullum jus servitus matrimonium impedire potest.
4. Praeterea, illud quod impedit matrimonium, aequaliter impedit
sive sciatur sive ignoretur, ut patet de consanguinitate. Sed
servitus unius cognita ab altero non impedit matrimonium. Ergo
servitus, quantum in se est, non habet quod impediat matrimonium; et
ita non deberet poni per se matrimonii impedimentum ab aliis
distinctum.
5. Praeterea, sicut convenit esse errorem circa servitutem, ut
putetur liber qui est servus; ita potest esse error de libertate, ut
putetur servus qui est liber. Sed libertas non ponitur matrimonii
impedimentum. Ergo nec servitus deberet poni.
6. Praeterea, magis facit gravem societatem matrimonii et plus
impedit bonum prolis morbus leprae quam servitus. Sed lepra non
ponitur impedimentum matrimonii. Ergo nec servitus debet poni.
1. Sed contra est quod decretalis, dicit de conjugio servorum, quod
error conditionis impedit contrahendum matrimonium, et dirimit
contractum.
2. Praeterea, matrimonium est de bonis per se expetendis, inquantum
habet honestatem. Sed servitus est de per se fugiendis. Ergo
matrimonium et servitus sunt contraria; et sic servitus matrimonium
impedit.
Respondeo dicendum, quod in matrimonii contractu obligatur unus
conjugum alteri ad debitum reddendum; et ideo si ille qui se obligat,
est impotens ad solvendum, ignorantia hujus impotentiae in eo cui fit
obligatio, tollit contractum. Sicut autem per impotentiam coeundi
efficitur aliquis impotens ad solvendum debitum, ut omnino non possit
solvere; ita per servitutem, ut libere reddere debitum non possit; et
ideo sicut impotentia coeundi ignorata impedit matrimonium, non autem
si sciatur; ita conditio servitutis ignorata matrimonium impedit, non
autem servitus scita.
Ad primum ergo dicendum, quod servitus contrariatur matrimonio quantum
ad actum, ad quem quis per matrimonium alteri obligatur, quem non
potest libere exequi; et quantum ad bonum prolis, quae pejoris
conditionis efficitur ex servitute parentis. Sed quia quilibet potest
in eo quod sibi debetur, sponte detrimentum aliquod subire; ideo si
alter conjugum scit alterius servitutem, nihilominus matrimonium
tenet. Similiter etiam quia in matrimonio est aequalis obligatio ex
utraque parte ad debitum reddendum, non potest aliquis requirere
majorem obligationem ex parte alterius quam ipse possit facere; et
propter hoc servus etiamsi contrahit cum ancilla quam credit liberam,
non propter hoc impedit matrimonium. Et sic patet quod servitus non
impedit matrimonium nisi quando ignorata est ab alio conjuge, etsi ille
sit liberae conditionis; et ideo nihil prohibet inter servos esse
conjugia, vel etiam inter liberum et ancillam.
Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet esse aliquid contra naturam
quantum ad primam intentionem ipsius, quod non est contra naturam
quantum ad secundam ejus intentionem; sicut omnis corruptio et defectus
et senium est contra naturam, ut dicitur in 2 caeli et mundi, quia
natura intendit esse et perfectionem; non tamen est contra secundam
intentionem naturae, quia ex quo natura non potest conservare esse in
uno, conservat in altero, quod generatur corruptione alterius; et
quando natura non potest perducere ad majorem perfectionem, inducit ad
minorem; sicut quando non potest facere masculum, facit feminam, quae
est mas occasionatus, ut dicitur in 16 de animalibus. Similiter
etiam dico, quod servitus est contra primam intentionem naturae, sed
non contra secundam; quia naturalis ratio ad hoc inclinat, et hoc
appetit natura ut quilibet sit bonus; sed ex quo aliquis peccat,
natura etiam inclinat ut ex peccato poenam reportet; et sic servitus in
poenam peccati introducta est. Nec est inconveniens aliquid naturale
per hoc quod est contra naturam hoc modo impediri; sic enim matrimonium
impeditur per impotentiam coeundi, quae est contra naturam modo
praedicto.
Ad tertium dicendum, quod jus naturale dictat quod poena sit pro culpa
infligenda, et quod nullus sine culpa puniri debeat; sed determinare
poenam secundum conditionem personae et culpae, est juris positivi; et
ideo servitus, quae est quaedam poena determinata, est de jure
positivo, et a naturali proficiscitur, sicut determinatum ab
indeterminato; et eodem jure positivo determinante est factum quod
servitus ignorata matrimonium impediat, ne aliquis sine culpa
puniatur: est enim quaedam poena uxoris quod habeat virum servum, et e
converso.
Ad quartum dicendum, quod aliqua impedimenta sunt quae faciunt
matrimonium illicitum. Et quia voluntas nostra non facit aliquid esse
illicitum vel licitum, sed lex cui voluntas subdi debet; ideo
ignorantia talis impedimenti quae voluntarium tollit, vel scientia,
nihil facit ad hoc quod matrimonium teneat: et tale impedimentum est
affinitas, vel votum, et cetera hujusmodi. Quaedam autem impedimenta
sunt quae faciunt matrimonium inefficax ad solutionem debiti; et quia
in voluntate nostra consistit debitum nobis relaxare, ideo talia
impedimenta, si sint cognita, matrimonium non tollunt, sed solum
quando ignorantia voluntarium excludit; et tale impedimentum est
servitus, et impotentia coeundi. Et quia etiam de se habent aliquam
rationem impedimenti, ideo ponuntur specialia impedimenta praeter
errorem. Non autem personae variatio ponitur speciale impedimentum
praeter errorem: quia persona altera subintroducta non habet rationem
impedimenti, nisi ex intentione contrahentis.
Ad quintum dicendum, quod libertas non impedit matrimonii actum; unde
libertas ignorata non impedit matrimonium.
Ad sextum dicendum, quod lepra non impedit matrimonium quantum ad
primum actum suum, eo quod leprosi debitum reddere possunt libere,
quamvis aliqua gravamina matrimonio inferant quantum ad secundos
effectus; et ideo non impedit matrimonium sicut servitus.
|
|