|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod servus matrimonium
contrahere non possit sine consensu domini. Nullus enim potest dare
alicui quod est alterius, sine consensu ipsius. Sed servus est res
domini. Ergo non potest contrahendo matrimonium dare potestatem
corporis sui uxori sine consensu domini.
2. Praeterea, servus tenetur domino suo obedire. Sed dominus
potest ei praecipere quod in matrimonium non consentiat. Ergo sine
consensu ejus matrimonium non potest contrahere.
3. Praeterea, post contractum matrimonium servus tenetur reddere
debitum uxori praecepto juris divini. Sed eo tempore quo uxor debitum
petit, potest dominus aliquod servitium servo imponere, quod facere
non poterit, si carnali copulae vacare velit. Ergo si sine consensu
domini posset servus contrahere matrimonium, privaretur dominus
servitio sibi debito sine culpa; quod esse non debet.
4. Praeterea, dominus potest vendere servum in extraneas regiones,
quo uxor sua non poterit eum sequi vel propter infirmitatem corporis,
vel propter periculum fidei imminens; puta si vendatur infidelibus,
vel etiam domino uxoris non permittente, si sit ancilla; et sic
matrimonium dissolvetur; quod est inconveniens. Ergo non potest
servus sine consensu domini matrimonium contrahere.
5. Praeterea, favorabilior est obligatio qua homo se divinis
obsequiis mancipat, quam illa qua homo se uxori subjicit. Sed servus
sine consensu domini non potest religionem intrare, vel ad clericatum
promoveri. Ergo multo minus potest sine ejus consensu matrimonio
jungi.
1. Sed contra, Gal. 3, 28: in Christo Jesu non est servus
neque liber. Ergo ad matrimonium contrahendum in fide Christi Jesu
eadem est libertas liberis et servis.
2. Praeterea, servitus est de jure positivo. Sed matrimonium de
jure divino et naturali. Cum ergo jus positivum non praejudicet juri
naturali aut divino, videtur quod servus absque domini consensu
matrimonium contrahere possit.
Respondeo dicendum, quod cum jus positivum, ut dictum est,
progrediatur a jure naturali; ideo servitus, quae est de jure
positivo, non potest praejudicare his quae sunt de lege naturali.
Sicut autem appetitus naturae est ad conservationem individui, ita est
ad conservationem speciei per generationem. Unde sicut servus non
subditur domino quin libere possit comedere et dormire, et alia
hujusmodi facere quae ad necessitatem corporis pertinent, sine quibus
natura conservari non potest; ita non subditur ei quantum ad hoc quod
non possit libere matrimonium contrahere, etiam domino nesciente aut
contradicente.
Ad primum ergo dicendum, quod servus est res domini quantum ad ea quae
naturalibus superadduntur; sed quantum ad naturalia omnes sunt pares;
unde in his quae ad actus naturales pertinent, servus potest alteri,
invito domino, sui corporis potestatem per matrimonium praebere.
Ad secundum dicendum, quod servus domino suo tenetur obedire in his
quae dominus potest licite praecipere. Sicut autem licite non potest
praecipere dominus servo quod non comedat aut dormiat; ita etiam nec
quod a matrimonio contrahendo abstineat. Interest enim ad legislatorem
qualiter quilibet re sua utatur; et ideo si dominus praecipiat servo
quod non contrahat matrimonium, servus non tenetur ei obedire.
Ad tertium dicendum, quod si servus volente domino matrimonium
contraxit, tunc debet praetermittere servitium domini imperantis, et
reddere debitum uxori: quia per hoc quod dominus concessit ut
matrimonium servus contraheret, intelligitur ei concessisse omnia quae
matrimonium requirit: si autem matrimonium ignorante vel contradicente
domino est contractum, non tenetur reddere debitum, sed potius domino
obedire, si utrumque simul esse non possit. Sed tamen in his multa
particularia considerari debent, sicut etiam in omnibus humanis
actibus; scilicet periculum castitatis imminens uxori, et impedimentum
quod ex redditione debiti servitio imperato generat, et aliis
hujusmodi: quibus omnibus rite pensatis judicari poterit cui magis
servus obedire teneatur, domino, vel uxori.
Ad quartum dicendum, quod in tali casu dicitur, quod dominus cogendus
est ne servum vendat taliter quod faciat onera matrimonii graviora,
praecipue cum non desit facultas ubique servum suum vendendi justo
pretio.
Ad quintum dicendum, quod per religionem et ordinis susceptionem
aliquis obligatur divinis obsequiis quantum ad totum tempus; sed vir
tenetur uxori debitum reddere non semper, sed congruis temporibus; et
ideo non est simile. Et praeterea, ille qui intrat religionem, et
suscipit ordinem, obligat se ad opera quae sunt naturalibus
superaddita, in quibus dominus potestatem ejus habet; et non in
naturalibus, ad quae obligat se per matrimonium; unde posset
continentiam vovere sine consensu domini.
|
|