|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod servitus matrimonio non
possit supervenire, ut vir se alteri vendat in servum. Quia quod in
fraudem et praejudicium alterius factum est, ratum esse non debet.
Sed qui se in servum vendit, facit hoc quandoque in fraudem
matrimonii, et ad detrimentum uxoris. Ergo non debet valere talis
venditio ad servitutem inducendam.
2. Praeterea, duo favorabilia praejudicant uni non favorabili. Sed
matrimonium et libertas sunt favorabilia, et repugnant servituti, quae
non est favorabilis in jure. Ergo servitus talis debet penitus
annullari.
3. Praeterea, in matrimonio vir et uxor ad paria judicantur, ut
supra, dist. 31, dictum est. Sed uxor non potest se in ancillam
dare nolente marito. Ergo nec vir nolente uxore.
4. Praeterea, illud quod impedit rei generationem in naturalibus,
destruit etiam rem generatam. Sed servitus viri nesciente uxore
impedit matrimonii contractum antequam fiat. Ergo si posset matrimonio
supervenire, destrueret matrimonium; quod est inconveniens.
1. Sed contra, quilibet potest dare alteri quod suum est. Sed vir
est sui juris, cum sit liber. Ergo potest jus suum dare alteri.
2. Praeterea, servus potest nolente domino uxorem ducere, ut dictum
est. Ergo eadem ratione vir potest domino se subdere, nolente uxore.
Respondeo dicendum, quod vir subditur uxori solum in his quae ad actum
naturae pertinent, in quibus sunt aequales, ad quae servitutis
subjectio se non extendit; et ideo vir nolente uxore potest se alteri
in servum dare: non tamen ex hoc matrimonium dissolvetur, quia nullum
impedimentum matrimonio superveniens potest dissolvere ipsum, ut
praedictum est, dist. 34, qu. 1, art. 1, ad 6.
Ad primum ergo dicendum, quod fraus bene potest nocere ei qui fraudem
facit, sed non potest alteri praejudicium generare; et ideo si vir in
fraudem uxoris alteri det se in servum, ipse damnum reportat,
inaestimabile libertatis bonum amittens; sed uxori nullum potest ex hoc
praejudicium generari, quin teneatur reddere debitum petenti, et ad
omnia quae matrimonium requirit: non enim potest ab his retrahi domini
sui praecepto.
Ad secundum dicendum, quod quantum ad hoc quod servitus matrimonio
repugnat, matrimonium servituti praejudicat: quia tunc servus tenetur
uxori reddere debitum, etiam nolente domino.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in actu matrimoniali et his quae ad
naturam spectant, ad paria vir et uxor judicentur, ad quae conditio
servitutis non se extendit; tamen quantum ad dispensationem domus, et
ad alia hujusmodi superaddita, vir est caput mulieris, et debet
corrigere, non autem e converso; et ideo uxor non potest se dare in
ancillam nolente viro.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de rebus
corruptibilibus, in quibus etiam multa impediunt generationem, quae
non sufficiunt ad destruendum rem generatam. Sed in rebus perpetuis
potest impedimentum praestari, ne res talis esse incipiat, non autem
ut esse desistat, sicut patet de anima rationali; et similiter etiam
est de matrimonio, quod est perpetuum vinculum praesenti vita manente.
|
|