|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filii debeant sequi
conditionem patris. Quia denominatio fit a digniori. Sed pater in
generatione est dignior quam mater. Ergo et cetera.
2. Praeterea, esse rei magis dependet a forma quam a materia. Sed
in generatione pater dat formam, mater materiam, ut dicitur in 16 de
Animalib. Ergo magis debet sequi proles patrem quam matrem.
3. Praeterea, illud praecipue debet aliquid sequi cui magis
similatur. Sed filius plus similatur patri quam matri, sicut et filia
plus matri. Ergo ad minus filius deberet sequi patrem, et filia
matrem.
4. Praeterea, in sacra Scriptura non computatur genealogia per
mulieres, sed per viros. Ergo proles magis sequitur patrem quam
matrem.
1. Sed contra, si quis seminat in terra aliena, fructus sunt ejus
cujus est terra. Sed venter mulieris respectu seminis viri est sicut
terra respectu sementis. Ergo et cetera.
2. Praeterea, in aliis animalibus hoc videmus, quae ex diversis
speciebus nascuntur, quod partus magis sequitur matrem quam patrem;
unde muli qui nascuntur ex equa et asino, magis similantur equis quam
illi qui nascuntur ex asina et equo. Ergo similiter debet esse in
hominibus.
Respondeo dicendum, quod secundum leges civiles partus sequitur
ventrem; et hoc rationabiliter; quia proles habet a patre complementum
formale, sed a matre substantiam corporis. Servitus autem corporalis
conditio est, cum servus sit quasi instrumentum domini in operando; et
ideo proles in libertate et servitute sequitur matrem; sed in his quae
pertinent ad dignitatem, quae est forma rei, sequitur patrem, sicut
in honoribus et municipiis et hereditate et aliis: et huic etiam
concordant canones et lex Moysi, ut patet Exod. 21. In quibusdam
tamen terris quae jure civili non reguntur, partus sequitur deteriorem
conditionem; ut si pater sit servus, quamvis mater sit libera, erunt
filii servi; non tamen si post peractum matrimonium pater se in servum
dedit nolente uxore, et similiter si sit e converso. Si autem uterque
sit servilis conditionis, et pertineant ad diversos dominos; tunc
dividunt filios, si plures sunt; vel si unus tantum, unus alteri
recompensabit de pretio, et accipiet prolem natam in sui servitium.
Tamen non est credibile, quod talis consuetudo possit esse ita
rationabilis sicut illud quod multorum sapientum diuturno studio
determinatum est. Hoc etiam in naturalibus invenitur quod receptum est
in recipiente per modum recipientis, et non per modum dantis; et ideo
rationabile est quod semen receptum in muliere ad conditionem ipsius
trahatur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis pater sit dignius principium,
tamen mater dat substantiam corporalem, ex parte cujus attenditur
conditio servitutis.
Ad secundum dicendum, quod in his quae ad rationem speciei pertinent,
magis similatur filius patri quam matri; sed in materialibus
conditionibus magis debet similari matri quam patri; quia res habet a
forma esse specificum, sed conditiones materiales a materia.
Ad tertium dicendum, quod filius assimilatur patri ratione formae quam
habet in sui complemento, sicut et pater; et ideo ratio non est ad
propositum.
Ad quartum dicendum, quod quia honor filii magis est ex patre quam ex
matre; ideo in genealogiis in Scripturis, et secundum communem
consuetudinem magis nominantur filii a patre quam a matre; tamen in his
quae ad servitutem spectant, magis matrem sequuntur.
|
|