|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod defectus aetatis non
impediat matrimonium. Secundum enim leges pueri accipiunt tutorem
usque ad vigintiquinque annos. Ergo videtur quod usque ad tempus istud
non sit confirmata ratio ad consensum; et ita videtur quod illud debeat
esse tempus statutum ad matrimonia ineunda. Sed ante tempus illud
matrimonium potest contrahi. Ergo defectus statutae aetatis non
impedit matrimonium.
2. Praeterea, sicut vinculum religionis est perpetuum, ita vinculum
matrimonii. Sed ante decimumoctavum annum non possunt facere
professionem, secundum novam institutionem. Ergo nec matrimonium
contrahere si defectus aetatis matrimonium impediret.
3. Praeterea, sicut consensus ad matrimonium requiritur ex parte
viri, ita ex parte mulieris. Sed mulier ante quartum decimum annum
potest contrahere matrimonium. Ergo et vir.
4. Praeterea, impotentia coeundi nisi sit perpetua et ignorata, non
impedit matrimonium. Sed defectus aetatis non est perpetuus nec
ignoratus. Ergo non impedit matrimonium.
5. Praeterea, non continetur in aliquo praedictorum impedimentorum;
et ita non videtur matrimonii esse impedimentum.
1. Sed contra est quod decretalis dicit, quod puer qui non potest
reddere debitum, non est aptus matrimonio. Sed ante decimum quartum
annum ut in pluribus non potest reddere debitum, ut patet in 9 de
animalibus. Ergo et cetera.
2. Praeterea, omnium natura constantium positus est terminus
magnitudinis et augmenti: et ita videtur, cum matrimonium sit
naturale, quod debeat habere determinatum tempus, per cujus defectum
impeditur.
Respondeo dicendum, quod matrimonium, cum fiat per modum contractus
cujusdam, ordinationi legis positivae subjacet, sicut et alii
contractus; unde secundum jure determinatum est quod ante illud tempus
discretionis quo uterque possit de matrimonio sufficienter deliberare,
et debitum sibi invicem reddere, matrimonia non contrahantur; et si
non ita facta fuerint, dirimuntur. Hoc autem tempus ut in pluribus
est in masculis in quartodecimo anno, in femina autem in duodecimo
anno, cujus ratio supra, dist. 27, quaest. 2, art. 3, in
corp., dicta est. Quia tamen praecepta juris positivi sequuntur id
quod est in pluribus; si aliquis ad perfectionem debitam ante tempus
praedictum perveniat, ita quod vigor naturae et rationis, defectum
aetatis suppleat, matrimonium non dissolvitur; et ideo, si
contrahentes ante annos pubertatis carnaliter ante tempus praedictum
fuerint copulati, nihilominus matrimonium stat indissolubile.
Ad primum ergo dicendum, quod in illis ad quae natura inclinat, non
exigitur tantus vigor rationis ad deliberandum, sicut in aliis; et
ideo ante potest in matrimonium sufficienter deliberans consentire quam
possit in contractibus aliis res suas sine tutore pertractare.
Et similiter etiam dicendum est ad secundum: quia votum religionis est
eorum quae sunt supra inclinationem naturae, quae majorem difficultatem
habent quam matrimonium.
Ad tertium dicendum, quod mulier citius ad tempus pubertatis pervenit
quam vir, ut dicitur in 9 de animalibus, et supra, dist. 27,
quaest. 2, art. 2, ad 3, dictum est; et ideo non est simile de
utroque.
Ad quartum dicendum, quod ex parte ista non solum est impedimentum
propter impotentiam coeundi, sed propter defectum rationis, quae adhuc
non sufficit ad consensum illum rite faciendum qui perpetuo durare
debet.
Ad quintum dicendum, quod sicut impedimentum quod est ex furia,
reducitur ad impedimentum erroris; ita et impedimentum quod est ex
defectu aetatis: quia homo non habet usum plenum liberi arbitrii.
|
|