|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordo non impediat
matrimonium. Quia nihil impeditur nisi a suo contrario. Sed ordo non
est contrarius matrimonio, cum utrumque sit sacramentum. Ergo non
impedit ipsum.
2. Praeterea, idem ordo est apud nos et apud Ecclesiam
Orientalem. Sed apud Ecclesiam Orientalem non impedit matrimonium.
Ergo nec apud Occidentalem.
3. Praeterea, matrimonium significat conjunctionem Christi et
Ecclesiae. Sed hoc praecipue congruit significari in his qui sunt
ministri Christi, scilicet ordinatis. Ergo ordo matrimonium non
impedit.
4. Praeterea, omnes ordines ad aliquid spirituale ordinantur. Sed
ordo non potest impedire matrimonium nisi ratione spiritualitatis.
Ergo si ordo impedit matrimonium, quilibet ordo impediet; quod falsum
est.
5. Praeterea, omnes ordinati possunt ecclesiastica beneficia
habere, et privilegio clericali gaudere, et aequaliter. Si ergo
propter hoc ordo matrimonium impedit, quia uxorati non possunt habere
beneficium ecclesiasticum, nec gaudere privilegio clericali, ut
juristae dicunt, tunc quilibet ordo impedire deberet; quod falsum
est, ut patet per decretalem Alexandri; et sic nullus ordo, ut
videtur, matrimonium impediet.
1. Sed contra est quod decretalis dicit ibid.: si in subdiaconatu
et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores
dimittere compellatis; quod non esset, si esset verum matrimonium.
2. Praeterea, nullus vovens continentiam potest matrimonium
contrahere. Sed quidam ordines sunt qui habent votum continentiae
annexum, ut ex littera patet. Ergo talis ordo matrimonium impedit.
Respondeo dicendum, quod ordo sacer de sui ratione habet ex quadam
congruentia quod matrimonium impedire debeat; quia in sacris ordinibus
constituti sacra vasa et sacramenta tractant; et ideo decens est ut
munditiam corporalem per continentiam servent. Sed quod impediat
matrimonium, ex constitutione Ecclesiae habet; tamen aliter apud
Latinos quam apud Graecos; quia apud Graecos impedit matrimonium
contrahendum solum ex vi ordinis; sed apud Latinos impedit ex vi
ordinis, et ulterius ex voto continentiae, quod est ordinibus sacris
annexum; quod etiam si quis verbo tenus non emittat, ex hoc ipso quod
ordinem suscipit, secundum ritum Occidentalis Ecclesiae intelligitur
emisisse; et ideo apud Graecos et alios Orientales sacer ordo impedit
matrimonium contrahendum, non tamen matrimonii prius contracti usum;
possunt enim matrimonio prius contracto uti, quamvis non possint
matrimonium de novo contrahere. Sed apud Occidentalem Ecclesiam
impedit matrimonium, et matrimonii usum; nisi forte ignorante aut
contradicente uxore vir ordinem sacrum susceperit; quia ex hoc non
potest ei aliquod praejudicium generari. Quod autem ordines sacri
distinguantur a non sacris nunc et in primitiva Ecclesia, supra,
dist. 24, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 3, dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ordo sacer non habeat
contrarietatem ad matrimonium in quantum est sacramentum, habet tamen
repugnantiam quamdam ad ipsum ratione sui actus, qui spirituales actus
impedit.
Ad secundum dicendum, quod jam patet quod objectio procedit ex
falsis. Ordo enim ubique impedit matrimonium contrahendum, quamvis
ubique non habeat votum annexum.
Ad tertium dicendum, quod illi qui sunt in sacris ordinibus
constituti, significant Christum nobilioribus actibus, prout ex
dictis in tractatu de ordine, dist. 23, qu. 2, art. 1, qu.
3, patet, quam illi qui sunt matrimonio juncti; et ideo ratio non
sequitur.
Ad quartum dicendum, quod illi qui sunt in minoribus ordinibus
constituti, ex vi ordinis non prohibentur matrimonium contrahere; quia
quamvis ordines illi deputentur ad aliqua spiritualia, non tamen
immediate habent accessum ad tractandum sacra sicut illi qui sunt in
sacris ordinibus. Sed secundum statutum Occidentalis Ecclesiae
matrimonii usus executionem ordinis non sacri impedit propter servandam
majorem honestatem in officiis Ecclesiae. Et quia aliquis ex
beneficio tenetur ad executionem ordinis, et ex hoc ipso privilegio
clericali gaudet; ideo haec apud Latinos clericis uxoratis
auferuntur.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
|
|