|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonio ordo sacer
supervenire non possit. Quia fortius praejudicat minus forti. Sed
fortius est vinculum spirituale quam corporale. Ergo si matrimonio
junctus ordinem suscipiat, praejudicium generabitur uxori, ut non
possit debitum exigere; cum ordo sit vinculum spirituale, et
matrimonium corporale; et sic videtur quod non possit ordinem sacrum
suscipere post matrimonium consummatum.
2. Praeterea, post matrimonium consummatum unus conjugum sine
alterius consensu non potest continentiam vovere. Sed ordo sacer habet
continentiae votum annexum. Ergo si vir ordinem sacrum invita uxore
acciperet, cogeretur uxor invita continentiam servare; quia non posset
alteri nubere, viro vivente.
3. Praeterea, etiam ad tempus non potest vir vacare orationi sine
consensu uxoris, ut habetur 1 Corinth. 7. Sed apud Orientales,
illi qui sunt in sacris constituti, tenentur ad continentiam tempore
quo exequuntur officium suum. Ergo nec ipsi possunt ordinari sine
consensu uxorum, et multo minus Latini.
4. Praeterea, vir et uxor ad paria judicantur. Sed sacerdos
Graecus defuncta uxore sua non potest aliam ducere. Ergo nec uxor
defuncto viro. Sed non potest sibi auferri facultas nubendi post
mortem viri per viri actum. Ergo vir non potest suscipere ordines post
matrimonium.
5. Praeterea, quantum matrimonium opponitur ordini, tantum e
converso. Sed ordo praecedens impedit matrimonium. Ergo e converso.
1. Sed contra, religiosi tenentur ad continentiam sicut illi qui
sunt in sacris ordinibus. Sed post matrimonium potest aliquis
religionem intrare, defuncta vel consentiente uxore. Ergo et ordinem
suscipere.
2. Praeterea, aliquis potest fieri servus hominum post matrimonium.
Ergo et servus Dei per susceptionem ordinis.
Respondeo dicendum, quod matrimonium non impedit ordinis sacri
susceptionem; quia si matrimonio junctus ad sacros ordines accedat,
etiam reclamante uxore, nihilominus characterem ordinis suscipit, sed
executione ordinis caret; si autem volente uxore, vel ipsa defuncta,
ordinem sacrum accipit, recipit ordinem et executionem.
Ad primum ergo dicendum, quod vinculum ordinis solvit vinculum
matrimonii ratione redditionis debiti, ex qua parte habet repugnantiam
ad matrimonium ex parte ejus qui ordinem suscipit; quia non potest
petere debitum, nec uxor tenetur ei reddere. Sed tamen non solvit ex
parte alterius; quia ipse uxori tenetur debitum reddere, si non possit
eam inducere ad continentiam.
Ad secundum dicendum, quod si uxor sciat, et de ejus consensu vir
ordinem sacrum susceperit, tenetur continentiam perpetuam vovere; non
tamen tenetur religionem intrare, si sibi non timeat de periculo
castitatis, propter hoc quod vir ejus solemne votum emisit; secus
autem si emisisset votum simplex. Si autem sine ejus consensu
susceperit, non tenetur; quia ex hoc nullum sibi praejudicium
generatur.
Ad tertium dicendum, quod sicut probabilius videtur (quamvis quidam
contrarium dixerint), etiam Graeci non debent accedere ad sacros
ordines sine consensu uxorum, quia ad minus tempore ministerii sui
fraudarentur debiti redditione; quo fraudari non possunt secundum
ordinem juris, si eis contradicentibus aut ignorantibus viri ordines
susceperint.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicitur, eo ipso quod mulier
consentit apud Graecos quod vir suus ordinem suscipiat, obligat se ad
hoc quod ipsa in perpetuum alteri non nubat; quia significatio
matrimonii non servaretur, quae in matrimonio sacerdotis praecipue
exigitur. Si autem sine consensu ejus ordinatur, non videtur ad hoc
teneri.
Ad quintum dicendum, quod matrimonium habet pro causa nostrum
consensum; non autem ordo, sed habet causam sacramentalem determinatam
a Deo; et ideo matrimonium potest impediri ex ordine praecedente,
quod non sit verum matrimonium; non autem ordo ex matrimonio, quod non
sit verus ordo; quia sacramentorum virtus est immutabilis; sed actus
humani possunt impediri.
|
|