|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod liceat viro uxorem
interficere in actu adulterii deprehensam. Lex enim divina praecipit
adulteras lapidari. Sed ille qui legem divinam exequitur, non
peccat. Ergo nec occidens propriam uxorem, si sit adultera.
2. Praeterea, illud quod licet legi, licet ei cui lex hoc
committit. Sed legi licet interficere adulteram, aut quamlibet
personam ream mortis. Cum ergo lex commiserit viro interfectionem
uxoris in actu adulterii deprehensae, videtur quod ei liceat.
3. Praeterea, vir habet majorem potestatem super uxorem adulteram
quam super eum qui cum ipsa adulterium commisit. Sed si vir percutiat
clericum quem cum propria uxore invenit, non est excommunicatus. Ergo
videtur quod etiam liceat interficere propriam uxorem in adulterio
deprehensam.
4. Praeterea, viri est uxorem suam corrigere. Sed correctio fit
per inflictionem justae poenae. Cum ergo justa poena adulterii sit
mors, quia est capitale crimen; videtur quod liceat viro uxorem
adulteram occidere.
1. Sed contra, in littera dicitur, quod Ecclesia Dei, quae
nunquam constringitur legibus mundanis, gladium non habet nisi
spiritualem. Ergo videtur quod ei qui vult esse de Ecclesia, non sit
licitus usus legis illius quae uxoricidium permittit.
2. Praeterea, vir et uxor ad paria judicantur. Sed uxori non licet
interficere virum in adulterio deprehensum. Ergo nec viro uxorem.
Respondeo dicendum, quod virum interficere uxorem contingit
dupliciter. Uno modo per judicium civile; et sic non est dubium quod
sine peccato potest vir zelo justitiae, non livore vindictae aut odii
motus, uxorem adulteram in judicio saeculari accusare criminaliter de
adulterio, et poenam mortis a lege statutam petere; sicut etiam licet
accusare aliquem de homicidio, aut de alio crimine. Non tamen talis
accusatio potest fieri in judicio ecclesiastico; quia Ecclesia non
habet gladium materiale, ut in littera dicitur. Alio modo potest eam
per seipsum occidere non in judicio convictam; et sic extra actum
adulterii eam interficere, quantumcumque sciat eam adulteram, neque
secundum leges civiles, neque secundum legem conscientiae licet. Sed
lex civilis quasi licitum computat quod in ipso actu eam interficiat,
non quasi praecipiens, sed quasi poenam homicidii inferens, propter
maximum incitamentum quod habet vir in tali facto ad occisionem uxoris.
Sed Ecclesia in hoc non est astricta legibus humanis, ut judicet eum
sine reatu poenae aeternae, vel poenae ecclesiastico judicio
infligendae, ex hoc quod est sine reatu poenae infligendae per judicium
saeculare. Et ideo in nullo casu licet viro interficere uxorem propria
auctoritate.
Ad primum ergo dicendum, quod poenam illam infligendam lex non
commisit personis privatis, sed personis publicis quae habent officium
ad hoc deputatum; vir autem non est judex uxoris; et ideo non potest
eam interficere, sed coram judice accusare.
Ad secundum dicendum, quod lex civilis non commisit viro occisionem
uxoris quasi praecipiens (quia sic non peccaret, sicut nec minister
judicis peccat latronem occidens condemnatum ad mortem), sed
permisit, poenam non adhibens; unde etiam difficultates quasdam
apposuit, quibus retraherentur viri ab uxoricidio.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc non probatur quod sit licitum
simpliciter, sed quantum ad immunitatem ab aliqua poena: quia etiam
excommunicatio quaedam poena est.
Ad quartum dicendum, quod duplex est congregatio: quaedam
oeconomica, sicut familia aliqua; et quaedam politica, sicut civitas
aut regnum. Ille igitur qui praeest secundae congregationi, ut rex
aut judex, potest infligere poenam et corrigentem personam, et
exterminantem ad purgationem communitatis cujus curam gerit. Sed ille
qui praeest in prima congregatione, sicut paterfamilias, non potest
infligere nisi poenam corrigentem, quae non se extendit ultra terminos
emendationis, quam transcendit poena mortis; et ideo vir qui sic
praeest uxori, non potest ipsam interficere, sed alias castigare.
|
|