|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uxoricidium non
impediat matrimonium. Directius enim opponitur matrimonio adulterium
quam homicidium. Sed adulterium non impedit matrimonium. Ergo nec
homicidium uxoris.
2. Praeterea, gravius peccatum est occidere matrem quam uxorem:
quia nunquam licet verberare matrem, licet autem verberare uxorem.
Sed occisio matris non impedit matrimonium. Ergo nec occisio uxoris.
3. Praeterea, magis peccat qui uxorem alterius propter adulterium
interficit, quam qui uxorem suam; inquantum minus habet de motivo, et
minus ad eum spectat ejus correctio. Sed qui alienam uxorem occidit,
non impeditur a matrimonio. Ergo nec ille qui propriam uxorem
interficit.
4. Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed peccatum
homicidii potest per poenitentiam removeri. Ergo impedimentum
matrimonii quod ex eo causatur; et ita videtur quod post peractam
poenitentiam non prohibeatur matrimonium contrahere.
1. Sed contra est quod canon dicit: interfectores suarum conjugum ad
poenitentiam redigendi sunt, quibus penitus denegatur conjugium.
2. Praeterea, in eo in quo quis peccat, debet etiam puniri. Sed
peccat contra matrimonium qui uxorem occidit. Ergo debet puniri, ut
matrimonio privetur.
Respondeo dicendum, quod uxoricidium ex statuto Ecclesiae matrimonium
impedit. Sed quandoque impedit contrahendum, et non dirimit
contractum; quando scilicet vir propter adulterium aut propter odium
occidit uxorem; tamen si timetur de incontinentia ejus, potest cum eo
dispensari per Ecclesiam, ut licite matrimonium contrahat. Quandoque
etiam dirimit contractum, ut quando aliquis interficit uxorem suam, ut
ducat eam cum qua moechatur: tunc enim efficitur illegitima persona
simpliciter ad contrahendum cum illa; ita quod si de facto cum ea
contraxerit matrimonium, dirimitur. Sed ex hoc non efficitur persona
simpliciter illegitima respectu aliarum mulierum; unde si cum alia
contraxerit, quamvis peccet contra statutum Ecclesiae faciens, tamen
matrimonium contractum non dirimitur propter hoc.
Ad primum ergo dicendum, quod homicidium et adulterium in aliquo casu
impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt contractum, sicut de
uxoricidio hic dicitur, et de adulterio, ut habitum est supra, dist.
35. Vel dicendum, quod uxoricidium est contra substantiam
conjugii, sed adulterium est contra bonum fidei ei debitae; et sic
adulterium non est magis contra matrimonium quam uxoricidium; et ita
ratio procedit ex falsis.
Ad secundum dicendum, quod simpliciter loquendo, gravius peccatum est
occidere matrem quam uxorem, et magis contra naturam: quia naturaliter
homo matrem reveretur; et ideo minus inclinatur ad interfectionem
matris, et pronior est ad interfectionem uxoris; ad cujus pronitatis
repressionem uxoricidis est matrimonium ab Ecclesia interdictum.
Ad tertium dicendum, quod talis non peccat contra matrimonium, sicut
ille qui propriam uxorem interficit; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod non est necessarium quod deleta culpa
deleatur omnis poena, sicut de irregularitate patet: non enim
poenitentia restituit in pristinam dignitatem, quamvis possit
restituere in pristinum statum gratiae, ut supra, dist. 14, dictum
est.
|
|