|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod votum inconvenienter in
littera definiatur. Votum enim de sui nominis ratione propositum
voluntatis importat sine aliqua promissione. Vota enim fieri dicuntur
quae voluntarie fiunt: quod etiam per aliam definitionem de voto datam
patet: votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata,
qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se Deo obligat. Ergo
non debuit promissionem ponere in definitione voti.
2. Praeterea, promittere progreditur a mente, sicut et credere.
Sed credere nullus potest nisi volens. Ergo nec promittere; et ita
frustra additur, spontaneae.
3. Praeterea, promissio non est idem quod promissionis
testificatio. Sed votum est quaedam promissio, ut patet per
definitionem Hugonis de s. Victore, qui dicit, quod votum est
sponsio animi voluntaria. Ergo male dicit Magister, quod votum est
promissionis testificatio.
4. Praeterea, illud quod ponitur in definitione, debet
universaliter definito convenire. Sed non omne votum fit Deo, quia
etiam sanctis vota fiunt. Ergo inconvenienter ponitur in definitione
voti, quod debet Deo fieri.
5. Praeterea, juristae sic definiunt votum: votum est alicujus boni
cum deliberatione facta promissio. Sed non omne bonum est de rebus ad
Deum pertinentibus; immo quaedam pertinent ad proximum. Ergo non
debet in definitione voti poni, quod sit de rebus ad Deum
pertinentibus.
6. Praeterea, ad votum requiritur animi deliberatio, ut patet per
quamdam definitionem a magistris de voto datam, quae talis est: votum
est promissio melioris boni ex deliberatione firmata. Cum ergo in
praedicta definitione quae in littera ponitur, non fiat mentio de
deliberatione, videtur insufficiens.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod votum non sit tantum de meliori bono.
Quia illud quod est necessitatis, non reputatur bonum melius, sed
commune bonum. Sed de eo quod est necessitatis, potest esse votum,
sicut Jacob, Gen. 27, vovit quod esset sibi dominus in Deum.
Ergo non oportet quod sit de meliori bono.
2. Praeterea, vota quaedam fiunt de rebus indifferentibus, sicut
mulieres praecipue solent vovere quod non pectinent caput tali vel tali
die. Sed indifferentia non includuntur in bonis melioribus. Ergo
votum non est semper de bono meliori.
3. Praeterea, illud quod est illicitum, non est bonum, ne dum ut
sit melius. Sed de illicito potest esse votum, sicut patet de
Jephte, qui propter votum occidit filiam innocentem, qui, ut dicit
Hieronymus, in catalogo sanctorum ponitur; quia placuit Deo animus
voventis. Ergo votum non est semper de meliori bono.
4. Praeterea, meliora bona videntur illa esse de quibus est
consilium. Sed de illis qui possunt vergere in periculum personae,
non est consilium, quae tamen quidam vovent, sicut quod abstineant
duobus vel tribus diebus a cibo, quod sine periculo personae sustinere
non possunt. Ergo votum non est semper de meliori bono.
1. Sed contra est definitio voti prius posita, scilicet: votum est
promissio melioris boni ex deliberatione firmata.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quia etiam ille qui non est sui juris, possit
aliquid vovere. Quia obligatio quae fit inferiori, non potest
impedire servitium superiori domino impendendum. Sed per votum aliquis
se obligat ad serviendum Deo. Ergo obligatio qua servus est obligatus
domino suo, homini tamen, non potest eum a voto prohibere.
2. Praeterea, filius familias est in potestate patris. Sed potest
vovere etiam contradicente patre; sicut quotidie fit, quod invitis
parentibus juvenes in religionibus profitentur. Ergo ille qui non est
sui juris, potest votum emittere.
3. Praeterea, nullus est magis in potestate alterius quam monachus
qui obedientiam promisit. Sed monachus potest vovere, ut videtur,
cum in quibusdam sit suae voluntatis arbiter; non enim in omnibus
tenetur obedire praelato, ut Bernardus dicit, sed in his tantum quae
ad religionem pertinent. Ergo et cetera.
4. Praeterea, uxor etiam est sub potestate viri, ut patet Genes.
3. Sed uxor in quibusdam potest vovere sine consensu viri. Ergo et
cetera.
1. Sed contra est quod non licet sacrificium ex alieno, Deo
offerre. Sed ille qui votum emittit, quodammodo sacrificium Deo
offert. Ergo si sit in potestate alterius, non potest votum
emittere.
2. Praeterea, votum, cum habeat spontaneam promissionem,
libertatem requirit. Sed ille qui est in potestate alterius, non
habet libertatem. Ergo non potest vovere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod votum suo nomine
obligationem quamdam exprimit ex voluntate factam; et quia voluntate
non potest aliquis obligari nisi ei qui voluntatis est cognitor, quod
solius Dei est; ideo ex consequenti importat obligationem Deo
factam, et ex consequenti de his quae ad Deum spectant, cum personae
obligatio alicui facta de his quae ad Deum non spectant, nulla sit.
Obligatio autem homini exterius fit verbo exterius expresso; unde
dicitur Prov. 6, 2: illaqueatus es verbis oris tui. Et ideo ei
qui cor intuetur, oportet quod fiat obligatio voluntaria interiori
verbo; et ideo oportet quod fiat per actum illius potentiae cujus est
verbum interius enuntiare, quod est rationis; et ideo ipse actus
rationis, qui est promissio, est essentialiter votum. Quod enim
promissio sit rationis actus, patet tum ex hoc quod est enuntiatio
quaedam; tum ex hoc quod promittens rem promissam ad alterum ordinat.
Omnis autem ordinatio, rationis est. Promissio autem exterius facta
quandoque dicitur nuda, quando non habet aliquid additum quod
obligationem confirmet; et tunc non habet plenam vim obligandi.
Similiter etiam promissio interius facta Deo, ad hoc quod plenam vim
obligandi habeat, oportet quod non sit nuda, sed habeat aliquid quo
confirmetur; et haec quidem confirmatio per tria gradatim habet fieri.
Primo per deliberationem simplicem; secundo per intentionem obligandi
se ad certam poenam; tertio per hoc quod testimonium hominum adhibetur
promissioni interiori; et sic de voto dantur plures definitiones
secundum diversa eorum quae requiruntur ad votum in definitionibus illis
comprehensa; et possent adhuc multo plures dari. Definitio tamen quam
Magister ponit, videtur esse perfectissima; quia ponit et
promissionem, quae est essentialiter votum; et tangit voluntatem in
hoc quod dicitur, spontaneae, quae est causa obligationis; et
confirmationem ultimam promissionis, quae alias includit, in hoc quod
dicit, testificatio; et voti terminum, quia est actus ad alterum, in
hoc quod dicit: quae debet Deo fieri; et materiam, in hoc quod
dicit, quod est de his quae Dei sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod velle aliquid non est vovere; et ideo
propositum non est votum, sed enuntiatio illius propositi per modum
promissionis; et quia enuntiatio interior conceptio cordis dicitur,
ideo in illa definitione ponitur votum esse propositi conceptio. Si
tamen simpliciter votum diceretur esse propositum, esset praedicatio
per causam, quia propositum est principium voti; sicut etiam quandoque
ipsum desiderium oratio vocatur, ut supra, dist. 15, dictum est.
Ad secundum dicendum, quod promissio quandoque fit ore et non corde;
et talis quo ad Deum non est votum; et ideo oportuit addere
spontaneae. Et praeterea, quamvis homo non possit cogi sufficienter
ad simpliciter promittendum, potest tamen cogi coactione quadam
interpretativa ad exteriorem promissionem, sicut ad alia opera
voluntatis exteriora; non autem ad promissionem interiorem, sicut nec
ad fidem. Magister autem definit votum exterius prolatum, quod potest
matrimonium impedire; sic enim intendit hic de voto; et hoc votum est
testificatio interioris promissionis, non ipsa interior promissio.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod votum non fit sanctis, nisi secundum quod
per suffragia sunt mediatores inter nos et Deum; sicut et oratio ad
sanctos fit; et ideo omne votum principaliter ad Deum reducitur,
sicut et oratio.
Ad quintum dicendum, quod illa definitio juristarum est intelligenda
non de quolibet bono, sed de eo quod pertinet ad pietatis religionem;
et hoc Dei est, sive fiat in proximo, sicut in proxima materia, sive
in seipso, sive in Deo.
Ad sextum dicendum, quod in testificatione includitur deliberatio, ut
dictum est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut ex jam dictis patet,
votum non potest esse nisi de aliquo bono ad cultum Dei pertinente
quocumque modo; et ideo omne malum obviat voto ex parte ejus cui fit
obligatio; sed ex parte ejus ex quo talis obligatio procedit, scilicet
voluntatis, omnis necessitas aliquo modo obviat voto. Est autem
duplex necessitas. Una absoluta; et talis necessitas omnino excludit
votum; sicut si aliquis voveret se non moriturum, vel ea quae omnino
non sunt in potestate ejus, nullum esset votum. Alia est necessitas
conditionata ex suppositione finis; et sic inest nobis necessitas
faciendi illa sine quibus non possumus salutem consequi; sicut sunt
praecepta ad quae alias tenemur; et talis necessitas non excludit
omnino votum; invenitur enim quandoque, large accipiendo votum, esse
de his quae sunt sub tali necessitate; sed excludit talis necessitas
votum proprie dictum; et ideo si votum accipiatur secundum propriam sui
rationem, est proprie de bonis illis ad quae non omnes tenentur, quae
supererogationis sunt; et ideo dicuntur meliora bona, quia
superadduntur illis bonis, sine quibus non est salus; et ideo votum
proprie acceptum, dicitur esse de meliori bono.
Ad primum ergo dicendum, quod illa Jacob promissio magis fuit
recognitio quaedam obligationis quam obligationis causa; et ideo non
potest proprie, sed largo modo, votum dici. Vel dicendum, quod
votum Jacob non fuit de eo quod erat necessitatis, sed de speciali
modo cultus per altaris constructionem; et ideo fuit de meliori bono.
Ad secundum dicendum, quod talia vota mulierum sunt sortilegia magis
quam vota; sunt enim reliquiae quaedam idolatriae, secundum quam
observabantur dies et menses; et ideo pro non votis habenda sunt, et
peccant talia voventes; quia, ut Hieronymus dicit, cum infidelibus
etiam nec nomina habere debemus communia.
Ad tertium dicendum, quod votum si sit de eo quod est simpliciter
malum, non est votum nisi aequivoce; et ideo nullo modo obligat. Si
autem est de eo quod uno casu contingente potest esse bonum et alio
malum, si sit in omnem eventum, est indiscretum; si autem sit in
bonum eventum per intentionem voventis, est discretum, et in malo
eventu non obligat. Votum igitur Jephte fuit de eo quod in aliquo
eventu poterat esse bonum, scilicet si obviaret animal immolatitium;
et in aliquo eventu non bonum, scilicet si obviaret animal non
immolatitium; et quia vovit in omnem eventum, votum indiscretum fuit.
Ergo in voto ejus, quantum ad emissionem voti, est aliquid
laudabile, scilicet devotio, et fides qua sperabat a Deo victoriam;
et sic dicitur esse motus a spiritu sancto; sed determinatio voti est
indiscreta; quantum autem ad executionem, ipsum factum est crudele,
sed figura est ibi laudabilis. Et ideo quamvis votum fuerit aliquo
modo laudabile, ipse tamen non excusatur a peccato, quia fuit in
vovendo stultus, et in reddendo impius, ut Hieronymus dicit.
Ponitur tamen in catalogo sanctorum propter victoriam quam a Deo
obtinuit, sicut et alii sancti.
Ad quartum dicendum, quod in periculum personae vergens votum non est
servandum, quia nullus potest aliquid vovere in periculum personae
suae; et ideo tutum est quod in talibus quaeratur dispensatio
superioris; si tamen eam non daret, et periculum immineret, posset
secure frangere votum. Posset autem periculum imminere vel ex
infirmitate vel ex paupertate, ut si non habeat aliud ad comedendum
quam illud a quo vovit abstinere.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ex jam dictis patet quod votum
non potest emitti ab aliquo nisi de his quae subjacent voluntati ejus;
et ideo ille qui est sub potestate alterius constitutus, quantum ad ea
in quibus ei subjacet, vovere non potest, quia talia non subjacent
ejus voluntati. Similiter etiam illi qui non habent usum liberi
arbitrii, sicut aliqui qui non sunt sanae mentis, vovere non possunt,
nec etiam pueri ante annos pubertatis.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc ipso quod servit homo domino suo
carnali, servit spirituali; unde apostolus propter conscientiam eis
esse serviendum docet; et quia hoc est necessitatis, non potest per id
quod non est necessitatis, impediri; sicut nec illud quod cadit sub
praecepto, potest per id quod cadit sub consilio, tolli.
Ad secundum dicendum, quod ex quo homo venit ad annos pubertatis, non
est sub potestate alterius, si sit liberae conditionis, quantum ad ea
quae ad personam suam spectant; et ideo sicut talis invitis parentibus
potest matrimonium contrahere, ita invitis eis potest religionem
profiteri; sed quantum ad res domesticas non potest aliquid vovere sine
consensu patris.
Ad tertium dicendum, quod quamvis religiosus non teneatur ad
obediendum in omnibus quae ei possent imperari, tamen tenetur ad
obediendum quantum ad omne tempus de his quae sibi imperari possunt,
sicut et servus non est exemptus aliquo tempore a servitio domini sui;
et ideo nullum tempus est eis vacans, quo possint quodlibet facere.
Et quia omne votum est aliquo tempore complendum, ideo sicut nec
servus ita nec religiosus aliquod votum emittere potest sine consensu
sui superioris.
Ad quartum dicendum, quod in his in quibus uxor viro tenetur, et e
converso, neuter potest vovere sine mutuo consensu, sicut patet de
voto continentiae. Sed quia in dispensatione domus et regimine vitae
mulier est subjecta viro; et non e converso; ideo vir potest in
talibus vovere sine consensu uxoris, sed non e converso.
|
|