|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod votum non obliget, ut
semper necesse sit illud observari. Nullus enim obligari potest ad
impossibile. Sed aliquando impossibile est votum observari, sicut
patet in illa quae vovit virginitatem et corrumpitur. Ergo non est
necessitatis votum servare.
2. Praeterea, effectus non potest esse firmior sua causa. Sed
causa dans firmitatem suo voto est deliberatio, ut ex definitione prius
posita, art. 1, quaest. 1, patet. Cum ergo deliberatio humana
non habeat necessariam firmitatem, quia cogitationes hominum sunt
timidae, et incertae providentiae nostrae, ut dicitur Sapient. 9;
videtur quod votum non obliget de necessitate ad observandum.
3. Praeterea, juramentum strictius obligat quam votum: quia veritas
divina, ex qua juramentum obligat, est efficacior quam deliberatio
humana, ex qua obligat votum. Sed juramentum non obligat ad hoc quod
observetur de necessitate; quia quandoque potest sine peccato frangi,
sicut quando vergit in deteriorem exitum. Ergo nec votum obligat ad
hoc quod semper necesse sit observari.
4. Praeterea, votum quandoque fit sub conditione, sicut vovit
Jacob Genes. 28, 20: si Deus meus mecum fuerit (...) erit
mihi dominus in Deum. Sed tale votum non obligat conditione non
extante. Ergo non omne votum de necessitate obligat.
5. Praeterea, ille qui moratur in religione ultra tempus probationis
determinatum, etsi ore non profiteatur, votum interpretatum fecisse
dicitur. Sed hoc votum, ut videtur, non necesse est eum observare,
quia nihil ipse promisit: nec videtur teneri semper ad ea quae votum
professionis continet; cum quandoque tempore probationis non videntur
statuta regulae observari, et ipse non intendit intrare monasterium,
nisi ut viveret sicut alii vivunt. Ergo videtur quod non omne votum
obliget, ut necessario servetur.
6. Praeterea, nullus obligatur ad id quod dependet ex arbitrio
alieno, sicut cum quis vovet intrare aliquod claustrum religionis; est
enim in potestate illorum eum recipere vel non. Ergo si ipsi nolint,
non videtur quod obligetur ad votum solvendum.
7. Praeterea, quicumque tenetur ad aliquid sine temporis
determinatione, tenetur ad statim. Si ergo votum obligaret, qui
facit votum et non determinat tempus, teneretur ad statim solvendum;
quod non videtur verum.
1. Sed contra est quod dicitur Deuter. 23, 21: cum votum
voveris domino Deo tuo, non tardabis reddere.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod vovere est voluntatis, sed
reddere necessitatis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod per obligationem voti simplicis
matrimonium contractum dirimi debeat. Fortius enim vinculum
praejudicat debiliori. Sed vinculum voti est fortius quam vinculum
matrimonii; quia hoc fit homini, illud Deo. Ergo vinculum voti
praejudicat vinculo matrimonii.
2. Praeterea, praeceptum Dei non est minus quam praeceptum
Ecclesiae. Sed praeceptum Ecclesiae adeo obligat, quod si contra
ipsum matrimonium contrahatur, dirimitur; sicut patet de illis qui
contrahunt in aliquo gradu consanguinitatis ab Ecclesia prohibito.
Ergo, cum servare votum sit praeceptum divinum, videtur quod cum quis
contra votum divinum matrimonium contrahit, ex hoc matrimonium sit
dirimendum.
3. Praeterea, in matrimonio potest homo uti carnali copula sine
peccato. Sed ille qui facit votum simplex, nunquam potest carnaliter
commisceri uxori sine peccato. Ergo votum simplex matrimonium
dirimit. Probatio mediae. Constat quod ille qui post simplex votum
continentiae matrimonium contrahit, mortaliter peccat; quia, secundum
Hieronymum, virginitatem voventibus non solum nubere, sed velle
nubere, damnabile est. Sed contractus matrimonii non est contra votum
continentiae nisi ratione carnalis copulae. Ergo quando primo
carnaliter commiscetur uxori, mortaliter peccat; et eadem ratione
omnibus aliis vicibus; quia peccatum primo commissum non potest
excusare a peccato sequenti.
4. Praeterea, vir et mulier in matrimonio debent esse pares,
praecipue quantum ad carnalem copulam. Sed ille qui votum simplex
continentiae facit, nunquam potest petere sine peccato debitum; quia
hoc est expresse contra voluntatem continentiae, ad quam ex voto
tenetur. Ergo nec reddere potest sine peccato.
1. Sed contra est quod Clemens Papa dicit, quod votum simplex
impedit contrahendum matrimonium, sed non dirimit contractum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nec etiam votum solemne dirimat
matrimonium contractum. Quia, sicut decretalis dicit, apud Deum non
minus obligat votum simplex quam votum solemne. Sed matrimonium
acceptatione divina stat vel dirimitur. Ergo cum votum simplex non
dirimat matrimonium, nec votum solemne dirimere poterit.
2. Praeterea, votum solemne non addit ita validum robur supra votum
simplex sicut juramentum. Sed votum simplex, etiam juramento
superveniente, non dirimit matrimonium contractum. Ergo nec votum
solemne.
3. Praeterea, votum solemne nihil habet quod non possit votum
simplex habere; quia votum simplex posset habere scandalum, cum possit
esse in publico, sicut et solemne. Similiter Ecclesia posset et
deberet statuere quod votum simplex dirimat matrimonium contractum ut
multa peccata vitarentur. Ergo qua ratione votum simplex non dirimit
matrimonium, nec solemne votum dirimere debet.
1. Sed contra est, quod ille qui facit votum solemne, contrahit
matrimonium spirituale cum Deo, quod est multo dignius quam materiale
matrimonium. Sed matrimonium materiale prius contractum dirimit
matrimonium post contractum. Ergo et votum solemne.
2. Praeterea, hoc etiam probari potest per multas auctoritates quae
in littera ponuntur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod votum, ut ex dictis
patet, est quidam promissionis contractus inter Deum et hominem.
Unde cum contractus bonae fidei inter homines factus obliget ad
necessariam observationem, multo fortius votum quo homo Deo aliquid
promittit, in his dumtaxat ad quae votum se extendit; in illis autem
ad quae votum non se extendit, obligatio voti non habet locum: et ideo
qui votum rite factum praetermittit, mortaliter peccat, quia fidem
quam cum Deo iniit, frangit.
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod votum fiendum impediret si
praesens esset, etiam voto facto obligationem aufert; unde cum de
impossibili non possit esse votum, ut dictum est; si aliquid fiat
impossibile post voti emissionem, quod prius erat possibile, obligatio
voti quantum ad illud tollitur; ut si quis dives voverit aedificare
Ecclesiam, quod postmodum perficere non possit paupertate
superveniente, non obligatur ex voto ad implendum. Sed tamen in hoc
distinguendum est dupliciter. Uno modo, quia vel omnino factus est
impotens; et tunc non tenetur simpliciter ad hoc quod vovit; vel est
factus impotens ad totum perficiendum, quamvis non ad partem; et tunc
ad illud quod potest, remanet obligatus. Alio modo distinguendum
est, utrum ex sua culpa impotentiam incurrerit; quia tunc oportet
recompensare per poenitentiam; vel non ex culpa sua, et tunc non
tenetur ad aliquam recompensationem. Illa ergo quae virginitatem
vovit, si corrupta est, quamvis non possit virginitatem reddere,
tamen potest reddere continentiam; et ad hoc remanet obligata, et
ulterius ad poenitentiae lamentum, per quod virginitatem amissam Deo
recompensat: quod quidem etsi non sit aequivalens simpliciter, est
tamen aequivalens quantum ad reputationem Dei, qui non exigit ab
homine ultra posse.
Ad secundum dicendum, quod quamvis deliberatio sit causa variabilis,
tamen rectitudo legis naturalis, quae dictat quod promittitur Deo esse
servandum, est invariabilis; et hoc dat necessariam obligationem
voto.
Ad tertium dicendum, quod sicut juramentum quod vergit in deteriorem
exitum, non est servandum, ita nec votum. Unde Isidorus dicit: in
turpi voto muta decretum; quia votum non extendit se ad illicita, vel
minus bona, ut dictum est. Nec differt utrum tunc fuerit illicitum
quando votum emissum est, vel postmodum illicitum fiat.
Ad quartum dicendum, quod illud quod sub conditione vovetur, non
vovetur simpliciter; et ideo non obligat nisi illa conditione extante.
Ad quintum dicendum, quod votum interpretatum obligat sicut et votum
oretenus emissum: unde si aliquis post tempus probationis in monasterio
remanserit, obligatur ex voto interpretativo; nisi forte propter
aliquam causam fuerit sibi annus protelatus, vel consueverit aliis
protelari; quia tunc non facit votum interpretatum ultra annum stans;
et talis qui interpretatum votum fecit, ad tria vota religionis
principalia in omni casu tenetur; sed ad alias observantias, quarum
transgressio ex dissimulatione praelatorum inducitur, qui dum videntes
non corrigunt, indulgere videntur, non videtur obligari, et praecipue
si sit simplex, qui talia discernere sufficienter nesciat.
Ad sextum dicendum, quod obligatio voti ex propria voluntate
causatur; unde si in vovendo prius cogitavit de religionem intrando,
et postea elegit talem religionem vel talem locum, obligatur
simpliciter ad religionem; unde si non potest in illa quam elegit,
recipi, debet aliam quaerere. Si autem primo et principaliter
cogitavit de tali religione vel tali loco, in voto suo intelligitur
haec conditio, si illi volunt eum recipere; alias esset indiscretum
votum; unde conditione non extante non obligatur. Si autem dubitet
quomodo se in vovendo habuerit, debet tutiorem viam eligere, ne se
discrimini committat.
Ad septimum dicendum, quod si quando quis vovit, puta se intraturum
religionem, intendebat se ad statim obligare, vel ad arbitrium
alienum, non potest ulterius differre etiam propter debita solvenda;
sed ille qui eum recipit, tenetur ea persolvere. Si autem in vovendo
de debitis cogitabat, probabiliter praesumi potest quod non intendebat
se obligare antequam de rebus suis disposuisset. Quando autem timet
rationabiliter perpetuum impedimentum, tenetur ulterius non differre.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod per hoc res aliqua desinit esse
in potestate alicujus per quod transit in dominium alterius; promissio
autem alicujus rei non transfert eam in dominium ejus cui promittitur;
et ideo non ex hoc ipso quod aliquis rem promittit aliquam, desinit res
illa esse in potestate sua. Cum ergo in voto simplici non sit nisi
simplex promissio proprii corporis ad continentiam Deo servandam
facta, post votum simplex adhuc remanet homo dominus corporis sui; et
ideo potest ipsum dare alteri, scilicet uxori, in qua datione
matrimonii sacramentum consistit, quod indissolubile est; et propter
hoc, votum simplex quamvis impediat contrahendum, quia peccat
matrimonium contrahens post votum simplex continentiae, tamen quia
verus contractus est, non potest matrimonium per hoc dirimi.
Ad primum ergo dicendum, quod votum est fortius vinculum quam
matrimonium quantum ad illud cui fit et ad quod ligat, quia per
matrimonium ligatur homo uxori ad redditionem debiti, sed per votum
Deo ad continentiam. Tamen quantum ad modum ligandi matrimonium est
fortius vinculum quam votum simplex; quia per matrimonium traditur
actualiter vir in potestatem uxoris, non autem per votum simplex, ut
dictum est; potior autem semper est conditio possidentis. Sed quantum
ad hoc simili modo obligat votum simplex sicut sponsalia; unde propter
votum simplex sunt sponsalia dirimenda.
Ad secundum dicendum, quod praeceptum prohibens matrimonium inter
consanguineos, non habet, inquantum est praeceptum Dei vel
Ecclesiae, quod dirimat matrimonium contractum, sed inquantum facit
quod consanguinei corpus non possit transire in potestatem
consanguinei. Hoc autem non facit praeceptum prohibens matrimonium
post votum simplex, ut ex dictis patet; et ideo ratio non sequitur;
ponitur enim pro causa quod non est causa.
Ad tertium dicendum, quod ille qui contrahit matrimonium per verba de
praesenti post votum simplex, non potest cognoscere uxorem carnaliter
sine peccato mortali; quia adhuc restat sibi facultas implendi
continentiae votum ante matrimonium consummatum, ut ex dictis patet,
supra, dist. 27, qu. 2, art. 3, quaestiunc. 2. Sed
postquam jam matrimonium consummatum est, est sibi factum illicitum non
reddere debitum uxori exigenti, tamen ex culpa sua; et ideo ad hoc
obligatio voti non se extendit, ut ex dictis patet; tamen debet
lamentum poenitentiae recompensare pro continentia non servata.
Ad quartum dicendum, quod quantum ad ea quibus non est factus impotens
votum continentiae servare, adhuc post contractum matrimonium obligatur
ad servandum; propter quod mortua uxore tenetur totaliter continere;
et quia ex matrimonii vinculo non obligatur ad debitum petendum, ideo
non potest petere debitum sine peccato, quamvis possit sine peccato
reddere debitum exigenti, postquam obligatus est ad hoc per carnalem
copulam praecedentem. Hoc autem intelligendum est, sive mulier petat
expresse sive interpretative, ut quando mulier verecunda est, et vir
sentit ejus voluntatem de redditione debiti; tunc enim sine peccato
reddere potest; et praecipue si ei timet de periculo castitatis. Nec
obstat quod non sunt pares in matrimonii actu: quia quilibet potest hoc
quod suum est abrenuntiare. Quidam tamen dicunt, quod potest et
petere et reddere, ne nimis onerosum reddatur matrimonium uxori semper
exigenti. Sed si recte inspiciatur, hoc est exigere interpretative.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod omnes dicunt, quod votum
solemne sicut impedit matrimonium contrahendum, ita dirimit matrimonium
contractum. Quidam autem assignant pro causa scandalum. Sed hoc
nihil est; quia etiam votum simplex quandoque scandalum habet, cum sit
quodammodo publicum quandoque; et praeterea insolubilitas matrimonii
est de veritate vitae, quae non est propter scandalum dimittenda. Et
ideo alii dicunt, quod hoc est propter statutum Ecclesiae. Sed hoc
etiam non sufficit; quia secundum hoc Ecclesia posset contrarium
statuere; quod non videtur verum. Et ideo dicendum cum aliis, quod
votum solemne ex sui natura habet quod dirimat matrimonium contractum,
inquantum scilicet homo per ipsum amisit sui corporis potestatem, Deo
illud ad perpetuam continentiam tradens, ut ex dictis patet; et ideo
non potest ipsum tradere in potestatem uxoris ad matrimonium
contrahendum; et quia matrimonium quod sequitur tale votum, nullum
est, ideo votum praedictum dirimere dicitur matrimonium contractum.
Ad primum ergo dicendum, quod votum simplex quoad Deum dicitur non
minus obligare quam solemne in his quae ad Deum spectant, sicut est
separatio a Deo per peccatum mortale; quia mortaliter peccat frangens
votum simplex sicut solemne, quamvis gravius sit peccatum frangere
solemne, ut sic comparatio in genere accipiatur, non determinata
quantitate reatus. Sed quantum ad matrimonium, per quod homo homini
obligatur, non oportet quod sit aequalis obligationis etiam in genere;
quia ad quaedam obligat votum solemne et non simplex.
Ad secundum dicendum, quod juramentum plus obligat ex parte ejus quo
fit obligatio, quam votum; sed votum solemne plus obligat quantum ad
modum obligandi, inquantum actualiter tradit hoc quod promittitur,
quod non fit per juramentum; et ideo non sequitur ratio.
Ad tertium dicendum, quod votum solemne habet actualem exhibitionem
proprii corporis, quam non habet votum simplex, ut ex dictis patet;
et ideo ratio ex insufficienti procedit.
|
|