|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in voto non possit fieri
dispensatio. Votum enim commune minimum habet de ratione voti. Sed
in voto communi nullus potest dispensare. Ergo nec in voto singulari.
2. Praeterea, reddere vota est de lege naturali; quia qui non
reddit, mentitur; quod est contra legem naturalem. Sed nullus potest
dispensare contra mendacium, aut contra illud quod est de lege
naturali. Ergo nullus potest dispensare in voto.
3. Praeterea, per dispensationem non debet praetermitti majus bonum
pro minori bono. Sed non est digna ponderatio continentis animae, ut
dicitur in Lib. Eccli. cap. 26, 20; quia pars
contemplativorum, qui significantur per Mariam, est optima, quia
ipsa optimam partem elegit, ut dicitur Luc. 10. Ergo, ad minus
in voto continentiae, quod ad statum contemplationis pertinet,
dispensari non potest.
4. Sed contra, nullum votum est licitum quod vergit in personae
periculum. Sed potest esse quod continentia servata vergat in
periculum personae. Ergo ad minus in casu illo votum continentiae
potest dispensari.
5. Praeterea, sicut monachi tenentur ad continentiam, ita ad
paupertatem et obedientiam. Sed potest dispensari cum eis quantum ad
votum obedientiae et paupertatis, ut patet in illis qui ad praelationes
assumuntur. Ergo et in voto continentiae.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod quilibet praelatus possit in voto
dispensare. Quilibet enim praelatus ad hoc constituitur quod utilitati
subditorum provideat. Ergo si utilitas subditorum requirat, potest
dispensare.
2. Praeterea, ex hoc aliquis potest dispensare in voto quod est
constitutus dispensator mysteriorum Dei. Sed hoc competit cuilibet
praelato. Ergo et cetera.
1. Sed contra, quia in corpore humano quaedam sunt actiones quae
solis principalibus membris conveniunt, et quaedam etiam soli capiti.
Sed in Ecclesia vicem capitis tenet Papa, et vicem principalium
membrorum praelati majores, ut episcopi. Ergo aliquae dispensationes
sunt quas solus Papa potest facere.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nullum votum possit commutari.
Levit., ult. 9: animal quod immolari potest domino, non potest
mutari nec in melius nec in pejus. Ergo si sit votum licitum, non
potest mutari.
2. Praeterea, si posset mutari, praecipue posset mutari in melius.
Sed hoc non potest: quia Bernardus dicit de bene ordinatis
monasteriis: nullus meo consilio egredietur desiderio arctioris vitae
sine superioris licentia. Ergo et cetera.
1. Sed contra est, quod licet semper proficere. Ergo potest etiam
votum in melius commutari.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod propria auctoritate possit aliquis votum
commutare. Quia si aliquis post votum terrae sanctae voveat religionem
intrare, liberatus est, si impleat secundum, ut Decret. dicit.
Sed potest propria auctoritate religionem vovere. Ergo et propria
auctoritate potest votum commutare.
2. Praeterea, ille qui fecit aliqua vota in saeculo, non videtur ad
illa teneri postquam est claustrum ingressus, ut quidam dicunt. Sed
potest propria auctoritate ingredi claustrum. Ergo et cetera.
3. Praeterea votum temporale exceditur a perpetuo sola duratione.
Sed aliquis potest propria auctoritate commutare votum temporale
peregrinationis in votum perpetuum religionis, ut dictum est. Ergo
eadem ratione potest mutare propria auctoritate votum minus diuturnum in
votum diuturnius, sicut minoris peregrinationis in majorem.
1. Sed contra, commutatio est quaedam dispensatio. Sed nullus
potest propria auctoritate dispensare in voto suo. Ergo nec
commutare.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circa hoc sunt diversae
opiniones. Quidam enim dicunt, quod quodlibet votum potest per
praelatos Ecclesiae dispensationem habere pro libito praelati: quia,
ut dicunt, in quolibet voto intelligitur conditionaliter voluntas
praelati superioris, scilicet Papae, ad cujus dispensationem
pertinent actus subditorum omnium; et ideo cum voluerit, ille summus
praelatus poterit relaxare obligationem voti, ut non teneatur votum
implere, quia conditio non extat. Sed hoc non videtur bene dictum:
quia quaedam sunt in quibus est homo ita liber sui, quod etiam contra
praeceptum Papae potest illa facere; sicut continere, et alia
consilia divina; unde absolute et sine conditione voluntatis alicujus
praelati potest alia vovere. Et ideo alii dicunt, quod nullum votum
recipit dispensationem secundum quod dispensatio est juris relaxatio,
sed secundum quod est juris declaratio: quia Papa potest declarare hoc
jus, quod quando fit recompensatio majoris boni, potest dimitti minus
bonum ad quod se quis obligavit. Sed hoc etiam non videtur verum:
quia declarare jus non est novum jus facere, sed illud quod in jure
erat, manifestare. Unde secundum hoc nunquam per dispensationem voti
fieret non contra jus quod erat prius contra jus, sed solum quod
videbatur contra jus, et non erat. Et ideo aliter dicendum, quod in
voto potest dispensari, etiam secundum quod dispensatio est juris
relaxatio, ex aliqua legitima causa. Quia enim votum de illicito esse
non potest, non autem licet subtrahere alicui quod ei debetur; ideo
per votum alicujus non potest fieri praejudicium suo praelato, quin
debeat ejus mandatis parere, cum fuerit opportunum; unde si praelatus
videat expedire aliqua rationabili causa, vel propter ipsum qui vovit,
vel propter alios, quod votum non servet, potest eum ab observatione
voti deobligare, qui alias de jure obligatus erat.
Ad primum ergo dicendum, quod ad ea quae cadunt sub voto communi, non
solum obligatur aliquis ex voto, sed ex lege naturali, et praecepto
divino; et ideo ex parte ista est quod non possit habere
dispensationem, sicut alia vota.
Ad secundum dicendum, quod observare votum durante voti obligatione,
est de lege naturali; sed cessante obligatione voti, non est
observatio ejus de lege naturali. Cessat autem ejus obligatio vel ex
se, ut quando servatum vergeret ad deteriorem exitum; et tunc per
declarationem superioris, si facultas petendi adsit, debet observatio
voti praetermitti; vel ex auctoritate superioris, qui aliud magis
necessarium judicat, et in voto dispensat. Nec tamen ex hoc homo
mendacium incurrit, quod votum non servat in tali casu: quia homo de
futuris debet habere pias conditiones adjunctas, vel explicite vel
implicite, ut patet Jacobi 5.
Ad tertium dicendum, quod de voto continentiae est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod nullus potest dispensare; sed hujusmodi
ratio diversa redditur a diversis. Quidam enim dicunt, quod hoc ideo
accidit, quia votum continentiae non potest praetermitti sine hoc quod
ad contrarium voti aliquis delabatur, quod nunquam licet. Sed votum
paupertatis potest praetermitti aliquo modo qui non directe erit contra
votum, sicut cum aliquis habet pecuniam non suo, sed Ecclesiae
nomine. Sed hoc nihil est: quia sic votum de abstinendo aliqua die
determinata a carnibus, non reciperet dispensationem, aut votum de
peregrinatione; quod est absurdum. Et ideo alii assignant aliam
rationem, dicentes, quod hoc convenit, quia votum continentiae non
recipit recompensationem melioris, eo quod non est digna ponderatio
animae continentis: vel ideo quia per continentiam homo de domestico
inimico triumphum capit, ut quidam dicunt: vel ideo quia per
religionem homo perfecte conformatur Christo. Unde in voto
continentiae, quod in voto religionis includitur, et in aliis votis
essentialibus religioni, non potest dispensari, ut quidam dicunt.
Sed hoc etiam non videtur sufficienter dictum: quia bonum commune est
multo melius quam bonum privatum, propter quod etiam homo interdum ab
horto sanctae contemplationis removetur, quae optima pars est, judicio
domini, Luc. 10, ut communi utilitati proximorum vacet. Et ideo
alii dicunt probabilius, si communis utilitas totius Ecclesiae aut
unius regni vel provinciae exposcerent, posse convenienter et in voto
continentiae et in voto religionis dispensari, quantumcumque esset
solemnizatum: non enim per votum potest se homo deobligare ab eo in quo
tenetur alteri, ut dictum est; unde talis posset imminere necessitas
quod posset alicui juste prohiberi ne continentiam aut religionem
voveret; et eadem necessitate manente, potest etiam in voto dispensari
jam facto.
Sed quia rationes in contrarium factae non recte procedunt; ideo
dicendum ad quartum, quod bonum continentiae est multo dignius quam
salus corporalis; et ideo periculum corporalis mortis non est
sufficiens ratio ut in voto continentiae dispensetur; unde etiam non
peccat in tali casu existens quod continentia videretur vergere in
periculum personae, si continentiam voveat, praecipue cum possit illi
periculo per alia remedia obviari; sicut non peccat qui propter aliquod
opus virtutis se mortis periculo exponit.
Ad quintum dicendum, quod cum illis qui assumuntur a statu religionis
in statum praelationis non dispensatur in principalibus votis
religionis: quia illa quae possidere dicuntur, non suo nomine, sed
Ecclesiae, possident; unde nihil per hoc praejudicatur voto
paupertatis; similiter nec voto obedientiae, quia obedientia respicit
statum praelationis in altero cui obedire tenetur. Et ideo quod ille
qui sub praelato esse desistit, non teneatur alicui obedire, non est
ex hoc quod obligatio voti deficiat ex parte voventis, sed quia
subtrahitur praelatio ex parte altera cui obedire tenebatur. Unde
monachus, qui abbati obedientiam promittit, si ipse fiat abbas, non
tenetur obedire alteri abbati, quia jam non habet abbatem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod plenitudo potestatis in
dispensando residet penes summum pontificem; alii autem participant de
hac potestate quantum eis concessum est, ut quia omnes ad unum
recurrere non possunt, per inferiores dispensationem recipere possint;
unde in votis illis quae non de facili dispensationem recipiunt, nec
frequenter, sed raro, sicut votum religionis et alia hujusmodi vota
perpetua, solus Papa dispensare potest; in aliis autem temporalibus
votis, sicut peregrinationum et jejuniorum et hujusmodi, possunt etiam
episcopi dispensare, nisi aliquod horum sibi Papa reservaverit, sicut
dispensatio in voto terrae sanctae.
Ad primum ergo dicendum, quod non quidquid utile est subdito, potest
sibi per praelatum quemlibet adhiberi, sed majora majoribus
reservantur; sicut non quilibet medicus potest cuilibet morbo
occurrere, sed in periculosioribus morbis peritiores medici
requiruntur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis omnes sint dispensatores
mysteriorum Dei, non tamen aequaliter; et ideo non oportet quod omnes
in omnibus dispensare possint.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod inter commutationem voti et
dispensationem hoc interest, quod quando votum commutatur, vovens
absolvitur ab uno et ligatur ad aliud; sed quando in voto dispensatur,
simpliciter a voto absolvitur sine hoc quod ad aliud ligetur; unde
minus importat voti commutatio quam dispensatio; et ideo cum ex causa
rationabili in voto dispensari possit, potest etiam votum commutari,
vel quia illud in quod fit commutatio, est melius, vel quia est minus
periculosum.
Ad primum ergo dicendum, quod animal immolatitium ex ipso voto
destinabatur ad cultum Dei; et ideo jam quodammodo sanctum erat, et
propter hoc non poterat ad communes usus deduci. Et similiter etiam
nunc si aliquis vovet religionem intrare, non potest alium ponere loco
sui in religione: similiter etiam si vovet ire in terram sanctam, non
potest alium loco sui mittere, nisi per dispensationem superioris.
Secus autem est in aliis votis, in quibus persona determinata non
destinatur ad specialem cultum Dei.
Ad secundum dicendum, quod Bernardus loquitur consulendo: quia
quandoque ex animi levitate quidam ad statum alium transeunt sub specie
arctioris vitae; et ideo tutius est quod fiat consilio et licentia
superioris praelati; praecipue si non credat quod ipse impedimentum
irrationabile praestet.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod in commutatione est quidam
contractus, qui non potest perfici sine consensu utriusque partis;
unde cum homo per votum Deo se obliget, non potest fieri immutatio
voti, nisi interveniat consensus ejus qui vicem Dei gerit in terris,
scilicet praelati; nisi forte unum votum ab alio includatur. Et quia
votum religionis includit omnia alia vota tum ratione perpetuitatis,
tum ratione obedientiae, qua homo voluntatem suam Deo tradit, per
quam sui et omnium dominus esse potest; ideo ille qui aliquod votum
temporale fecit, potest non requisita alicujus praelati dispensatione
religionem intrare non obstante voto praecedente quod ingressum
religionis impediret, puta peregrinationis, vel alicujus hujusmodi.
Si autem duo temporalia vovit, quorum utrumque est alteri
compossibile, debet utrumque servare, nisi forte auctoritate
superioris minus votum praecedens in majus sequens commutaverit. Si
autem secundum votum sit omnino incompossibile primo, debet servare
majus, et de minori secundum arbitrium praelati satisfacere.
Ad primum ergo dicendum, quod votum terrae sanctae obligat hominem ad
serviendum Deo temporaliter, et quantum ad determinatum tempus; sed
votum religionis quantum ad omnia, et secundum omne tempus; et ideo
quodammodo est ampliatio voti magis quam commutatio.
Ad secundum dicendum, quod quia per introitum religionis homo moritur
priori vitae, ideo illa vota quae vovit in saeculari vita explenda,
non tenetur exsolvere ex quo religionem intrat, et praecipue quia
singularitas in religionibus est periculosa, et onus religionis adeo
gravat quod non manet eadem facilitas ad observandum votum quod in
saeculari vita erat. Tamen quidam dicunt, quod debet praelato suo
exponere, et ille pensatis conditionibus personae et voti, poterit cum
eo dispensare. Sed secundum alios hoc non exigitur; quia ex ipsa vi
voti religionis a prioribus votis est absolutus rationibus dictis.
Ad tertium dicendum, quod perpetuum votum respicit omne tempus: et
ideo non manet aliquod tempus post ejus expletionem quo possit aliud
votum temporale impleri; sicut manet tempus ad implendum votum magis
diuturnum post votum minus diuturnum; et propter hoc non est simile.
|
|