|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virginibus voventibus
continentiam non debeatur speciale velum prae aliis quae continentiam
voverunt, et corruptae sunt. Quia tam virginitas quam continentiae
votum viris et mulieribus communia sunt. Sed viris in virginitate
continentiam voventibus nihil aliud datur quam aliis qui virginitatem
perdiderunt. Ergo nec virgines debent prae aliis speciale velum
accipere.
2. Praeterea, signa in nova lege non sunt inania, sed fructuosa;
quia sacramenta novae legis gratiam conferunt. Sed virginale velum non
videtur esse fructuosum, quia gratia non confertur in ipso; alias
esset sacramentum, et deberet corruptis dari quae etiam indigent
auxilio gratiae ad continentiam conservandam. Ergo videtur quod
virginibus non debeatur aliquod velum speciale prae aliis.
3. Praeterea, consecratio quae adhibetur viris in susceptione
ordinis, est major quam illa quae adhibetur mulieribus in velatione.
Sed consecratio ordinis non exigit virginitatem in consecrato. Ergo
nec mulieris velatio.
4. Praeterea, nullus debet pro poena quam sustinuit, iterum
puniri. Sed aliquando mulieri pro poena infertur quod corrumpatur,
sicut patet in his quae omnino per violentiam corrumpuntur. Ergo non
debet talibus ad minus virginale velum denegari.
5. Praeterea, quandoque si virginale velum corruptae denegetur,
sequitur scandalum astantium, et periculum homicidii, sicut cum aliqua
est occulte corrupta. Ergo videtur quod saltem in tali casu virginale
velum aliis quam virginibus dari debeat.
1. Sed contra, in officio Ecclesiae non decet esse aliquam
falsitatem. Sed in toto officio quo velantur virgines, fit mentio de
carnis integritate, ut patet diligenter inspicienti. Ergo non debet
velum virginale corruptis dari.
2. Praeterea, per velationem mulier quodammodo Christo
desponsatur, qui est dignior quam pontifex aliquis veteris legis. Sed
in veteri lege pontifici non licebat aliquam nisi virginem desponsare.
Ergo non debet aliqua nisi virgo velari.
Respondeo dicendum, quod ea quae corporaliter in Ecclesia aguntur,
signa sunt spiritualium. Sed quia corporale signum non sufficienter
repraesentare potest spirituale signatum, oportet quandoque quod ad
eamdem rem spiritualem signandam plura signa corporalia aptentur.
Matrimonium ergo spirituale Christi et Ecclesiae habet et
fecunditatem, per quam regeneramur in filios Dei, et incorruptionem,
quia Christus elegit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam,
aut aliquid hujusmodi, ut dicitur Ephes. 5; unde dicitur 2 Cor.
11, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere
Christo. Sed corporalis fecunditas integritatem carnis non patitur;
et ideo oportuit diversis signis repraesentari spirituale conjugium
Christi et Ecclesiae quantum ad fecunditatem, et quantum ad
integritatem. Sicut ergo per matrimonium carnale repraesentatur
matrimonium spirituale quantum ad fecunditatem, ita oportuit aliquid
esse quod repraesentaret praedictum spirituale matrimonium quantum ad
ejus integritatem; et hoc fit in velatione virginum, sicut per omnia
quae ibi proferuntur et geruntur, ostenditur; et propter hoc solus
episcopus, cui cura Ecclesiae committitur, virgines desponsat,
velando non sibi, sed Christo, quasi sponsi paranymphus et amicus.
Et quia integritatis significatio plene potest esse in continentia
virginali, sed in continentia viduali est semiplena; propter hoc etiam
viduis datur aliquod velum, non quidem cum illa solemnitate qua
virginibus datur.
Ad primum ergo dicendum, quod Ecclesia in matrimonio spirituali se
habet ut sponsa, Christus autem ut sponsus; per votum autem
continentiae anima Christo desponsatur; unde non competit ut haec
desponsatio significetur in viro, sed in muliere tantum.
Ad secundum dicendum, quod in consecratione virginum, sicut et in
unctione regum, et in aliis hujusmodi benedictionibus, gratia datur,
nisi sit impedimentum ex parte suscipientis; sed tamen hujusmodi
sacramenta non dicuntur, quia non sunt instituta ad curationem morbi
peccati, sicut alia sacramenta.
Ad tertium dicendum, quod in ordinis susceptione non consecratur
aliquis in sponsum, sed in ministrum sponsi; unde non requiritur
virginitas ad significandam integritatem spiritualis matrimonii, sicut
requiritur in velatione ejus quae consecratur in sponsam.
Ad quartum dicendum, quod illae quae per violentiam corrumpuntur, si
nullo modo consentiant, virginitatis gloriam quo ad Deum non perdunt.
Sed quia valde est difficile quod in tali delectatione aliquis
placentiae motus non insurgat, ideo Ecclesia quae de interioribus
judicare non potest, cum exterius corrupta sit, eam inter virgines non
velat; unde Leo Papa dicit: illae famulae Dei quae integritatem
pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in
humilitate et verecundia, si se incontaminatis non audeant copulare
virginibus.
Ad quintum dicendum, quod nullo modo illae quae sunt corruptae occulte
sive a viris, sive alio modo, sunt velandae; quia propter vitandum
scandalum non debent Ecclesiae sacramenta vel sacramentalia variari.
Sed, sicut quidam dicunt, potest aliqua cautela adhiberi ad vitandum
scandalum, ut scilicet illa quae non sunt de substantia virginalis veli
(ut accensio candelarum, et alia hujusmodi) fiant, mutatis occulte
his quae sunt de substantia virginalis veli, puta ut quod nomen
virginitatis in castitatem varietur.
|
|