|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulla indispositio
voluntatis humanae possit effectum Baptismi impedire. Ea enim quae
sunt a natura, sunt magis permanentia quam ea quae sunt a voluntate.
Sed originale est peccatum naturae, quod Baptismi effectum non
impedit. Ergo nec aliqua indispositio voluntatis Baptismum in suo
effectu impedire potest.
2. Praeterea, in naturalibus indispositio materiae non impedit
effectum agentis totaliter, nisi quando contraria dispositio quae est
in materia, est fortior quam virtus agentis, sicut patet de aquositate
lignorum per comparationem ad calorem ignis. Sed virtus divina, quae
in sacramentis secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit, est
potentior qualibet indispositione nostrae voluntatis. Ergo non potest
propter indispositionem voluntatis effectus Baptismi totaliter tolli.
3. Praeterea, Baptismus, sicut et alia sacramenta, instrumentum
est divinae misericordiae operantis salutem. Sed divina misericordia
operans salutem etiam voluntatem in bonum mutat per gratiam
praevenientem. Ergo et Baptismus indispositionem voluntatis magis
tollit quam ab ea impediatur.
1. Sed contra, Rom. 2, super illud: sine poenitentia sunt dona
Dei et vocatio, dicit Ambrosius, quod gratia Dei in Baptismo non
requirit nisi solam fidem et contritionem. Sed per haec duo tollitur
omnis contrarietas voluntatis ad gratiam. Ergo requiritur ad
Baptismum ut indispositio voluntatis tollatur.
2. Praeterea, secundum Augustinum, qui creavit te sine te, non
justificabit te sine te. Sed ille qui habet indispositam voluntatem,
non cooperatur Deo, immo magis in contrarium operatur. Ergo in
Baptismo non justificatur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod hujusmodi voluntatis indispositio non
debeat dici fictio. Secundum enim unumquodque genus peccati contingit
voluntatem esse indispositam ad baptismalis gratiae susceptionem. Sed
fictio est speciale peccatum, quia opponitur speciali virtuti,
scilicet veritati, ut patet per philosophum in 4 Ethic. Ergo non
debet dici universale impedimentum baptismalis gratiae.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod fictus est qui non credit.
Sed sicut in Baptismo datur fides, ita et aliae virtutes, et
praecipue caritas, per quam aliquis fit filius Dei. Ergo fictio non
magis debet poni impedimentum Baptismi, quam opposita aliarum
virtutum.
3. Praeterea, secundum Augustinum aliquo modo fictus est qui
indevotus accedit. Sed indevotio potest esse sine peccato mortali;
talis autem non habet aliquod impedimentum Baptismi. Ergo
impedimentum Baptismi non debet dici fictio.
4. Praeterea, secundum Augustinum, alio modo dicitur fictus qui
aliter celebrat. Sed qui non servat formam Ecclesiae, non confert
sacramentum, neque suscipit. Ergo talis fictio non est sacramenti
impedimentum.
5. Praeterea, fictus alio modo ab Augustino dicitur qui contemnit
suscipere. Sed talis non suscipit. Ergo talis fictio non impedit
sacramenti effectum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod recedente fictione Baptismus effectum
non consequatur. Opus enim mortuum nunquam vivificatur, ut infra,
dist. 14, dicetur. Sed opus mortuum dicitur quod in peccato
mortali factum est. Cum ergo ficte accedens ad Baptismum, in peccato
mortali sit, Baptismus ille nunquam vivificari poterit, ut ei gratiam
conferat.
2. Praeterea, effectus Baptismi est ab omni culpa et poena
absolvere. Sed hoc non accidit recedente fictione: quia a poena
peccatorum quae post Baptismum commisit, non absolvitur alias esset
majoris efficaciae in ficte accedentibus quam in aliis, quibus ad
deletionem sequentium peccatorum Baptismus non operatur. Ergo
recedente fictione Baptismus non habet suum effectum.
3. Praeterea, sicut aliquis ficte accedit ad Baptismum, ita etiam
ad Eucharistiam. Sed recedente fictione Eucharistiae effectum non
percipit qui prius fictus accesserat. Ergo nec etiam recedente
fictione aliquis Baptismi effectum percipit.
1. Sed contra, remota causa removetur effectus. Sed causa
impediens effectum Baptismi erat fictio. Ergo remota fictione
Baptismus effectum suum habebit.
2. Praeterea, cuilibet culpae in statu viae potest remedium
adhiberi. Sed contra originalem culpam non est aliud remedium quam
Baptismus. Ergo cum ficte accedentibus originale non remittatur,
oporteret Baptismum iterari si recedente fictione Baptismus effectum
suum non haberet quod est inconveniens et haereticum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est effectus
Baptismi. Primus est res et sacramentum, scilicet character. Et
quia character non imprimitur ad praeparandum hominis voluntatem, ut
aliquid bene fiat cum non sit habitus, sed potentia, ut dictum est,
ideo hunc effectum voluntatis indispositio non impedit, dummodo
aliqualis sit voluntas recipiendi sacramentum. Alius effectus est qui
est res et non sacramentum, scilicet gratia, et quae ad ipsam
consequuntur, per quae hominis voluntas praeparatur ut bene
cooperetur; et ideo ad hunc effectum percipiendum non sufficit
quaelibet voluntas sacramentum recipiendi, sed requiritur voluntas
talis a qua removeatur omnis indispositio contraria gratiae baptismali
quia contraria non se compatiuntur; unde manente contraria
dispositione, Baptismus ultimum suum effectum habere non posset.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale eo ipso quod non est
voluntarium voluntate hujus personae, habet quod in voluntate, in qua
ultimus effectus Baptismi effici debet, indispositionem aliquam non
causet; et ideo effectum Baptismi impedire non potest.
Ad secundum dicendum, quod de ratione voluntatis est ut cogi non
possit; et ideo non est similis ratio de indispositione voluntatis et
aliarum rerum naturalium, quae per violentam actionem agentis
dispositiones contrarias admittunt.
Ad tertium dicendum, quod sicut in his quae ad esse naturae spectant,
quaedam Deus operatur mediantibus rebus naturalibus, quaedam autem
sibi reservavit, ita etiam in aliis quae ad gratiam pertinent, quaedam
operatur mediantibus sacramentis, quaedam autem immediate operatur; et
quandoque praeter legem naturae, sicut et miracula facit praeter
rationes seminales seu naturales; et de hujusmodi est permutatio
voluntatis eorum qui gratiae contrariam voluntatem habent non solum
habitu (quod quandoque contingit in his qui non ficte accedunt, se ad
gratiam disponentibus, quam in ipso momento Baptismi consequuntur),
sed etiam eorum qui contrariam actu voluntatem habent, sicut de Paulo
accidit; Act. 10.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod aliquis alicujus
agentis effectum percipere debeat, oportet quod se habeat in debita
dispositione ad causam agentem, et ad effectum percipiendum; et ideo
indispositio voluntatis, quae effectum ultimum Baptismi impedit est
duplex: una secundum ordinem ad ipsum sacramentum; alia secundum
ordinem ad effectum sacramenti. Ad ipsum autem sacramentum contingit
voluntatem esse indispositam dupliciter: uno modo per subtractionem
necessarii; alio modo per positionem contrarii. Quia autem omnis
actio est per contactum; ideo necessarium est quod recipiens
sacramentum quodammodo contingat ipsum et per intellectum quem quidem
contactum facit fides et per affectum quem contactum facit devotio; et
ideo indispositus reputatur et qui non credit, et qui indevotus
accedit. Similiter autem duplex est contrarium, quod subtrahi
oportet. Unum est ex parte eorum quae exterius aguntur; et sic
indispositus est qui aliter celebrat. Aliud est ex parte virtutis
intrinsecae, quae secretius operatur salutem; et sic indispositus est
qui contemnit. Similiter autem per comparationem ad effectum
Baptismi, oportet quod disponatur aliquis adhibendo necessarium,
scilicet fidem, quae cor purificat, et quod removeat contrarium,
scilicet peccatum, per contritionem; et ideo Ambrosius dicit quod non
sunt necessaria ex hac parte nisi fides et contritio, tamen contritio
etiam in devotione includitur.
Ad primum ergo dicendum, quod fictio proprie est cum aliquis aliquid
ostendit dicto vel facto, quod non est in rei veritate. Hoc autem
contingit dupliciter. Uno modo quando ex hac intentione aliquid
dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet; et tunc
fictio est speciale peccatum, et sic non accipitur hic. Alio modo
quando aliquid ostenditur quod rei veritas non habet dicto vel facto,
etiam si non propter hoc dicatur vel fiat; et sic accipitur hic
fictio. Quicumque enim ad Baptismum accedit, ostendit se veteri
vitae abrenuntiare, et novam inchoare; unde si voluntas ejus adhuc in
vetustate vitae remaneat, aliud ostendit quam sit in rei veritate; et
ideo est fictio.
Ad secundum dicendum, quod in sacramentis praecipue fides operatur,
per quam sacramenta quodammodo continuantur suae causae principaliter
agenti, et etiam ipsi recipienti; et ideo defectus fidei specialius
pertinet ad fictionem quae est in sacramentis, quam defectus aliarum
virtutum.
Ad tertium dicendum, quod devotio hic accipitur voluntas consequendi
Baptismum totaliter, et quantum ad sacramentum et quantum ad rem
sacramenti; et hujus devotionis defectus non potest sine peccato
mortali esse; quamvis defectus devotionis prout importat fervorem
caritatis in reverentia Dei et divinorum, possit esse sine peccato
mortali.
Ad quartum dicendum, quod aliter celebrans quandoque non variat ea
quae sunt de essentia sacramenti, et tunc confertur sacramentum; sed
non consequitur aliquis rem sacramenti, nisi suscipiens sacramentum sit
immunis a culpa aliter celebrantis.
Ad quintum dicendum, quod non loquimur hic de contemptu quo aliquis
abjicit sacramentum non recipiens ipsum, sed quo aliquis parvipendit
non aestimans in eo esse efficaciam ad salvandum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in Baptismo imprimitur
character, qui est immediata causa disponens ad gratiam; et ideo, cum
fictio non auferat characterem, recedente fictione, quae effectum
characteris impediebat, character, qui est praesens in anima, incipit
habere effectum suum; et ita Baptismus recedente fictione, effectum
suum consequitur.
Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus non habet efficaciam solum ex
opere operante sed magis ex opere operato, quod est opus Dei et non
hominis; et ideo non potest esse mortuum.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus recedente fictione habet illum
effectum quem prius habuisset, si fictio non fuisset; et ideo peccata
praecedentia Baptismum remittit et quo ad culpam et quo ad poenam; sed
peccata sequentia remittuntur virtute contritionis quae fictionem
amovet, quantum ad culpam, sed non quantum ad poenam totaliter.
Ad tertium dicendum, quod in Eucharistia non imprimitur character
cujus virtute possit aliquis virtutem sacramenti percipere fictione
recedente; et ideo non est simile.
|
|