|
Omnes parvuli qui in Baptismo ab originali mundantur, sacramentum et
rem suscipiunt. Non tamen soli parvuli, sed etiam adulti quandoque.
Tamen de parvulis non est dubium quin recipiant; de adultis autem
est, quia per fictionem impediri possent; et ideo parvulis potius
exemplificat. Nisi poeniteat, eum veteris vitae. Contra. Ergo
Baptismus non est primum sacramentum, sed poenitentia. Et dicendum,
quod loquitur de poenitentia prout est virtus, non prout est
sacramentum. Non redire dimissa etc., hoc qualiter verum sit,
infra, dist. 22, quaest. 1, art. 1, in corp., dicetur.
Induunt homines Christum aliquando et cetera. Induere Christum
nihil aliud est quam Christi similitudinem assumere; quod contingit
exterius per sacramentalem repraesentationem, et interius per realem
imitationem. Nec tantum passio vicem Baptismi implet, sed etiam
fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum. Contritio
non totaliter supplet: quia non semper a tota poena absolvit, quamvis
absolvat ab omni culpa. Neque enim ille latro pro nomine Christi
crucifixus est. Contra est quod Hieronymus dicit, quod Christus
homicidii poenam in illo latrone fecit esse martyrium. Et dicendum
quod habuit aliquid de martyrio, scilicet poenam, et justam
voluntatem; et aliquid defecit ad martyrium, scilicet causa; sicut in
innocentibus defuit justa voluntas; sed fuit poena et causa. Quem
regeneraturus eram, amisi. Amisisse se eum dicit, quia gaudium et
meritum quod de baptizatione ejus habiturus erat, amisit differens
Baptismum ejus usque ad solemne tempus secundum morem Ecclesiae qui
tunc erat, vel usque ad perfectam instructionem. Iste autem gratiam
Baptismi non amisit, quia cum desiderio ejus decessit; et hoc est
verum quantum ad remissionem culpae, sed non quantum ad remissionem
omnis poenae. Ubi tota sacramenta Baptismi complentur. Verum est
quantum ad id quod est tantum res in sacramento. Aeterno supplicio
puniendos, supplicium improprie nominat poenam damni, quam solam pueri
sustinebunt, ut in 2 Lib., dist. 33, quaest. 2, art. 2,
dictum est. Quia fidelium consortio non separantur. Orationes tamen
illae non sunt pro eis suffragia, sed gratiarum actiones.
|
|