|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignetur
definitio scandali, quae sumitur ex Glossa interlineali, Matth.
18, super illud: vae mundo a scandalis, scilicet: scandalum est
dictum vel factum minus rectum praebens aliis occasionem ruinae.
Scandalum enim dividitur in activum et passivum. Sed haec definitio
non potest convenire scandalo passivo. Ergo non convertitur cum
definito; et sic est incompetens.
2. Praeterea, Num. 31, super illud: ulciscere prius filios
Israel etc., dicitur, quod scandalum est, cum recte ambulanti
deceptio submittitur ad ruinam. Sed non omne dictum vel factum minus
rectum est deceptio. Ergo scandali definitio est incompetenter
assignata.
3. Praeterea, sicut peccatum oris et operis potest alteri praestare
occasionem ruinae; ita et peccatum cordis, praecipue quando per
exteriora signa in notitiam aliorum prodit. Sed in definitione
praemissa tangitur peccatum oris et operis, non autem cordis. Ergo
inconvenienter assignatur.
4. Praeterea, occasio significat causam per accidens. Sed etiam
bona interdum per accidens sunt causa malorum. Ergo non solum dictum
vel factum minus rectum praebet alteri occasionem ruinae, sed etiam si
sit rectum, debet dici scandalum.
5. Praeterea, Isai. 8, 14, dicitur de Christo: erit in
lapidem et in petram scandali. Sed in Christo non fuit aliquid minus
rectum. Ergo non est de ratione scandali quod sit aliquid minus
rectum.
Respondeo dicendum, quod scandalum nomen Graecum est, et impactionem
significat in Latino; quae quidem proprie dicitur in corporalibus, in
spiritualibus autem transumptive. Unde oportet quod spirituale
scandalum, de quo loquimur, sumatur ad similitudinem corporalis
impactionis; quae quidem non fit nisi ambulanti aliquid in via
objiciatur quod ei sit occasio cadendi, etiam si non cadat. Nihil
autem ab alio factum, est natum casum facere ejus qui in via Dei
ambulat, nisi sit aliquod minus rectum in notitiam ejus procedens vel
verbo vel facto; et ideo dictum vel factum minus rectum est id ad quod
spiritualiter fit impactio, et occasio datur alterius ruinae, in quo
ratio consistit scandali.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in corporali impactione est duo
considerare; scilicet ipsam impactionem cadentis, aut ejus qui ad
causam disponitur, et illud ad quod fit impactio, quod dicitur obex;
ita et in spirituali; et utrumque nomen scandali accepit, sed non
univoce; sicut etiam fides dicitur ipsa res credita, et actus
credendi. Ipsa ergo spiritualis impactio, qua aliquis ad casum
disponitur, dicitur scandalum passivum; sed obex spiritualis ad quem
fit impactio, dicitur scandalum activum; et sic definitur hic
scandalum, quia ex dicto vel facto minus recto aliquis ad ruinam
disponitur.
Ad secundum dicendum, quod tunc aliquis per se loquendo peccatum
aliquod facit, quando ex intentione operatur, et non quando praeter
intentionem ejus peccatum accidit, sicut patet in homicidio casuali;
et ideo tunc proprie aliquis scandalum facit quando ruinam proximi
procurare intendit. Quicumque autem ad peccandum inducitur,
decipitur: quia omnis malus ignorans, ut philosophus dicit in 3
Ethic., et ideo ubicumque est scandalum per se loquendo, dictum vel
factum minus rectum est deceptio quaedam, quae submittitur ambulanti ad
ruinam. Vel dicendum quod dicitur esse deceptio, inquantum est
deceptionis occasio vel causa: quia omnis peccans decipitur, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod spiritualis obex, qui scandalum dicitur,
oportet quod in via ambulanti objiciatur; quod fit dum in notitiam ejus
venit. Peccatum autem cordis in notitiam alterius venire non potest,
nisi per signa aliqua, quae reducuntur ad peccatum oris vel operis; et
ideo in definitione scandali ponitur tantum dictum vel factum minus
rectum, et non fit mentio de peccato cordis.
Ad quartum dicendum, quod occasio non semper nominat causam, sed
quandoque causam per se insufficientem; et sic in definitione praemissa
sumitur. Peccatum enim non potest habere ab exteriori aliquam causam
sufficientem, eo quod voluntarium est; sed potest habere aliquam
causam inducentem: quae quidem causa quandoque per se nata est
inclinare ad peccatum vel ex suo genere, vel ex intentione alicujus
proponentis eam ad hoc quod aliquis inducatur ad peccatum; et tunc
illud dicitur dare occasionem ruinae: quandoque autem per accidens
aliquis inclinatur ab aliquo in peccatum, quod de se non est natum
inclinare in illud; sicut etiam in corporalibus aliquis in via plana
impingit, et cadit; et tunc dicitur ipsemet sumere occasionem ruinae,
nulla sibi occasione ab exteriori data. Sed talis causa ruinae non
potest scandalum nominari; quia causae etsi quandoque nomina sortiantur
ex per se effectibus, nunquam tamen ab his quae per accidens eveniunt,
nominari consueverunt.
Ad quintum dicendum, quod Christus non dicitur esse petra scandali
quasi per se scandali causa, quia ipse non dedit alicui occasionem
scandali; sed dicitur esse in petram scandali, ita quod propositio non
ordinem causae, sed consecutionem importet; quia ex his quae Christus
fecit, consecutum est scandalum Judaeorum.
|
|