|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scandalum non sit
peccatum semper. Nullum enim necessarium est peccatum. Sed necesse
est ut veniant scandala, ut dicitur Matth. 18, 7. Ergo
scandalum non est peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est ex Diaboli incentivo, non ex
pietatis affectu. Sed Matth. 16, ubi dicitur Petro: vade retro
me, Satanas; scandalum mihi es; dicit Glossa: error apostoli ex
pietatis affectu venit potius quam ex incentivo Diaboli. Ergo non
omne scandalum est peccatum.
3. Praeterea, Hieronymus dicit: parum distant in vitio
scandalizare et scandalizari. Sed scandalum passivum, ut videtur,
potest esse sine peccato, sicut et impactio corporalis quandoque est
sine casu. Ergo et scandalum activum potest esse sine peccato.
1. Sed contra, omne dictum vel factum minus rectum est peccatum.
Sed scandalum est hujusmodi. Ergo et cetera.
2. Praeterea, Numer. 31, dicitur in Glossa: longe gravius
peccatum est dare peccati causam, quam peccare. Sed quicumque
scandalizat, dat causam peccandi. Ergo peccat.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non sit speciale peccatum. Quia
secundum philosophum in 5 Ethic., omnis specialis injustificatio
quandoque invenitur separata ab omnibus aliis injustificationibus. Sed
scandalum non invenitur separatum ab aliis peccatis, quia semper est
dictum vel factum minus rectum. Ergo non est speciale peccatum.
2. Praeterea, secundum quodlibet genus peccati contingit aliquod
dictum vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae. Sed haec
est definitio scandali. Ergo scandalum non est aliquod speciale
peccatum.
3. Praeterea, quicumque peccat coram alio, scandalizat. Sed coram
alio peccare non addit supra peccatum simpliciter aliquam differentiam
specificam, sed circumstantiam quamdam, sicut nec occulte peccare.
Ergo scandalum non est speciale peccatum.
4. Praeterea, agens proportionatur patienti. Sed scandalum
passivum non est speciale peccatum: quia quocumque peccato aliquis ruat
exemplo alterius, scandalum pati dicitur. Ergo nec scandalum activum
est speciale peccatum.
1. Sed contra, contingit peccare in se, in Deum, et in proximum.
Sed scandalum est peccatum in proximum. Ergo est in speciali genere
peccati.
2. Praeterea, malum dicitur aliquid quia nocet, secundum
Augustinum. Sed scandalum habet specialem rationem nocumenti. Ergo
est speciale peccatum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod scandalum semper sit mortale peccatum.
Matth. 18, super illud, vae mundo a scandalis, dicit Glossa:
imminet aeterna damnatio inundans propter scandala. Sed aeterna
damnatio non debetur nisi propter peccatum mortale. Ergo scandalum
semper est peccatum mortale.
2. Praeterea, vita spiritualis est dignior quam corporalis. Sed
qui subtrahit alicui vitam corporalem, mortaliter peccat. Ergo et qui
scandalizat, cum subtrahat spiritualem vitam, inducens alterum in
ruinam.
1. Sed contra, scandalum est dictum vel factum minus rectum praebens
alteri occasionem ruinae. Sed etiam peccatum veniale est hujusmodi
quandoque. Ergo scandalum quandoque est peccatum veniale.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est scandalum;
scilicet activum et passivum, ut ex dictis patet. Passivum quidem
scandalum semper peccatum est; quia ille scandalum patitur qui aut a
via Dei ejicitur, aut saltem in via retardatur; quod non potest esse
sine mortali vel veniali peccato. Activum etiam scandalum semper est
peccatum, quia scandalum activum semper est aliquid, quantum est de
se, quod natum est inducere alterum ad peccandum; et tale semper
aliquam inordinationem habet vel ex genere actus, vel saltem ex
circumstantiis personae, loci et temporis; et ideo semper est
peccatum. Sed quandoque scandalum activum potest esse sine peccato
alicujus scandalum patientis; quando scilicet aliquis, quantum est de
se, dat occasionem ruinae, sed alius non ruit; quandoque etiam e
converso est scandalum passivum sine peccato alicujus facientis
scandalum, ut quando aliquis sibi sumit occasionem ruinae ex eo quod ab
altero non inordinate fit.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est necessitas. Una absoluta;
sive aliquid sit necessarium per se ipsum, sicut necessarium est Deum
esse; sive ex coactione alicujus causae exterioris, sicut violentum
dicitur necessarium; et sic non est necessarium scandala evenire.
Alia est necessitas conditionata, quae non repugnat voluntario; et
sic necesse est scandala evenire necessitate conditionata ex tribus.
Primo ex ipsa praescientia et praedestinatione divina, sicut dicimus:
necesse est hoc esse, si Deus praevidit; et talis necessitas non
repugnat libertatis arbitrio; unde super hunc locum dicit
Chrysostomus: cum dicitur, necesse, non spontaneum potestatis
destruit, neque libertatem electionis. Non igitur praedictio ejus
scandala inducit, neque quia praedixit, hoc fit; sed quia futurum
erat, propter hoc praedixit. Secundo ex inclinatione fomitis, sicut
etiam dicimus quod necesse est peccare venialiter, quamvis sit
possibile singula venialia peccata vitare. Tertio ex utilitate
consequente, quam Deus ex scandalis elicit, sicut omnia utilia
dicuntur necessaria.
Ad secundum dicendum, quod secundum illam Glossam videtur quod
Petrus non peccaverit volens passionem Christi impediri: quia passio
Christi poterat et placere laudabiliter et displicere secundum
diversa; et tunc scandalum sumitur large pro quolibet impedimento
alicui praestito in via aliqua quam prosequi intendit.
Ad tertium dicendum, quod per se loquendo, scandalum activum est
majus peccatum quam passivum, quia in unoquoque genere causa est potior
effectu: tamen aliquando potest esse majus passivum quam activum,
quando aliquis majoris ruinae occasionem sumit quam sibi detur; sicut
etiam quandoque est passivum peccatum sine peccato agentis. Quod autem
Hieronymus dicit, intelligendum est quantum ad genus peccati, et non
quantum ad quantitatem reatus; et tamen alia propositio falsa est,
scilicet quod scandalum passivum non sit peccatum: quia ipsa impactio
spiritualis quoddam peccatum est, inquantum est quaedam retardatio a
via Dei; et quamvis dicatur passivum scandalum, non tamen est omnino
passio, sed quaedam actio. Quia enim non potest sufficiens peccandi
causa ab exteriori praeberi alicui, quasi cogens ipsum ad peccandum;
ille qui scandalizatur, cooperatur agenti, et ideo peccat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus aliquis determinatur ad
speciem moris dupliciter. Uno modo ex parte objecti, sicut fornicatio
ex hoc quod est circa delectabilia tactus; et haec determinatio est
materialis, et respicit habitum elicientem actum. Alio modo ex parte
finis; et haec est formalis specificatio, et respicit habitum
imperantem. Contingit autem quandoque quod ad eamdem speciem
determinatur actus ex utraque parte, sicut quando aliquis actus ab
eodem habitu elicitur et imperatur, ut cum quis fornicatur propter
delectationem. Quandoque autem ex utraque parte determinatur, sed ad
diversas species, ut quando actus ab uno habitu elicitur, et ab alio
imperatur, sicut cum quis fornicatur propter lucrum; determinatur enim
ad speciem luxuriae ex objecto, sed ad speciem avaritiae ex fine; non
tamen sunt ibi duo peccata, sed unum peccatum duplex, cum sit unus
actus. Quandoque etiam evenit quod aliquis actus non determinatur ad
aliquam certam speciem ex parte objecti, sed ex parte finis, eo quod
habet determinatum habitum a quo imperatur, sed non a quo eliciatur,
sicut aedificare proximum, quem actum caritas non elicit, quia ejus
non est elicere nisi interiores actus, per quos non fit aedificatio,
sed imperat eum, et ab aliis virtutibus elicitur materialiter, non
determinate ab aliqua, sed ab omnibus, quia caritas omnibus imperare
potest. Et quia scandalum activum est peccatum oppositum aedificationi
proximorum; ideo, materialiter loquendo, ex parte materiae et
habituum elicientium non est speciale peccatum, sed solum loquendo
formaliter, ex parte finis et habitus imperantis qui est habitus
caritati oppositus, scilicet vitium odii; et ideo quando aliquis
dictum vel factum minus rectum facit intendens occasionem ruinae proximo
praestare, speciale peccatum scandalizando committit. Si autem
praeter intentionem suam accidat, non erit scandalum activum speciale
peccatum; tamen erit circumstantia quaedam peccati, eo quod sicut
quilibet actus virtutis habet ordinem ad finem caritatis, etiamsi actus
non ordinetur in finem illum, et sicut habet aptitudinem ut imperetur a
caritate; ita quodlibet peccatum, quantum est de se, habet ordinem ad
contrarium finem, etiamsi ille finis non intendatur ab agente.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum scandali activi invenitur
quandoque separatum ab omni alia specie peccati, quod consistit in actu
exteriori; ut quando actus exterior de se non esset peccatum, nisi
inquantum per quamdam similitudinem peccati quam habet, natum est dare
occasionem ruinae in manifesto factum, sicut comedere idolothytum: et
ideo etiam in definitione scandali non dicitur: dictum vel factum
perversum, sed minus rectum; et sic patet quod objectio procedit ex
falsis.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit ex parte elicientium
habituum, et non ex parte habitus imperantis.
Ad tertium dicendum, quod haec circumstantia coram alio non addit
peccato ex sui ratione novam speciem, sed ex fine ad quem per talem
circumstantiam ordinabilis est; unde etiam peccare in occulto non
trahit peccatum ad aliam speciem, quia per hoc non recipit ordinem in
alium finem.
Ad quartum dicendum, quod ille qui scandalizatur, et agit et
patitur; actio autem sua non pertinet ad genus scandali, sed ad aliud
quodcumque; sola autem passio sua pertinet ad genus scandali. Et quia
nullus peccat secundum quod patitur, sed solum secundum quod agit;
ideo scandalum passivum non ponitur speciale peccatum, sicut scandalum
activum, quod ex ipsa actione ad genus scandali pertinet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod duplex est scandalum, ut dictum
est, scilicet activum et passivum; et utrumque est quandoque veniale,
quandoque mortale peccatum. Passivum quidem mortale peccatum est,
quando aliquis ex peccato alterius in peccatum mortale ruit, sive
factum agentis sit bonum, sive indifferens, sive malum mortalis aut
venialis peccati; sed veniale peccatum est quando aliquis ex facto
alterius quomodocumque non ruit, sed disponitur ad ruinam, sicut qui
impingit, disponitur ad casum, etiam si non cadat; unde Glossa
interlinealis, Rom. 14, scandalum contristationem nominat. Sed
activum scandalum potest accipi dupliciter. Uno modo formaliter;
quando scilicet est speciale peccatum, ex hoc quod intendit alium
scandalizare; et sic si intendat proximum inducere in peccatum
mortale, mortaliter peccat; si autem intendat inducere ad aliquod
veniale, peccat venialiter, quantum pertinet ad rationem scandali;
quia si intenderet ducere in peccatum veniale per actum mortalis
peccati, peccaret mortaliter; sed hoc accideret scandalo. Alio modo
materialiter, quando est circumstantia peccati, quia non intenditur
proximi nocumentum; et tunc idem judicium est de scandalo et de actu
quo aliquis scandalizat; qui quandoque est veniale, quandoque mortale
peccatum; nisi forte esset veniale aut indifferens habens similitudinem
mortalis peccati; tunc enim scandalum activum esset peccatum mortale,
cum ex aliquibus circumstantiis concurrentibus existimari probabiliter
posset quod infirmi aspicientes peccarent mortaliter.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur de scandalo activo,
quod est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum, quod ille qui scandalizat, non aufert semper
vitam spiritualem; quia quandoque factum ejus non est natum inducere in
peccatum mortale, etsi aliquis etiam ex hoc per culpam suam in peccatum
mortale ruat. Et praeterea qui aufert vitam corporalem, dat
sufficientem causam naturalis mortis; sed qui scandalizat, non dat
sufficientem causam mortis spiritualis, ut dictum est.
|
|