|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scandalum passivum non
sit tantum pusillorum. Christus enim pusillus non fuit, sed
perfectissimus. Sed Christus passus fuit scandalum a Petro, cui
dixit: scandalum mihi es; Matth. 16, 23. Ergo et cetera.
2. Praeterea, nullus potest amare, nisi aliquis ametur. Ergo
nullus potest scandalizare, nisi aliquis scandalizetur. Sed ille qui
coram perfectis viris peccat, scandalizat non alios quam videntes.
Ergo perfecti scandalizantur; et sic non solum pusilli.
3. Praeterea, etiam perfecti interdum venialiter peccant. Sed
quandoque veniale peccatum est scandalum. Ergo etiam perfecti
scandalizantur.
1. Sed contra est quod dominus, Matth. 18, ubi loquitur de
scandalo, non facit mentionem nisi de scandalo pusillorum. Ergo ipsi
soli scandalizantur.
2. Praeterea, apostolus dicit de scandalizatis, quod conscientia
eorum, cum sit infirma, polluitur, 1 Corinth. 8. Sed perfecti
non habent conscientiam infirmam. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam perfectis competat scandalum
activum. Christus enim perfectissimus fuit. Sed ipse scandalizavit,
quia positus est in ruinam multorum, ut dicitur Lucae 2, et
Pharisaei audito verbo ejus scandalizati sunt, ut dicitur Matth.
15. Ergo scandalum activum competit perfectis.
2. Praeterea, Petrus postquam fuit spiritu sancto confirmatus,
perfectus fuit. Sed ipse scandalizavit; quia facto suo cogebat gentes
judaizare. Ergo et cetera.
1. Sed contra, non enim ejusdem est provocare exemplis ad bonum et
scandalizare. Sed primum est perfectorum, ut patet Matth. 5,
16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra
bona. Ergo non est eorum scandalizare.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod soli perfecti possunt scandalizare.
Quia contraria contrariis respondere debent. Sed scandalum passivum
dividitur contra activum. Cum ergo solis pusillis conveniat scandalum
passivum, solis perfectis convenire poterit activum.
2. Praeterea, ille solum scandalizat qui exemplo suo provocat ad
peccandum. Sed hoc est illorum tantum quorum vita in exemplum aliorum
est posita, scilicet praelatorum, et religiosorum. Ergo ipsorum
tantum est scandalum activum.
1. Sed contra, Petrus ante passionem nondum erat in statu
perfectionis; quia nondum erant caeli, idest apostoli, verbo Dei et
spiritu oris ejus confirmati. Sed ipse, quantum in se fuit,
scandalizavit; unde ei dicitur: scandalum mihi es; Matth. 16,
23. Ergo scandalum activum non est perfectorum tantum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod scandalum passivum
patitur aliquis dupliciter. Uno modo ex propria electione; sicut cum
quis videns aliquem peccantem, eligit sequi eum ad peccandum; et sic
non est perfectorum scandalum passivum; quia ipsi sequuntur
principaliter Christi exemplum, et praecepta Dei, et rationis
bonum; unde nullius exemplum contra praedicta sequuntur. Alio modo
praeter electionem; sicut cum ex facto alterius alicui suboritur
aliquis concupiscentiae motus, vel etiam tristitiae, aut irae, aut
alicujus hujusmodi; et sic scandalum passivum potest esse quorumlibet
perfectorum secundum statum viae. Sed quia principale moris electio
est, ut philosophus dicit; communiter dicitur, quod scandalum
passivum non est perfectorum.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus dixit Petro: scandalum mihi
es, non quia ex facto ejus scandalizatus sit; sed quia Petrus,
quantum in se fuit, aliquo modo ei scandalum dedit.
Ad secundum dicendum, quod grammatice loquendo, omnis activa
convertitur in passivam; quia grammaticus non considerat substantiam
actionis, sed modum significandi. Omne autem verbum activum
significat actionem ut in alium transeuntem. Sed considerando
substantiam actionis, aliquando actio egreditur ab agente, et non
pertingit usque ad patiens, quod habet in sua potestate recipere
effectum agentis et non recipere; vel propter aliquod impedimentum
interveniens; et ideo, realiter loquendo, in omnibus actionibus quae
terminantur ad aliquid extra agentem, activa non convertitur in
passivam, sicut est percutere, occidere, scandalizare, et alia
hujusmodi. Sed amare et cognoscere sunt actus interiores animae, quae
non progrediuntur ad rem extra nisi secundum quod est aliqualiter in
ipso agente; et ideo in talibus, etiam realiter loquendo, semper
activa in passivam convertitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis vir perfectus quandoque ex electione
etiam aliquod veniale peccatum committat, sive ex proposito; non tamen
eligit sequi aliquem in peccato etiam veniali, quia ista est valde
levis causa peccandi; sed quandoque alia causa motus peccatum veniale
eligit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod scandalum activum quandoque est
veniale, quandoque mortale peccatum, ut ex dictis patet. Secundum
ergo quod est mortale peccatum, nullo modo perfectis competit, sicut
nec peccare mortaliter; sed secundum quod est veniale peccatum,
convenit etiam quandoque perfectis, sicut et peccatum veniale,
inquantum in eis aliquid infirmitatis remanet.
Ad primum ergo dicendum, quod quia aliqui ex factis aut dictis
Christi sumpserunt occasionem ruinae, dicitur esse in ruinam et
scandalum; non quia ipse dederit aliquam, vel modicam, occasionem
ruinae; unde non legitur quod Christus aliquos scandalizaverit; sed
quod aliqui ex factis vel verbis ejus scandalizati sunt.
Ad secundum dicendum, quod Petrus, secundum Augustinum, in rei
veritate reprehensibilis fuit in facto illo, non quia perverse operatus
sit, sed indiscrete; et ideo secundum hoc non est inconveniens
dicere, quod venialiter peccaverit scandalizando. Sed quomodo
Hieronymus excuset Petrum etiam a peccato veniali, supra, dist.
1, quaest. 1, art. 1, quaest. 3, in corp., dictum est.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod etiam imperfecti possunt dare
suo dicto vel facto alii occasionem ruinae, vel indirecte provocando
exemplo, vel directe provocando ad malum persuadendo verbis, aut
commovendo factis; et ideo non est dubium quod quilibet imperfectus
potest scandalizare.
Ad primum ergo dicendum, quod in viris perfectis est aliqua dispositio
prohibens scandalum passivum ab ipsis; sed in viris imperfectis nihil
est quod prohibeat scandalum activum; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod scandalum activum non consistit in hoc
tantum quod aliquis exemplo suo provocet alium ad peccandum, sed in hoc
quod dat occasionem ruinae alteri quocumque modo. Constat autem quod
quilibet imperfectus potest dare alteri occasionem ruinae vel
persuadendo verbis, vel provocando ad impatientiam per injustas
persecutiones; et ideo non est dubium quod imperfectus potest
scandalizare; et tamen etiam falsum est quod dicitur, quod imperfectus
non scandalizat per modum exempli: quia Deus unicuique mandavit de
proximo suo, ut patet Eccl. 17; et ideo quilibet tenetur ad hoc
quod aedificet proximum exemplo suo. Experimento etiam scitur, quod
exemplo eorum qui non sunt in statu perfectionis, multi ad peccandum
provocantur: quia non solum exempla majorum, sed etiam aequalium et
minorum, nata sunt movere.
|
|