|
Quia probari non potest quod occulte factum est. Haec non est
sufficiens ratio quare non impediatur matrimonium simpliciter; quia
defectus probationis non excusaret conscientiam a peccato; sed quare
non impeditur in facie Ecclesiae. Viduas a proposito recedentes
viduitatis, super quibus nos consuluisti, credo te nosse a sancto
Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas. Loquitur de proposito
per votum firmato. Quid in omnibus peccatis est adulterio gravius?
Hoc intelligitur quantum ad gravitatem poenae quae secundum legem pro
adulterio infligitur, scilicet lapidatio utriusque; qua nulla poena
est gravior. Dicitur autem secundum locum in poenis tenere: quia
secundum legem lapidatio solis blasphemis et adulteris debebatur, et
filiis inobedientibus. Blasphemos autem nominat hic aberrantes a
Deo; et in eodem genere inobedientes computantur, quia quasi scelus
ariolandi est nolle obedire, ut patet 1 Reg., 15. Execrabiliter
fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Haec comparatio
intelligenda est de usu contra naturam; sed de usu secundum naturam est
e converso. Legitimarum foedera nuptiarum reintegranda credamus. Hoc
intelligendum est utroque in hac vita perseverante. Sed videtur quod
etiam si unus moriatur, et postea miraculose suscitetur, sit
reintegrandum matrimonium, per hoc quod dicitur Hebr. 11, 35:
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Praeterea,
resuscitatus posset repetere possessiones suas. Ergo et uxorem.
Praeterea, si oporteret iterato contrahere cum eadem uxore, bigamus
reputaretur propter duplex matrimonium quod contraxit. Et dicendum,
quod, secundum Augustinum, nuptiae sunt bonum mortalium; et ideo
vinculum matrimoniale cum hac vita finitur; et hoc est quod dicitur,
Rom. 7, 2, de muliere: si mortuus est vir ejus, soluta est a
lege viri. Et ideo si resuscitaretur, non posset repetere uxorem
suam; sed posset iterato cum ea contrahere, nisi illa alteri
nupsisset; tunc enim non esset matrimonium contractum separandum. Ad
primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur de filiis, et non de
maritis. Ad secundum dicendum, quod possessiones subduntur
simpliciter dominio possidentis; unde etiam moriens testari potest;
sed uxor non subditur viri dominio quasi ancilla; sed est quaedam
societas inter virum et uxorem, quae morte alterius terminatur; unde
vir moriens non potest uxorem suam alteri in testamento dimittere. Et
sic patet quod non est eadem ratio de possessionibus et uxoribus. Ad
tertium dicendum, quod non esset bigamus propter hoc, quia neuter
conjugum in plures carnem suam divisit. Si careant opprobrio malae
voluntatis. Quod quidem est quando non ex levi praesumptione, sed ex
aliquo certo judicio habito de morte viri, mulier cum alio contraxit.
Si autem postea oriatur dubitatio aliqua de vita prioris viri ex aliqua
causa quae etiam certitudinem facere possit, non debet nec reddere nec
exigere debitum. Si autem causa illa facit probabilem dubitationem,
debet reddere, sed non exigere. Si autem sit levis suspicio, potest
utrumque licite facere; quia debet illam causam potius abjicere quam
secundum hoc conscientiam formare. Ex quo ad primam redire volens,
nec valens, cogitur Ecclesiae disciplina hanc tenere, incipit
excusari. Hic Magister falsum dicit; quia potius debet
excommunicatus mori, quam conjungatur illi quae non est sua uxor; hoc
enim esset contra veritatem vitae, quae non est propter scandalum
dimittenda.
|
|