|
Postquam determinavit Magister de impedimentis matrimonii quae faciunt
personam illegitimam simpliciter respectu cujuslibet personae, hic
determinat de impedimento quod facit eam illegitimam respectu aliquarum
personarum, et non respectu omnium; et dividitur in duas: in prima
determinat de impedimento quod facit personam illegitimam respectu
alicujus alterius personae propter distantiam ab ipsa, scilicet de
disparitate cultus; in secunda determinat de impedimento quod facit
illegitimam personam respectu alterius personae propter propinquitatem
ad eam, 40 dist., ibi: nunc superest de cognatione aliquid
dicere. Prima in duas: in prima determinat de matrimonio quod est in
disparitate cultus fidelis ad infidelem; in secunda de matrimonio quod
est inter duos infideles, ibi: sunt tamen nonnulli qui inter infideles
asserunt non esse conjugium. Prima in partes duas: in prima ostendit
quod disparitas cultus praecedens matrimonium impedit contrahendum, et
dirimit contractum; in secunda objicit in contrarium, ibi: huic autem
videtur obviare quod apostolus ait de imparibus conjugiis. Et
dividitur in duas: in prima ponit objectionem ex verbis apostoli; in
secunda solvit, ibi: sed aliud hoc esse, aliud illud, evidenter
ostendit. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod verbum
apostoli, scilicet quod fidelis habet potestatem commanendi vel non
commanendi cum infideli, intelligitur de disparitate cultus qui
sequitur matrimonium; in secunda inquirit, utrum propter alia peccata
uxor possit dimitti, sicut propter infidelitatem, ibi: si autem
quaeris, an propter aliud vitium, nisi propter infidelitatem vel
idolatriam possit dimitti; attende quid Augustinus ait, tertio
inquirit, utrum fidelis dimittens uxorem infidelem, possit alteram
ducere, ibi: hic quaeritur, si fidelis dimittat infidelem, vel
infidelis a fideli discedat; an liceat fideli aliam ducere. Et circa
hoc tria facit: primo ponit auctoritatem ad partem negativam; secundo
ad affirmativam, ibi: sed contra Ambrosius testatur; tertio solvit
ibi: attende, haec praedictis contraria posse videri. Hic quaeruntur
sex: 1 utrum aliquis fidelis possit contrahere matrimonium cum
infideli; 2 utrum inter infideles sit matrimonium; 3 utrum si alter
conjugum infidelium convertatur ad fidem sine altero, possit in eodem
matrimonio commanere; 4 utrum possit uxorem infidelem relinquere; 5
utrum ea dimissa possit aliam ducere; 6 utrum propter alia peccata vir
possit dimittere uxorem, sicut propter infidelitatem.
|
|