|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fidelis possit
matrimonium cum infideli contrahere. Quia Joseph contraxit cum
Aegyptia, et Esther cum Assuero. In utroque autem matrimonio fuit
disparitas cultus: quia alter erat fidelis, alter infidelis. Ergo
disparitas cultus praecedens matrimonium, ipsum non impedit.
2. Praeterea, eadem est fides quam docet vetus lex et nova lex.
Sed secundum veterem legem poterat esse matrimonium inter fidelem et
infidelem, ut patet Deut. 21, 10: si egressus ad pugnam
(...) videris mulierem pulchram in medio captivorum, et adamaveris
eam (...) introeas ad eam dormiens cum ea, et erit tibi uxor.
Ergo et in nova lege licet.
3. Praeterea, sponsalia ad matrimonium ordinantur. Sed inter
fidelem et infidelem possunt in aliquo casu contrahi sponsalia cum
conditione futurae conversionis. Ergo sub eadem conditione matrimonium
potest contrahi inter eos.
4. Praeterea, omne impedimentum matrimonii est aliquo modo contra
matrimonium. Sed infidelitas non est contraria matrimonio: quia
matrimonium est in officium naturae, cujus dictamen fidem excedit.
Ergo disparitas fidei non impedit matrimonium.
5. Praeterea, disparitas fidei est etiam quandoque inter duos
baptizatos, sicut quando aliquis post Baptismum in haeresim labitur;
et si talis cum aliqua fideli contrahat, nihilominus est verum
matrimonium. Ergo disparitas cultus matrimonium non impedit.
1. Sed contra est quod dicitur 2 Corinth. 6, 14: quae
conventio lucis ad tenebras? Sed maxima conventio est inter virum et
uxorem. Ergo ille qui est in luce fidei, non potest contrahere
matrimonium cum illa quae est in tenebris infidelitatis.
2. Praeterea, Malach. 2, 2, dicitur: contaminavit Judas
sanctificationem domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni.
Sed hoc non esset, si inter eos posset verum matrimonium contrahi.
Ergo disparitas cultus matrimonium impedit.
Respondeo dicendum, quod principalius bonum matrimonii est proles ad
cultum Dei educanda. Cum autem educatio fiat communiter per patrem et
matrem, uterque secundum fidem intendit ad cultum Dei prolem educare;
et ideo si sint diversae fidei, intentio unius alterius intentioni
contraria erit; et ita inter eos non potest esse conveniens
matrimonium; et propter hoc disparitas cultus praecedens matrimonium,
impedit ipsum ne contrahi possit.
Ad primum ergo dicendum, quod in veteri lege de aliquibus infidelibus
erat permissum quod cum eis possent inire conjugia, et de aliquibus
prohibitum. Specialiter quidem erat prohibitum de infidelibus
habitantibus in terra Chanaan: tum quia dominus praeceperat eos occidi
propter eorum obstinationem: tum quia majus periculum imminebat ne
conjuges aut filios ad idolatriam perverterent: quia filii Israel ad
ritus et ad mores eorum proniores erant propter conversationem cum eis.
Sed de aliis gentibus permisit, praecipue quando non poterat esse
timor pertrahendi ad idolatriam; et sic Joseph et Moyses et Esther
cum infidelibus matrimonia contraxerunt. Sed in nova lege quae per
totum orbem diffunditur, similis ratio prohibendi est de omnibus
infidelibus; et ideo disparitas cultus praecedens matrimonium impedit
contrahendum, et dirimit contractum.
Ad secundum dicendum, quod lex illa vel loquitur de aliis nationibus
cum quibus licite poterant inire connubia; vel loquitur quando illa
captiva ad fidem et cultum Dei converti volebat.
Ad tertium dicendum, quod eadem est habitudo praesentis ad praesens,
et futuri ad futurum; unde sicut quando matrimonium in praesenti
contrahitur, requiritur unitas cultus in utroque contrahentium; ita ad
sponsalia, quibus fit sponsio futuri matrimonii, sufficit conditio
apposita de futura unitate cultus.
Ad quartum dicendum, quod jam ex dictis patet quod disparitas cultus
contraria est matrimonio ratione principalioris boni ipsius, quod est
bonum prolis.
Ad quintum dicendum, quod matrimonium sacramentum est; et ideo
quantum pertinet ad necessitatem sacramenti, requirit paritatem quantum
ad sacramentum fidei, scilicet Baptismum, magis quam quantum ad
interiorem fidem; unde etiam hoc impedimentum non dicitur disparitas
fidei, sed disparitas cultus qui respicit exterius servitium, ut in 3
Lib., dist. 9, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 1, in
corp., dictum est; et propter hoc, si aliquis fidelis cum haeretica
baptizata matrimonium contrahit, verum est matrimonium, quamvis peccet
contrahendo, si sciat eam haereticam; sicut peccaret, si cum
excommunicata contraheret; non tamen propter hoc matrimonium
dirimeretur; et e contrario si aliquis catechumenus habens rectam
fidem, sed nondum baptizatus, cum aliqua fideli baptizata
contraheret, non esset verum matrimonium.
|
|