|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inter infideles non
possit esse matrimonium. Matrimonium enim est sacramentum Ecclesiae.
Sed Baptismus est janua sacramentorum. Ergo infideles, qui non sunt
baptizati, matrimonium contrahere non possunt, sicut nec alia
sacramenta suscipere.
2. Praeterea, duo mala sunt magis impeditiva boni quam unum. Sed
infidelitas unius tantum impedit matrimonii bonum. Ergo multo fortius
infidelitas utriusque; et ita inter infideles non potest esse
matrimonium.
3. Praeterea, sicut inter fidelem et infidelem est disparitas
cultus, ita interdum inter duos infideles; ut si unus sit gentilis,
et alter Judaeus. Sed disparitas cultus impedit matrimonium, ut
dictum est. Ergo ad minus inter infideles qui habent cultum disparem,
non potest esse verum matrimonium.
4. Praeterea, in matrimonio est vera pudicitia. Sed sicut dicit
Augustinus, et habetur 28, quaest. 1, non est vera pudicitia
infidelis cum uxore sua. Ergo non est verum matrimonium.
5. Praeterea, matrimonium verum excusat carnalem copulam a peccato.
Sed hoc non potest facere matrimonium inter infideles contractum: quia
omnis vita infidelium peccatum est, ut dicit Glossa Rom. 14.
Ergo inter infideles non est verum matrimonium.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 7, 12: si quis
frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo,
non dimittat illam. Sed uxor non dicitur nisi propter matrimonium.
Ergo inter infideles est verum matrimonium.
2. Praeterea, remoto posteriori non removetur prius. Sed
matrimonium pertinet ad officium naturae, quae praecedit statum
gratiae, cujus principium est fides. Ergo infidelitas non facit quin
sit inter infideles matrimonium.
Respondeo dicendum, quod matrimonium principaliter institutum est ad
bonum prolis, non tantum generandae, quia hoc sine matrimonio fieri
posset, sed etiam promovendae ad perfectum statum: quia quaelibet res
intendit effectum suum naturaliter perducere ad perfectum statum. Est
autem in prole duplex perfectio consideranda; scilicet perfectio
naturae non solum quantum ad corpus, sed etiam quantum ad animam, per
ea quae sunt de lege naturae; et perfectio gratiae; et prima perfectio
est materialis et imperfecta respectu secundae. Et ideo, cum res quae
sunt propter finem, sint proportionatae fini; matrimonium quod tendit
ad primam perfectionem, est imperfectum et materiale respectu illius
quod tendit in perfectionem secundam. Et quia prima perfectio communis
esse potest fidelibus et infidelibus, secunda autem est tantum
fidelium; ideo inter infideles est quidem matrimonium, sed non
perfectum ultima perfectione, sicut est inter fideles.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium non tantum est institutum in
sacramentum, sed in officium naturae; et ideo, quamvis infidelibus
non competat matrimonium, secundum quod est sacramentum in
dispensatione ministrorum Ecclesiae consistens; competit tamen eis,
inquantum est in officium naturae. Et tamen etiam matrimonium tale est
aliquo modo sacramentum habitualiter, quamvis non actualiter, eo quod
actu non contrahunt in fide Ecclesiae.
Ad secundum dicendum, quod disparitas cultus non impedit matrimonium
ratione infidelitatis, sed ratione disparitatis in fide. Disparitas
enim cultus non solum secundam perfectionem prolis impedit, sed etiam
primam, dum parentes ad diversa prolem trahere intendunt; quod non est
quando uterque est infidelis.
Ad tertium dicendum, quod inter infideles est matrimonium, ut dictum
est, prout matrimonium est in officium naturae. Ea autem quae
pertinent ad legem naturae, sunt determinabilia per jus positivum; et
ideo si prohibentur ab aliquo jure positivo apud eos infideles
contrahere matrimonium cum infidelibus alterius ritus, disparitas
cultus impedit matrimonium inter eos. Ex jure enim divino non
prohibentur: quia apud Deum non differt qualitercumque aliquis a fide
deviet quantum ad hoc quod est a gratia alienum esse: similiter, nec
aliquo Ecclesiae statuto, quae non habet de his quae foris sunt,
judicare.
Ad quartum dicendum, quod pudicitia et aliae virtutes infidelium
dicuntur non esse verae, quia non possunt pertingere ad finem verae
virtutis, quae est vera felicitas; sicut dicitur non esse verum vinum
quod non habet effectum vini.
Ad quintum dicendum, quod infidelis cognoscens uxorem suam, non
peccat, si propter bonum prolis, aut fidei qua tenetur uxori, debitum
reddat, cum hoc sit actus justitiae et temperantiae, quae in
delectabilibus tactus debitas circumstantias servat; sicut non peccat
faciens alios actus politicarum virtutum. Nec dicitur omnis vita
infidelium peccatum, quia quolibet actu peccent; sed quia per id quod
agunt, a servitute peccati non possunt liberari.
|
|