|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod conjux conversus ad
fidem non possit commanere cum uxore infideli nolente converti, cum qua
in infidelitate contraxerat. Ubi enim est idem periculum, debet eadem
cautela adhiberi. Sed propter periculum subversionis fidei prohibetur
ne fidelis cum infideli contrahat. Cum ergo idem periculum sit, si
fidelis commaneat cum infideli, cum qua prius contraxerat, et adhuc
majus, quia neophiti facilius pervertuntur quam illi qui sunt nutriti
in fide; videtur quod fidelis post conversionem non possit commanere
cum uxore infideli.
2. Praeterea, causa 28, qu. 1, dicitur: non potest infidelis
in ejus conjunctione permanere quae jam in Christianam translata est
fidem. Ergo fidelis habet necesse uxorem infidelem dimittere.
3. Praeterea, matrimonium quod inter fideles contrahitur, est
perfectius quam illud quod contrahitur inter infideles. Sed si fideles
contrahant in gradu prohibito ab Ecclesia, dissolvitur eorum
matrimonium. Ergo et infidelium; et ita vir fidelis non potest
commanere cum uxore infideli, ad minus quando cum ea in infidelitate
contraxit in gradu prohibito.
4. Praeterea, aliquis infidelis habet quandoque plures uxores
secundum ritum suae legis. Si ergo potest commanere cum illis cum
quibus in infidelitate contraxit, videtur quod possit etiam post
conversionem plures uxores retinere.
5. Praeterea, potest contingere quod repudiata una uxore aliam
duxerit, et in illo matrimonio existens convertatur. Ergo videtur
quod saltem in hoc casu non possit cum uxore quam de novo habet,
commanere.
1. Sed contra est quod apostolus, 1 Corinth. 7, consulit quod
commaneant.
2. Praeterea, nullum impedimentum superveniens matrimonio, tollit
ipsum. Sed matrimonium erat verum, cum uterque infidelis erat. Ergo
quando alter convertitur, non dirimitur matrimonium per hoc; et ita
videtur quod possint licite commanere.
Respondeo dicendum, quod fides ejus qui est in matrimonio, non
solvit, sed perficit matrimonium. Unde cum inter infideles sit verum
matrimonium, ut ex dictis patet, per hoc quod alter convertitur ad
fidem, non ex hoc ipso vinculum matrimonii solvitur; sed aliquando,
vinculo matrimonii manente, solvitur matrimonium quantum ad
cohabitationem et debiti solutionem; in quo pari passu currunt
infidelitas et adulterium, quia utrumque est contra bonum prolis.
Unde sicut se habet in potestate dimittendi adulteram vel commanendi
cum ea; ita se habet in potestate dimittendi infidelem vel commanendi
cum ea. Potest enim vir innocens libere cum adultera commanere spe
correctionis; non autem si in adulterii peccato fuerit obstinata, ne
videatur patronus turpitudinis, ut supra, dist. 35, qu. 1,
art. 2, dictum est, quamvis etiam cum spe correctionis possit eam
libere dimittere. Similiter fidelis conversus potest cum infideli
manere cum spe conversionis si eam in infidelitate obstinatam non
viderit, et bene facit commanendo; tamen non tenetur; et de hoc est
consilium apostoli.
Ad primum ergo dicendum, quod facilius impeditur aliquid fiendum quam
destruatur quod rite factum est; et ideo multa sunt quae impediunt
matrimonium contrahendum, si praecedant, quae tamen ipsum non possunt
dissolvere, si sequantur; sicut de affinitate patet; et similiter
dicendum est de disparitate cultus.
Ad secundum dicendum, quod in primitiva Ecclesia tempore apostolorum
passim convertebantur ad fidem et Judaei et gentiles; et ideo tunc vir
fidelis poterat habere probabilem spem de conversione uxoris, etiam si
conversionem non promitteret. Postmodum autem, tempore procedente,
Judaei sunt magis obstinati, et gentes adhuc intrabant ad fidem;
sicut tempore martyrum, et temporibus Constantini imperatoris, et
circa tempora illa; et ideo tunc non erat tutum fideli cum uxore
infideli Judaea cohabitare; nec erat spes de conversione ejus, sicut
erat spes de conversione uxoris gentilis; et ideo tunc fidelis
conversus poterat cohabitare cum gentili, sed non cum Judaea, nisi
conversionem promitteret; et secundum hoc loquitur decretum illud.
Sed nunc pari passu ambulant utrique, scilicet gentiles et Judaei,
quia utrique obstinati sunt; et ideo nisi uxor infidelis converti
velit, non permittitur ei cohabitare, sive sit gentilis, sive
Judaea.
Ad tertium dicendum, quod infideles non baptizati non sunt astricti
statutis Ecclesiae, sed sunt astricti statutis juris divini; et ideo
si contraxerint aliqui infideles in gradibus secundum legem divinam
prohibitis, Levit. 18, sive uterque, sive alter ad fidem
convertatur, non possunt in tali matrimonio commanere; si autem
contraxerint in gradibus prohibitis per statutum Ecclesiae, possunt
commanere, si uterque convertatur, vel si uno converso spes sit de
conversione alterius.
Ad quartum dicendum, quod habere plures uxores est contra legem
naturae, ut supra, dist. 33, qu. 1, art. 1, dictum est, cui
etiam infideles sunt astricti; et ideo non est verum matrimonium
infidelis, nisi cum illa cum qua primo contraxit. Unde si ipse cum
omnibus suis uxoribus convertatur, potest cum prima cohabitare, et
alias debet abjicere. Si autem prima converti noluerit, et aliqua
aliarum convertatur, idem jus habet contrahendi cum illa de novo, quod
cum alia haberet; de quo post dicetur.
Ad quintum dicendum, quod repudium uxoris, ut supra, dist. 33,
dictum est, est contra legem naturae; unde non licet infideli uxorem
repudiare. Et ideo si convertatur postquam una repudiata alteram
duxit, idem judicium est de hoc, et de illo qui plures uxores
habebat; quia tenetur primam quam repudiaverat, accipere, si converti
voluerit, et aliam abjicere.
|
|