|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fidelis conversus non
possit uxorem infidelem dimittere, volentem cohabitare sine contumelia
creatoris. Majus enim est vinculum viri ad mulierem quam servi ad
dominum. Sed servus conversus non absolvitur a vinculo servitutis, ut
patet 1 Cor. 7, et 1 Timoth. 6. Ergo et vir fidelis non
potest uxorem infidelem dimittere.
2. Praeterea, nullus potest alteri praejudicium facere sine ejus
consensu. Sed uxor infidelis habebat jus in corpore viri infidelis.
Si ergo per hoc quod vir ad fidem convertitur, mulier praejudicium
pati posset, ut libere dimitteretur; non posset vir converti ad fidem
sine consensu uxoris, sicut nec potest ordinari, aut vovere
continentiam, sine consensu uxoris.
3. Praeterea, si aliquis contrahat cum ancilla scienter, sive sit
servus sive liber, non potest propter diversam conditionem ipsam
dimittere. Cum ergo vir quando contraxit cum infideli, sciverit eam
esse infidelem; videtur a simili quod non possit eam propter
infidelitatem dimittere.
4. Praeterea, pater tenetur ex debito procurare salutem prolis.
Sed si discederet ab uxore infideli, filii communes matri remanerent,
quia partus sequitur ventrem; et sic essent in periculo salutis. Ergo
non potest uxorem infidelem licite dimittere.
5. Praeterea, adulter non potest adulteram dimittere, etiam
postquam de adulterio poenitentiam egit. Ergo, si sit idem judicium
de adultero et infideli; nec infidelis infidelem, etiam postquam ad
fidem conversus est.
1. Sed contra est quod apostolus dicit, 1 Cor. 7.
2. Praeterea, adulterium spirituale est gravius quam carnale. Sed
propter carnale adulterium vir potest uxorem relinquere quantum ad
cohabitationem. Ergo multo fortius propter infidelitatem, quae est
adulterium spirituale.
Respondeo dicendum, quod homini secundum aliam et aliam vitam diversa
competunt et expediunt; et ideo qui moritur priori vitae, non tenetur
ad illa ad quae in priori vita tenebatur; et inde est quod ille qui in
vita saeculari existens, aliqua vovit, non tenetur illa, quando mundo
moritur vitam religiosam assumens, perficere. Ille autem qui ad
Baptismum accedit, regeneratur in Christo, et priori vitae moritur,
cum generatio unius sit corruptio alterius; et ideo liberatur ab
obligatione qua uxori tenebatur reddere debitum, et ei cohabitare non
tenetur quando converti non vult, quamvis in aliquo casu libere id
posset facere, ut dictum est; sicut et religiosus libere perficere
potest vota quae in saeculo fecit, si non sunt contra religionem suam,
quamvis ad ea non teneatur, ut dictum est in praecedenti dist.
Ad primum ergo dicendum, quod servire non est aliquid incompetens
Christianae religionis perfectioni, quae maxime humilitatem
profitetur; sed obligatio matrimonii aliquid derogat perfectioni
Christianae, cujus vitae summum statum continentes possident; et ideo
non est simile de utroque. Et praeterea unus conjugum non obligatur
alteri quasi possessio ejus, sicut domino servus, sed per modum
societatis cujusdam, quae non congrue est fidelis ad infidelem, ut
patet 1 Corinth. 7; et ideo non est simile de servo et conjuge.
Ad secundum dicendum, quod uxor non habebat jus in corpore viri nisi
quamdiu in vita illa manebat in qua contraxerat; quia etiam mortuo viro
uxor soluta est a lege viri, ut patet Rom. 7; et ideo, si postquam
vir mutat vitam moriens priori vitae, ab ea discedat, nullum fit ei
praejudicium. Transiens autem ad religionem, moritur tantum
spirituali morte, non autem corporali; et ideo, si matrimonium sit
consummatum, non potest vir sine consensu uxoris ad religionem
transire; potest autem ante copulam carnalem, quando est tantum copula
spiritualis. Sed ille qui ad Baptismum accedit, corporaliter etiam,
Christo consepelitur in mortem; et ideo a debito reddendo absolvitur
etiam post matrimonium consummatum. Vel dicendum, quod ex culpa sua
uxor praejudicium patitur, quae converti contemnit.
Ad tertium dicendum, quod disparitas cultus facit personam simpliciter
illegitimam; non autem conditio servitutis, sed solum quando est
ignorata; et ideo non est similis ratio de infideli et ancilla.
Ad quartum dicendum, quod proles aut pervenit ad perfectam aetatem,
et tunc poterit libere sequi patrem fidelem, vel matrem infidelem; vel
est in minori aetate constituta; et tunc debet dari fideli, non
obstante quod indiget matris obsequio ad educationem.
Ad quintum dicendum, quod adulter per poenitentiam non transit ad
aliam vitam, sicut infidelis per Baptismum; et ideo non est similis
ratio.
|
|