|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fidelis discedens ab
uxore infideli, non possit aliam ducere in uxorem. Quia insolubilitas
matrimonii est de ratione ipsius, cum repudium uxoris sit contra legem
naturae, ut supra, distinc. 33, qu. 1, art. 1, dictum est.
Sed inter infideles erat verum matrimonium. Ergo nullo modo potest
illud matrimonium solvi. Sed manente vinculo matrimonii ad unam, non
potest aliquis cum alia contrahere. Ergo fidelis discedens non potest
cum alia contrahere.
2. Praeterea, crimen superveniens matrimonio non solvit
matrimonium. Sed si mulier velit cohabitare sine contumelia
creatoris, non est solutum vinculum matrimonii; quia vir non potest
aliam ducere. Ergo peccatum uxoris quae non vult cohabitare sine
contumelia creatoris, non solvit matrimonium, ut possit libere vir
aliam uxorem ducere.
3. Praeterea, vir et uxor sunt pares in vinculo matrimonii. Cum
ergo uxori infideli non liceat vivente viro alium virum ducere, videtur
quod nec fideli liceat.
4. Praeterea, favorabilius est continentiae votum quam matrimonii
contractus. Sed viro fideli uxoris infidelis non licet, ut videtur,
votum continentiae emittere: quia tunc uxor fraudaretur matrimonio, si
postmodum converteretur. Ergo multo minus licet ei matrimonium
contrahere cum alia.
5. Praeterea, filius qui remanet in infidelitate, patre converso,
amittit jus paternae hereditatis; et tamen si postea convertitur,
redditur ei sua hereditas, etiam si alius in possessionem intravit.
Ergo videtur a simili, quod si uxor fidelis postea convertatur, sibi
sit reddendus vir suus, etiam si cum alia contraxerit; quod non posset
esse, si secundum matrimonium esset verum. Ergo non potest contrahi
cum alia.
1. Sed contra, matrimonium non est ratum sine sacramento Baptismi.
Sed quod non est ratum, potest dissolvi. Ergo matrimonium in
infidelitate contractum potest dissolvi; et ita soluto matrimoniali
vinculo, licet viro alteram ducere uxorem.
2. Praeterea, vir non debet cohabitare uxori infideli nolenti
cohabitare sine contumelia creatoris. Si ergo non liceret ei aliam
ducere, cogeretur continentiam servare; quod videtur inconveniens;
quia sic ex conversione sua incommodum reportaret.
Respondeo dicendum, quod quando alter conjugum ad fidem convertitur,
altero in infidelitate remanente, distinguendum est. Quia si
infidelis vult cohabitare sine contumelia creatoris, vel sine hoc quod
ad infidelitatem inducat, potest fidelis libere discedere; sed
discedens non potest alteri nubere. Si autem infidelis non velit
cohabitare sine contumelia creatoris in verba blasphemiae prorumpens,
et nomen Christi audire nolens; tunc si ad infidelitatem detrahere
nitatur, vir fidelis discedens potest alteri per matrimonium copulari.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium infidelium imperfectum est,
ut dictum est art. 2 hujus quaest. Sed matrimonium fidelium est
perfectum, et ita est firmius. Semper autem firmius vinculum solvit
minus firmum, si sit ei contrarium; et ideo matrimonium quod post in
fide Christi contrahitur, solvit matrimonium quod prius in
infidelitate contractum erat; unde matrimonium infidelium non est
omnino firmum et ratum; sed ratificatur postmodum per fidem Christi.
Ad secundum dicendum, quod crimen uxoris nolentis cohabitare sine
contumelia creatoris absolvit virum a servitute qua tenebatur uxori, ut
non posset ea vivente aliam ducere; sed nondum solvit matrimonium:
quia si blasphema illa converteretur antequam ille aliud matrimonium
contraheret, redderetur ei vir suus: sed solvitur per matrimonium
sequens, ad quod pervenire non posset vir fidelis non solutus a
servitute uxoris per culpam ejus.
Ad tertium dicendum, quod postquam fidelis contraxit, solutum est
vinculum matrimonii ex utraque parte: quia matrimonium non claudicat
quantum ad vinculum, sed quandoque claudicat quantum ad effectum.
Unde in poenam uxoris infidelis ei indicitur quod non possit cum alio
contrahere, magis quam ex virtute matrimonii praecedentis. Sed si
postea convertatur, potest ei concedi dispensative ut alteri nubat, si
vir ejus aliam uxorem duxit.
Ad quartum dicendum, quod si post conversionem viri sit aliqua
probabilis spes de conversione uxoris, non debet votum continentiae vir
emittere, nec ad aliud matrimonium transire: quia difficilius
converteretur uxor, viro suo sciens se privatam. Si autem non sit
spes de conversione, potest ad sacros ordines vel ad religionem
accedere, prius requisita uxore quod convertatur; et tunc, si
postquam vir sacros ordines accepit, uxor convertatur, non est sibi
vir suus reddendus: sed debet sibi imputare in poenam tardae
conversionis quod viro suo privatur.
Ad quintum dicendum, quod vinculum paternitatis non solvitur per
disparem cultum, sicut vinculum matrimonii; et ideo non est simile de
hereditate et uxore.
|
|