|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod alia vitia solvant
matrimonium, sicut et infidelitas. Adulterium enim directius videtur
esse contra matrimonium quam infidelitas. Sed infidelitas in aliquo
casu solvit matrimonium, ut liceat ad aliud matrimonium transire.
Ergo et adulterium idem facit.
2. Praeterea, sicut infidelitas est fornicatio spiritualis, ita
etiam quodlibet peccatum. Si ergo propter hoc infidelitas matrimonium
solvit, quia est fornicatio spiritualis, quodlibet aliud peccatum
matrimonium solvit pari ratione.
3. Praeterea, Matth. 5, 30, dicitur: si dextera manus tua
scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te; et dicit Glossa
quod in manu et in dextero oculo possunt accipi fratres, uxor,
propinqui, et filii. Sed per quodlibet peccatum efficiuntur nobis
impedimento. Ergo propter quodlibet peccatum potest dissolvi
matrimonium.
4. Praeterea, avaritia idolatria est, ut dicitur Ephes. 5. Sed
propter idolatriam potest mulier dimitti. Ergo pari ratione propter
avaritiam, et ita propter alia peccata, quae sunt majora quam
avaritia.
5. Praeterea, Magister hoc expresse dicit in littera.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 5, 31: qui dimiserit
uxorem, excepta causa fornicationis, moechatur.
2. Praeterea, secundum hoc tota die fierent divortia, cum raro
inveniatur matrimonium in quo conjugum alter in peccatum non labatur.
Respondeo dicendum, quod fornicatio corporalis et infidelitas
specialem habent contrarietatem ad bona matrimonii, ut ex dictis patere
potest, unde specialiter habent vim separandi matrimonia. Sed tamen
intelligendum, quod matrimonium dupliciter solvitur. Uno modo quantum
ad vinculum; et sic non potest solvi postquam matrimonium est
ratificatum, neque per infidelitatem neque per adulterium; sed si non
est ratificatum, solvitur vinculum permanente infidelitate in altero
conjugum, si alter conversus ad fidem ad aliud conjugium transeat; non
autem solvitur vinculum praedictum per adulterium; alias infidelis
libere posset dare libellum repudii uxori adulterae, et ea dimissa
alteram ducere; quod falsum est. Alio modo solvitur matrimonium
quantum ad actum; et sic solvi potest tam per infidelitatem quam per
fornicationem corporalem, ut supra, dist. 35, dictum est; sed
propter alia peccata non potest solvi matrimonium, etiam quantum ad
actum, nisi forte ad tempus vir se velit subtrahere a consortio uxoris
ad castigationem ejus, subtrahendo ei praesentiae suae solatium.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis adulterium magis directe
opponatur matrimonio, inquantum est in officium naturae, quam
infidelitas; tamen e converso est secundum quod matrimonium est
sacramentum Ecclesiae, ex quo habet perfectam firmitatem, inquantum
significat indivisibilem conjunctionem Christi et Ecclesiae; et ideo
matrimonium quod non est ratum, magis potest solvi quantum ad vinculum
per infidelitatem quam per adulterium.
Ad secundum dicendum, quod prima conjunctio animae ad Deum est per
fidem; et ideo per eam anima quasi desponsatur Deo, ut patet Oseae
2, 20: sponsabo te mihi in fide; unde in sacra Scriptura
specialiter per fornicationem idolatria et infidelitas designantur; sed
alia peccata magis remota significatione dicuntur spirituales
fornicationes.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligendum est quando mulier praestat
magnam occasionem ruinae viro suo, ut vir probabiliter sibi de periculo
timeat: tunc enim vir potest se subtrahere ab ejus conversatione, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod avaritia dicitur idolatria per quamdam
similitudinem servitutis, quia tam avarus quam idolatra potius servit
creaturae quam creatori; non autem per similitudinem infidelitatis;
quia corruptio infidelitatis est in intellectu, sed avaritiae in
affectu.
Ad quintum dicendum, quod verba Magistri sunt accipienda de
sponsalibus: quia propter crimen superveniens sponsalia solvi possunt.
Vel si loquamur de matrimonio, intelligendum est de separatione a
communi conversatione ad tempus, ut dictum est, vel quando uxor non
vult cohabitare nisi sub conditione peccandi, ut cum dicit: non ero
uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congreges etc., tunc enim
potius debet eam dimittere quam latrocinia exercere.
|
|