|
Postquam determinavit Magister de impedimento matrimonii, quo persona
redditur illegitima simpliciter respectu alicujus personae propter
distantiam ad ipsam, hic incipit determinare de impedimentis quibus
persona redditur simpliciter illegitima respectu alterius propter
propinquitatem ad eam; et dividitur in partes duas: in prima
determinat de impedimento propinquitatis carnalis; in secunda de
impedimento propinquitatis spiritualis, 42 dist., ibi: jam de
spirituali cognatione addamus. Prima in duas: in prima determinat de
consanguinitate; in secunda de affinitate, 41 dist., ibi: nunc de
affinitate videndum est. Prima in duas: in prima ostendit secundum
quos gradus consanguinitas matrimonium impediat; in secunda objicit in
contrarium, et solvit, ibi: his autem occurrit illud quod Gregorius
Augustino Anglorum episcopo (...) rescribit. Prima in duas: in
prima ostendit usque ad quos gradus consanguinitas matrimonium
impediat; in secunda ostendit rationem hujus distinctionis, ibi:
quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit. Prima in
duas: in prima ostendit usque ad quos gradus consanguinitas matrimonium
impediat; in secunda ostendit quomodo sunt gradus praedicti
computandi, ibi: quomodo autem gradus consanguinitatis computandi
sint, Isidorus ostendit sic. Hic quaeruntur quatuor: 1 quid sit
consanguinitas; 2 de distinctione ipsius; 3 utrum secundum aliquos
gradus impediat matrimonium de jure naturali; 4 utrum gradus
matrimonium impedientes possint per statutum Ecclesiae determinari.
|
|