|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod definitio
consanguinitatis quam quidam ponunt, sit incompetens, scilicet:
consanguinitas est vinculum ab eodem stipite descendentium carnali
propagatione contractum. Omnes enim homines ab eodem stipite carnali
propagatione descendunt, scilicet ab Adam. Si ergo recta esset
praedicta definitio consanguinitatis, omnes homines essent consanguinei
ad invicem; quod falsum est.
2. Praeterea, vinculum non potest esse nisi aliquorum ad invicem
convenientium, quia vinculum unit. Sed eorum qui descendunt ab uno
stipite, non est major convenientia ad invicem quam aliorum hominum,
cum conveniant specie, et differant numero, sicut et alii homines.
Ergo consanguinitas non est aliquod vinculum.
3. Praeterea, carnalis propagatio, secundum philosophum, fit de
superfluo alimenti. Sed tale superfluum magis habet convenientiam cum
rebus comestis, cum quibus in substantia convenit, quam cum illo qui
comedit. Cum ergo non nascatur aliquod vinculum consanguinitatis ejus
qui nascitur ex semine ad res comestas, nec ad generantem ex carnali
propagatione nascetur aliquod propinquitatis vinculum.
4. Praeterea, Genes. 19, 14, Laban dixit ad Jacob: os
meum et caro mea es, ratione cognationis quae erat inter eos. Ergo
talis propinquitas magis debet dici carnalitas quam consanguinitas.
5. Praeterea, carnalis propagatio communis est hominibus et
animalibus. Sed in animalibus in carnali propagatione non contrahitur
consanguinitatis vinculum. Ergo nec in hominibus.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum in 8 Ethic., omnis
amicitia in aliqua communicatione consistit; et quia amicitia ligatio
sive unio quaedam est, ideo communicatio quae est amicitiae causa,
vinculum dicitur; et ideo secundum quamlibet communicationem
denominantur aliqui quasi colligati ad invicem, sicut dicuntur concives
qui habent politicam communionem ad invicem, et commilitones qui
conveniunt in militari negotio; et eodem modo illi qui conveniunt
naturali communicatione, dicuntur consanguinei; et ideo in praedicta
definitione ponitur quasi consanguinitatis genus vinculum; quasi
subjectum, personae descendentes ab uno stipite, quorum est hujusmodi
vinculum, quasi principium carnalis propagatio.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus activa non recipitur secundum
eamdem perfectionem in instrumento secundum quam est in principali
agente; et quia omne movens motum est instrumentum, inde est quod
virtus primi motoris in aliquo genere per multa media deducta tandem
deficit, et pervenitur ad aliquid quod est motum tantum, et non
movens. Virtus autem generantis movet non solum quantum ad id quod est
speciei, sed etiam quantum ad id quod est individui, ratione cujus
filius assimilatur patri etiam in accidentalibus, non solum in natura
speciei; nec tamen individualis virtus patris ita perfecte in filio est
sicut in patre erat, et adhuc in nepote minus, et sic deinceps
debilitatur; et inde est quod virtus illa quandoque deficit, ut ultra
procedere non possit. Et quia consanguinitas est inquantum multi
communicant in tali virtute ex uno in multos per propagationem deducta,
paulatim se consanguinitas dirimit, ut Isidorus dicit; et ideo non
oportet accipere stipitem remotum in definitione consanguinitatis, sed
propinquum, cujus virtus adhuc manet in illis qui ex eo propagantur.
Ad secundum dicendum, quod jam patet ex dictis quod non solum
conveniunt consanguinei in natura speciei, sed etiam in virtute propria
ipsius individui ex uno in multos traducta, ex qua contingit quandoque
quod filius non solum assimilatur patri, sed avo, vel remotis
parentibus, ut dicitur in 18 de animalibus.
Ad tertium dicendum, quod convenientia magis attenditur secundum
formam, secundum quam aliquis est actu, quam secundum materiam,
secundum quam est in potentia; quod patet in hoc quod carbo magis
convenit cum igne quam cum arbore unde abscissum est lignum; et
similiter alimentum quod jam conversum est in speciem nutriti per
virtutem nutritivam, magis convenit cum ipso nutrito quam cum illa re
unde sumptum est nutrimentum. Ratio autem procederet secundum
opinionem illorum qui dicebant, quod tota natura rei est materia, et
quod formae omnes sunt accidentia; quod falsum est.
Ad quartum dicendum, quod illud quod proxime convertitur in semen,
est sanguis, ut probatur in 15 de animalibus; et propter hoc,
vinculum quod ex propagatione carnali contrahitur, convenientius
dicitur consanguinitas quam carnalitas; et quod aliquando unus
consanguineus dicitur esse caro alterius, hoc est inquantum sanguis qui
in semen viri aut menstruum convertitur, est potentia caro et os.
Ad quintum dicendum, quod quidam dicunt, quod ideo consanguinitatis
vinculum contrahitur inter homines ex carnali propagatione, et non
inter alia animalia, quia quidquid est de humanae naturae veritate in
omnibus hominibus, fuit in primo parente, quod non est de aliis
animalibus. Sed secundum hoc consanguinitas nunquam dirimi posset.
Praedicta autem positio in 2 Lib., dist. 30, qu. 1, art.
2, in corp., improbata est; unde dicendum, quod hoc ideo
convenit, quia animalia non conjunguntur ad amicitiae unitatem propter
propagationem multorum ex uno parente proximo, sicut est de hominibus,
ut dictum est, in corp. art.
|
|