|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consanguinitas
inconvenienter distinguatur per lineas et per gradus. Dicitur enim
linea consanguinitatis esse ordinata collectio personarum
consanguinitate conjunctarum ab eodem stipite descendentium, diversos
continens gradus. Sed nihil est aliud consanguinitas quam collectio
talium personarum. Ergo linea consanguinitatis est idem quod
consanguinitas. Nihil autem debet distingui per seipsum. Ergo
consanguinitas non convenienter per lineas distinguitur.
2. Praeterea, illud secundum quod dividitur aliquod commune, non
potest poni in definitione communis. Sed descensus ponitur in
definitione praedicta consanguinitatis. Ergo non potest dividi
consanguinitas per lineam ascendentium et descendentium et
transversalium.
3. Praeterea, definitio lineae est quod sit inter duo puncta. Sed
duo puncta non faciunt nisi unum gradum. Ergo una linea habet tantum
unum gradum; et ita eadem videtur divisio consanguinitatis per lineas
et per gradus.
4. Praeterea, gradus definitur esse habitudo distantium personarum,
qua cognoscitur quanta distantia personae inter se differant. Sed cum
consanguinitas sit propinquitas quaedam, distantia personarum
consanguinitati opponitur magis quam sit ejus pars. Ergo per gradus
consanguinitas distingui non potest.
5. Praeterea, si consanguinitas per gradus distinguitur et
cognoscitur, oportet quod illi qui sunt in eodem gradu, sint
aequaliter consanguinei. Sed hoc falsum est; quia propatruus et
ejusdem pronepos sunt in eodem gradu, non tamen sunt aequaliter
consanguinei, ut decretum dicit. Ergo consanguinitas non recte
distinguitur per gradus.
6. Praeterea, in rebus ordinatis quodlibet additum alteri facit
alium gradum; sicut quaelibet unitas addita facit aliam speciem
numeri. Sed persona addita personae non semper facit alium gradum
consanguinitatis: quia in eodem gradu consanguinitatis est pater et
patruus, qui adjungitur. Ergo non recte per gradus consanguinitas
distinguitur.
7. Praeterea, inter duos propinquos semper est eadem
consanguinitatis propinquitas: quia aequaliter distat unum extremorum
ab alio, et e converso. Sed gradus consanguinitatis non invenitur
semper idem ex utraque parte, cum quandoque unus propinquus sit in
tertio, et alius in quarto gradu. Ergo consanguinitatis propinquitas
non potest sufficienter per gradus cognosci.
Respondeo dicendum, quod consanguinitas, ut dictum est, est quaedam
propinquitas in naturali communicatione fundata secundum actum
generationis, qua natura propagatur; unde secundum philosophum in 8
Ethic., ista communicatio est triplex. Una secundum habitudinem
principii ad principiatum; et haec est consanguinitas patris ad
filium; unde dicit, quod parentes diligunt filios ut sui ipsorum
aliquid existens. Alia est secundum habitudinem principiati ad
principium; et haec est filii ad patrem; unde dicit, quod filii
diligunt parentes, ut ab illis existentes. Tertia est secundum
habitudinem eorum quae sunt ab uno principio ad invicem, sicut fratres
dicuntur ex eisdem nasci, ut ipse ibidem dicit. Et quia punctus motus
lineam facit, et per propagationem quodammodo pater descendit in
filium, ideo secundum dictas tres habitudines tres lineae
consanguinitatis sumuntur, scilicet linea descendentium secundum primam
habitudinem, linea ascendentium secundum secundam, linea
transversalium secundum tertiam. Sed quia propagationis motus non
quiescit in uno termino, sed ultra progreditur; ideo contingit quod
patris est accipere patrem, et filii filium, et sic deinceps; et
secundum hos diversos progressus diversi gradus in una linea
inveniuntur. Et quia gradus cujuslibet rei est pars aliqua illius
rei; gradus propinquitatis non potest esse ubi non est propinquitas;
et ideo identitas et nimia distantia gradum consanguinitatis tollunt:
quia nullus est sibi ipsi propinquus, sicut nec sibi similis. Et
propter hoc nulla persona per seipsam facit aliquem gradum, sed
comparata alteri personae gradum facit ad ipsam. Sed tamen diversa est
ratio computandi gradus in diversis lineis. Gradus enim
consanguinitatis in linea ascendentium contrahitur ex hoc quod una
persona ex alia propagatur eorum inter quos gradus consideratur: et
ideo, secundum computationem canonicam et legalem, persona quae primo
in processu propagationis occurrit vel ascendendo vel descendendo,
distat ab aliquo, puta a Petro, in primo gradu, ut pater et filius;
quae autem utrinque secundo occurrit, distat in secundo gradu, ut avus
et nepos, et sic deinceps. Sed consanguinitas eorum qui sunt in linea
transversali, contrahitur non ex hoc quod unus eorum ex alio
propagatur, sed quia uterque propagatur ex uno; et ideo debet gradus
in hac linea consanguinitatis computari per comparationem ad unum
principium ex quo propagantur. Sed secundum hoc est diversa computatio
canonica et legalis: quia legalis computatio attendit descensum a
communi radice ex utraque parte; sed canonica tantum ex altera, ex
illa scilicet ex qua major numerus graduum invenitur; unde secundum
legalem computationem frater et soror, vel duo fratres, attinent sibi
in secundo gradu, quia uterque a radice communi distat per unum
gradum; et similiter filii duorum fratrum distant a se invicem in
quarto gradu. Sed secundum computationem canonicam duo fratres
attinent sibi in primo gradu, quia neuter eorum distat a radice communi
nisi per unum gradum; sed filius unius fratrum distat ab altero fratre
in secundo gradu, quia tantum distat a communi radice. Et ideo
secundum canonicam computationem quoto gradu distat quis ab aliquo
superiori, toto distat a quolibet descendentium ab ipso, et nunquam
minus: quia propter quod unumquodque, illud magis; unde si alii
descendentes a communi principio conveniunt cum aliquo ratione principii
communis, non possunt propinquiores esse descendenti ex alia parte,
quam sit primum principium ei propinquum. Aliquando tamen plus distat
aliquis ab aliquo descendente a communi principio, quam distet ipse a
principio, quia ille forte plus distat a principio communi quam ipse;
et secundum remotiorem distantiam oportet consanguinitatem computari.
Ad primum ergo dicendum, quod objectio illa procedit ex falsis.
Consanguinitas enim non est collectio, sed relatio quaedam aliquarum
personarum ad invicem, quarum collectio lineam consanguinitatis facit.
Ad secundum dicendum, quod descensus communiter sumptus attenditur
secundum quamlibet consanguinitatis lineam: quia carnalis propagatio,
ex qua vinculum consanguinitatis contrahitur, descensus quidam est;
sed descensus talis, scilicet a persona cujus consanguinitas
quaeritur, lineam descendentium facit.
Ad tertium dicendum, quod linea dupliciter accipi potest. Aliquando
proprie pro ipsa dimensione quae est prima species quantitatis
continuae; et sic linea recta continet tantum duo puncta in actu quae
terminant ipsam, sed infinita in potentia, quorum quolibet signato in
actu linea dividitur, et fiunt duae lineae. Aliquando vero linea
sumitur pro his quae linealiter disponuntur; et secundum hoc assignatur
in numeris linea et figura, prout unitas post unitatem ponitur in
aliquo numero, et sic quaelibet unitas adjecta gradum facit in tali
linea; et similiter est de linea consanguinitatis; unde una linea
continet plures gradus.
Ad quartum dicendum, quod sicut similitudo non potest esse ubi non est
aliqua diversitas, ita propinquitas non est ubi non est aliqua
distantia; et ideo distantia quaelibet non opponitur consanguinitati,
sed talis distantia quae consanguinitatis propinquitatem excludit.
Ad quintum dicendum, quod sicut albedo dicitur major dupliciter, uno
modo ex intensione ipsius qualitatis, alio modo ex quantitate
superficiei: ita consanguinitas dicitur major vel minor dupliciter.
Uno modo intensive ex ipsa natura consanguinitatis; alio modo quasi
dimensive; et sic quantitas consanguinitatis mensuratur ex personis
inter quas consanguinitatis propagatio procedit; et hoc secundo modo
gradus in consanguinitate distinguuntur; et ideo contingit quod
aliquorum duorum qui sunt in eodem gradu consanguinitatis respectu
alicujus personae, unus est sibi magis consanguineus quam alius
considerando primam quantitatem consanguinitatis: sicut pater et frater
attinent alicui in primo gradu consanguinitatis, quia ex neutra parte
incidit aliqua persona media; sed tamen, intensive loquendo, magis
attinet alicui personae pater suus quam frater, quia frater non attinet
ei nisi inquantum est ex eodem patre; et ideo, quanto aliquis est
propinquior communi principio, a quo consanguinitas descendit, tanto
est magis consanguineus, quamvis non sit in propinquiori gradu; et
secundum hoc propatruus est magis consanguineus alicui quam pronepos
ejus, quamvis sit in eodem gradu.
Ad sextum dicendum, quod quamvis pater et patruus sint in eodem gradu
respectu radicis consanguinitatis, quia uterque distat uno gradu ab
avo; tamen respectu ejus cujus consanguinitas quaeritur, non sunt in
eodem gradu; quia pater est in primo gradu; patruus autem non potest
esse propinquior quam in secundo, in quo est avus.
Ad septimum dicendum, quod semper duae personae in aequali numero
graduum distant a se invicem, quamvis quandoque non aequali numero
graduum distent a communi principio, ut ex dictis patet.
|
|