|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consanguinitas de jure
naturali non impediat matrimonium. Nulla enim mulier potest esse
propinquior viro quam Eva fuit Adae, de qua dicitur Genes. 2,
23: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Sed Eva
fuit matrimonio conjuncta Adae. Ergo consanguinitas nulla, quantum
est de lege naturae, matrimonium impedit.
2. Praeterea, lex naturalis eadem est apud omnes. Sed apud
barbaras nationes nulla persona conjuncta consanguinitate a matrimonio
excluditur. Ergo consanguinitas, quantum est de lege naturae,
matrimonium non impedit.
3. Praeterea, jus naturale est quod natura omnia animalia docuit,
ut dicitur in principio Digestorum. Sed animalia bruta etiam cum
matre coeunt. Ergo non est de lege naturae quod aliqua persona a
matrimonio propter consanguinitatem repellatur.
4. Praeterea, nihil impedit matrimonium quod non contrarietur alicui
bono matrimonii. Sed consanguinitas non contrariatur alicui bono
matrimonii. Ergo non impedit ipsum.
5. Praeterea, eorum quae sunt magis propinqua et similia, melior et
firmior est conjunctio. Sed matrimonium quaedam conjunctio est. Ergo
cum consanguinitas sit propinquitas quaedam, matrimonium non impedit,
sed magis juvat.
1. Sed contra, illud quod impedit bonum prolis, etiam matrimonium
impedit secundum legem naturae. Sed consanguinitas impedit bonum
prolis: quia, ut in littera ex verbis Gregorii, habetur,
experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere.
Ergo consanguinitas secundum legem naturae matrimonium impedit.
2. Praeterea, illud quod habet natura humana in prima sui
conditione, est de lege naturae. Sed a prima sui conditione hoc
habuit natura, quod pater et mater a matrimonio excluderentur; quod
patet per hoc quod dicitur Gen. 2, 24: propter hoc relinquet homo
patrem et matrem; quod non potest intelligi quantum ad cohabitationem;
et sic oportet quod intelligatur quantum ad matrimonii conjunctionem.
Ergo consanguinitas impedit matrimonium secundum legem naturae.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra, dist. 33, qu. 1, art.
1, in corp., dictum est, in matrimonio illud contra legem naturae
esse dicitur per quod matrimonium redditur incompetens respectu finis ad
quem est ordinatum. Finis autem matrimonii per se et primo est bonum
prolis; quod quidem per aliquam consanguinitatem, scilicet inter
patrem et filiam, vel filium et matrem, impeditur; non quidem ut
totaliter tollatur, quia filia ex semine patris potest prolem
concipere, et simul cum patre nutrire et instruere, in quibus bonum
prolis consistit; sed ut non convenienti modo fiat. Inordinatum est
enim quod filia patri per matrimonium adjungatur in sociam causa
generandae prolis et educandae, quam oportet per omnia patri esse
subjectam velut ex eo procedentem; et ideo de lege naturali est ut
pater et mater a matrimonio repellantur, et magis etiam mater quam
pater; quia magis reverentiae quae debetur parentibus, derogatur, si
filius matrem quam si pater filiam ducit in uxorem, cum uxor viro
aliqualiter debeat esse subjecta. Sed finis matrimonii secundarius per
se tantum est concupiscentiae repressio; qui deperiret, si quaelibet
consanguinea posset in matrimonium duci; quia magnus concupiscentiae
aditus praeberetur, nisi inter illas personas quas oportet in eadem
domo conversari, esset carnalis copula interdicta. Et ideo lex divina
non solum patrem et matrem exclusit a matrimonio, sed etiam alias
conjunctas personas quas oportet simul conversari, et quae habent
invicem altera alterius pudicitiam custodire; et hanc causam assignat
divina lex, dicens Levit. 18: ne reveles turpitudinem talis vel
talis, quia turpitudo tua est. Sed per accidens finis matrimonii est
confoederatio hominum, et amicitiae multiplicatio, dum homo ad
consanguineos uxoris sicut ad suos se habet; et ideo huic
multiplicationi amicitiae praejudicium fieret, si aliquis sanguine
conjunctam uxorem duceret; quia ex hoc nova amicitia per matrimonium
nulla accresceret; et ideo secundum leges humanas et statuta Ecclesiae
plures consanguinitatis gradus sunt a matrimonio separati. Sic ergo ex
dictis patet quod consanguinitas quantum ad aliquas personas impedit
matrimonium de jure naturali; quantum ad aliquas de jure divino; et
quantum ad aliquas de jure per homines instituto.
Ad primum ergo dicendum, quod Eva quamvis ex Adam processerit, non
tamen fuit filia Adae; quia non prodiit ex eo per modum illum quo vir
natus est generare sibi simile in specie; sed operatione divina; quia
ita potuisset ex costa Adae fieri unus equus, sicut facta est Eva;
et ideo non est tanta naturalis convenientia Evae ad Adam sicut filiae
ad patrem; nec Adam est naturale principium Evae, sicut pater
filiae.
Ad secundum dicendum, quod non procedit ex lege naturali quod aliqui
barbari parentibus carnaliter commiscentur; sed ex concupiscentiae
ardore, qui legem naturae in eis obfuscavit.
Ad tertium dicendum, quod conjunctio maris et feminae dicitur esse de
jure naturali, quia natura hoc omnia animalia docuit; sed hanc
conjunctionem diversa animalia diversimode docuit secundum diversas
eorum conditiones. Commixtio autem carnalis ad parentes derogat
reverentiae quae eis debetur. Sicut enim parentibus indidit natura
solicitudinem filiis providendi, ita indidit filiis reverentiam ad
parentes. Nulli autem generi aliam indidit solicitudinem filiorum aut
reverentiam parentum in omne tempus, nisi homini; aliis autem
animalibus plus et minus, secundum quod magis vel minus necessarii sunt
vel filii parentibus, vel parentes filiis; unde etiam in quibusdam
animalibus filius abhorret cognoscere matrem carnaliter, quamdiu manet
apud ipsum cognitio matris, et reverentia quaedam ad ipsam, ut recitat
philosophus in 9 de animalibus, de camelo et equo. Et quia omnes
honesti mores animalium in hominibus naturaliter congregati sunt, et
perfectius quam in aliis; propter hoc homo naturaliter abhorret
cognoscere carnaliter non solum matrem, sed etiam filiam, quod est
adhuc minus contra naturam, ut dictum est; et iterum in aliis
animalibus ex propagatione carnis non contrahitur consanguinitas sicut
in hominibus, sicut dictum est; et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum, quod ex jam dictis patet quomodo consanguinitas
conjugum bono matrimonii contrarietur; unde ratio procedit ex falsis.
Ad quintum dicendum, quod non est inconveniens duarum unionum unam ab
altera impediri; sicut ubi est identitas, non est similitudo; et
similiter consanguinitatis vinculum potest impedire matrimonii
conjunctionem.
|
|