|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consanguinitatis gradus
matrimonium impedientes non potuerint taxari ab Ecclesia usque ad
quartum gradum. Matth. 19, 6, dicitur: quos Deus conjunxit,
homo non separet. Sed illos qui conjunguntur infra quartum
consanguinitatis gradum, Deus conjungit; non enim divina lege eorum
conjunctio prohibetur. Ergo non debent humano statuto separari.
2. Praeterea, matrimonium est sacramentum, sicut et Baptismus.
Sed non posset ex statuto Ecclesiae fieri quod ille qui ad Baptismum
accedit, non reciperet characterem baptismalem, si ex jure divino ejus
capax sit. Ergo nec Ecclesiae statutum facere potest quod matrimonium
non sit inter illos qui per jus divinum matrimonialiter conjungi non
prohibentur.
3. Praeterea, jus positivum non potest ea quae sunt naturalia
removere vel ampliare. Sed consanguinitas est naturale vinculum,
quod, quantum est de se, natum est matrimonium impedire. Ergo
Ecclesia non potest aliquo statuto facere quod aliqui possint
matrimonialiter conjungi vel non conjungi, sicut non potest facere quod
non sint consanguinei vel non consanguinei.
4. Praeterea, statutum juris positivi debet aliquam rationabilem
causam habere; quia secundum causam rationabilem quam habet, a jure
naturali procedit. Sed causae quae assignantur de numero graduum,
omnino videntur irrationabiles causae, cum nullam habeant habitudinem
ad causata; sicut quod consanguinitas prohibeatur usque ad quartum
gradum propter quatuor elementa, usque ad sextum propter sex aetates,
usque ad septimum propter septem dies, quibus omne tempus agitur.
Ergo videtur quod talis prohibitio nullum vigorem habeat.
5. Praeterea, ubi est eadem causa, debet esse idem effectus. Sed
causa quare consanguinitas impedit matrimonium, est bonum prolis,
repressio concupiscentiae, et multiplicatio amicitiae, ut ex dictis
patet, quae omni tempore necessaria aequaliter sunt. Ergo omni
tempore debuissent aequaliter gradus consanguinitatis matrimonium
impedire; quod non est verum; cum modo usque ad quartum, antiquitus
usque ad septimum gradum matrimonium consanguinitas impediret.
6. Praeterea, una et eadem conjunctio non potest esse in genere
sacramenti et in genere stupri. Sed hoc contingeret, si Ecclesia
haberet potestatem statuendi diversum numerum in gradibus impedientibus
matrimonium; sicut si aliqui in quinto gradu, quando prohibitus erat,
conjuncti fuissent, talis conjunctio stuprum esset; sed postmodum
eadem conjunctio, Ecclesia prohibitionem revocante, matrimonium
esset; et e converso posset accidere, si aliqui gradus concessi
possent postmodum ab Ecclesia interdici. Ergo videtur quod potestas
Ecclesiae non se extendat ad hoc.
7. Praeterea, jus humanum debet imitari jus divinum. Sed secundum
jus divinum, quod in lege veteri continetur, non aequaliter currit
prohibitio graduum in sursum et deorsum; quia in veteri lege aliquis
prohibebatur accipere in uxorem sororem patris sui, non tamen filiam
fratris. Ergo nec modo debet aliqua prohibitio de nepotibus et patruis
manere.
1. Sed contra est quod dominus dicit discipulis Luc. 10, 16:
qui vos audit, me audit. Ergo praeceptum Ecclesiae habet firmitatem
sicut praeceptum Dei. Sed Ecclesia quandoque prohibuit et quandoque
concessit aliquos gradus quos lex vetus non prohibuit. Ergo illi
gradus matrimonium impediunt.
2. Praeterea, sicut olim matrimonia gentilium dispensabantur per
leges civiles; ita nunc per statuta Ecclesiae. Sed olim lex civilis
determinabat gradus consanguinitatis qui matrimonium impediunt, et qui
non. Ergo et modo potest hoc fieri per Ecclesiae statutum.
Respondeo dicendum, quod secundum tempora diversa invenitur
consanguinitas secundum gradus diversos matrimonium impedisse. In
principio enim humani generis solus pater et mater a matrimonio
repellebantur, eo quod tunc temporis erat paucitas hominum, et
oportebat propagationi humani generis maximam curam impendere; unde non
erant removendae nisi illae personae quae matrimonio incompetentes erant
etiam quantum ad principalem matrimonii finem, qui est bonum prolis,
ut dictum est. Postmodum autem multiplicato humano genere, per legem
Moysi plures personae exceptae sunt, quae jam concupiscentiam
reprimere incipiebant; unde, ut dicit Rabbi Moyses, omnes illae
personae exceptae sunt a matrimonio quae in una familia cohabitare
solent; quia si inter eos licite carnalis copula esse posset, magnum
incentivum libidini praestaretur. Sed alios consanguinitatis gradus
lex vetus permisit; immo quodammodo praecepit; ut scilicet unusquisque
de cognatione sua uxorem acciperet, ne successionum confusio esset;
quia tunc temporis cultus divinus per successionem generis
propagabatur. Sed postmodum in lege nova, quae est lex spiritus et
amoris, plures gradus consanguinitatis sunt prohibiti; quia jam per
spiritualem gratiam, non per carnis originem, cultus derivatur et
multiplicatur; unde oportet ut homines etiam magis a carnalibus
retrahantur, spiritualibus vacantes, et ut amor amplius diffundatur;
et ideo antiquitus usque ad remotiores gradus consanguinitatis
matrimonium impediebatur, ut ad plures per consanguinitatem et
affinitatem naturalis amicitia permaneret; et rationabiliter usque ad
septimum gradum; tum quia ultra hoc non de facili remanebat communis
radicis memoria; tum quia septiformi gratiae spiritus sancti
congruebat. Sed postmodum circa haec ultima tempora restrictum est
Ecclesiae interdictum usque ad quartum gradum; quia ultra inutile et
periculosum erat gradus consanguinitatis prohibere. Inutile quidem,
quia ad remotiores consanguineos quasi nullum foedus majoris amicitiae
quam ad extraneos habeatur, caritate in multorum cordibus frigescente.
Periculosum autem erat, quia concupiscentia et negligentia
praevalente, tam numerosam consanguineorum multitudinem homines non
satis observabant; et sic laqueus damnationis multis injiciebatur ex
remotiorum graduum prohibitione. Satis etiam convenienter usque ad
quartum gradum dicta prohibitio est restricta; tum quia usque ad
quartam generationem homines vivere consueverunt, ut sic non possit
consanguinitatis memoria aboleri; unde dominus in tertiam et quartam
generationem peccata parentum se visitaturum in filiis comminatur; tum
quia in qualibet generatione nova mixtio sanguinis, cujus identitas
consanguinitatem facit, fit cum sanguine alieno; et quantum miscetur
alteri, tantum receditur a primo: et quia elementa sunt quatuor,
quorum quodlibet tanto est facilius miscibile, quanto est magis
subtile; ideo in prima commixtione evanescit sanguinis identitas
quantum ad primum elementum, quod est subtilissimum; in secunda
quantum ad secundum; in tertia quantum ad tertium; in quarta quantum
ad quartum; et sic convenienter post quartam generationem potest
iterari carnalis conjunctio.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus non conjungit illos qui
conjunguntur contra divinum praeceptum, ita non conjungit illos qui
conjunguntur contra Ecclesiae praeceptum, quod habet eamdem obligandi
efficaciam quam et praeceptum divinum.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium non tantum est sacramentum,
sed etiam est in officium; et ideo magis subjacet ordinationi
ministrorum Ecclesiae quam Baptismus, qui est sacramentum tantum;
quia sicut contractus et officia humana determinantur legibus humanis,
ita contractus et officia spiritualia lege Ecclesiae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis consanguinitatis vinculum sit
naturale; tamen non est naturale quod consanguinitas carnalem copulam
impediat, nisi secundum aliquem gradum, ut dictum est; et ideo
Ecclesia suo instituto non facit quod aliqui sint vel non sint
consanguinei, quia secundum omne tempus aequaliter consanguinei
remanent; sed facit quod carnalis copula sit licita vel illicita
secundum diversa tempora in diversis gradibus consanguinitatis.
Ad quartum dicendum, quod tales rationes assignatae magis dantur per
modum adaptationis et congruentiae, quam per modum causae et
necessitatis.
Ad quintum dicendum, quod jam ex dictis patet quod non est eadem causa
secundum diversa tempora gradus consanguinitatis prohibendi; unde quod
aliquo tempore utiliter conceditur, alio salubriter prohibetur.
Ad sextum dicendum, quod statutum non imponit modum praeteritis, sed
futuris; unde si modo prohiberetur quintus gradus, qui nunc est
concessus, illi qui jam sunt in quinto gradu conjuncti, non essent
separandi; nullum enim impedimentum matrimonio superveniens ipsum
potest dirimere; et sic conjunctio quae prius fuit matrimonium, non
efficeretur per statutum Ecclesiae stuprum; et similiter si aliquis
gradus concederetur qui nunc est prohibitus, illa conjunctio non
efficeretur matrimonialis ex statuto Ecclesiae ratione primi
contractus, quia possent separari si vellent; sed tamen possent de
novo contrahere, et alia conjunctio esset.
Ad septimum dicendum, quod in gradibus consanguinitatis prohibendis
Ecclesia praecipue observat rationem amoris; et quia non est minor
ratio amoris ad nepotem quam ad patruum, sed etiam major, quanto
propinquior est filio pater quam patri filius, ut dicitur in 8
Ethic., propter hoc aequaliter prohibuit gradus consanguinitatis in
patruis et nepotibus. Sed lex vetus in personis prohibendis attendit
praecipue cohabitationem contra concupiscentiam, illas personas
prohibens ad quas facilior pateret accessus propter mutuam
cohabitationem. Magis autem consuevit cohabitare neptis patruo quam
amita nepoti; quia filia est quasi idem cum patre, cum sit aliquid
ejus; sed soror non est hoc modo idem cum fratre, cum non sit aliquid
ejus, sed magis ex eodem nascitur; et ideo non erat eadem ratio
prohibendi neptem et amitam.
|
|