|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ex matrimonio
consanguinei affinitas non causetur. Quia propter quod unumquodque,
illud magis. Sed mulier ducta per matrimonium non conjungitur alicui
de consanguinitate viri, nisi ratione viri. Cum ergo non fiat viro
affinis, nec alicui consanguineorum viri affinis erit.
2. Praeterea, eorum quae sunt ab invicem separata, si uni aliquid
conjungatur, non oportet propter hoc quod sit alteri conjunctum. Sed
consanguinei jam sunt ab invicem separati. Ergo non oportet quod si
aliqua mulier conjungatur alicui viro, propter hoc conjungatur omnibus
consanguineis ejus per affinitatem.
3. Praeterea, relationes ex aliquibus unitionibus innascuntur. Sed
nulla unitio fit in consanguineis viri, per hoc quod ille ducit
uxorem. Ergo non accrescit eis affinitatis relatio.
1. Sed contra, vir et uxor efficiuntur una caro. Si ergo vir
secundum carnem omnibus consanguineis suis attinet, et mulier eadem
attinebit eisdem.
2. Praeterea, hoc patet per auctoritates in littera inductas.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod affinitas non manet post mortem viri
inter uxorem et consanguineos viri. Quia cessante causa cessat
effectus. Sed causa affinitatis fuit matrimonium, quod cessat in
morte viri: quia tunc solvitur mulier a lege viri, ut dicitur Roman.
7. Ergo nec affinitas praedicta manet.
2. Praeterea, consanguinitas causat affinitatem. Sed
consanguinitas cessat per mortem viri ad consanguineos suos. Ergo et
affinitas uxoris ad eos.
1. Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur. Sed
consanguinitas est perpetuum vinculum quamdiu personae vivunt, inter
quos est consanguinitas. Ergo et affinitas; et ita non solvitur
affinitas soluto matrimonio per mortem tertiae personae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod illicitus concubitus affinitatem non
causet. Quia affinitas est quaedam res honesta. Sed res honestae non
causantur ex inhonestis. Ergo ex inhonesto concubitu non potest
affinitas causari.
2. Praeterea, ubi est consanguinitas, non potest esse affinitas:
quia affinitas est proximitas personarum ex carnali copula proveniens,
omni carens parentela. Sed aliquando contingeret ad consanguineos et
ad seipsum esse affinitatem, si illicitus concubitus affinitatem
causaret; sicut quando homo carnaliter consanguineam suam incestuose
cognoscit. Ergo affinitas non causatur ex illicito concubitu.
3. Praeterea, illicitus concubitus est secundum naturam, et contra
naturam. Sed ex illicito concubitu contra naturam non causatur
affinitas, ut jura determinant. Ergo nec ex illicito concubitu
secundum naturam tantum.
1. Sed contra est, quod adhaerens meretrici unum corpus efficitur,
ut patet 1 Corinth. 6. Sed ex hac causa matrimonium affinitatem
causabat. Ergo pari ratione illicitus concubitus.
2. Praeterea, carnalis copula est causa affinitatis, ut patet per
definitionem affinitatis, quae talis est: affinitas est propinquitas
personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela. Sed
carnalis copula est etiam in illicito concubitu. Ergo illicitus
concubitus affinitatem causat.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod ex sponsalibus nulla affinitas causari
possit. Quia affinitas est perpetuum vinculum. Sed sponsalia
quandoque separantur. Ergo non possunt esse causa affinitatis.
2. Praeterea, si aliquis claustrum pudoris alicujus mulieris invasit
et aperuit, sed non pervenit ad operis consummationem, non contrahitur
ex hoc affinitas. Sed talis magis est propinquus carnali copulae quam
ille qui sponsalia contrahit. Ergo ex sponsalibus affinitas non
causatur.
3. Praeterea, in sponsalibus non fit nisi quaedam sponsio futurarum
nuptiarum. Sed aliquando fit sponsio futurarum nuptiarum, et ex hoc
non contrahitur aliqua affinitas; sicut si fiat ante septennium, vel
si aliquis habens perpetuum impedimentum tollens potentiam coeundi,
alicui mulieri spondeat futuras nuptias; aut si talis sponsio fiat
inter personas quibus nuptiae per votum reddantur illicitae, vel alio
quocumque modo. Ergo sponsalia non possunt esse causa affinitatis.
1. Sed contra est quod Alexander III Papa prohibuit mulierem
quamdam cuidam viro conjungi in matrimonium, quia fratri suo fuerat
desponsata. Sed hoc non esset, nisi per sponsalia affinitas
contraheretur. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod etiam affinitas sit causa affinitatis.
Quia Julius Papa dicit: relictam consanguineam uxoris suae nullus
ducat uxorem, ut habetur 35, quaest. 3, cap. contradicimus; et
in sequenti capitulo dicitur, quod duae consanguineorum uxores uni viro
altera post alteram nubere prohibentur. Sed hoc non est nisi ratione
affinitatis quae contrahitur ex conjunctione ad affinem. Ergo
affinitas est causa affinitatis.
2. Praeterea, carnalis commixtio conjungit sicut et carnis
propagatio: quia aequaliter computatur gradus affinitatis et
consanguinitatis. Sed consanguinitas est causa affinitatis. Ergo et
affinitas.
3. Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt
eadem. Sed uxor viri alicujus efficitur ejusdem attinentiae cum
omnibus consanguineis viri. Ergo omnes consanguinei viri sui
efficiuntur unum cum omnibus qui attinent mulieri per affinitatem; et
sic affinitas est causa affinitatis.
4. Sed contra, si affinitas ex affinitate causatur, aliquis qui
cognovisset duas mulieres, neutram earum posset ducere in uxorem; quia
secundum hoc una efficeretur alteri affinis. Sed hoc falsum est.
Ergo affinitas non causat affinitatem.
5. Praeterea, si affinitas ex affinitate nasceretur, aliquis
contrahens cum uxore defuncti fieret affinis omnibus consanguineis
prioris viri, ad quos mulier habet affinitatem. Sed hoc non potest
esse, quia maxime fieret affinis viro defuncto. Ergo et cetera.
6. Praeterea, consanguinitas est fortius vinculum quam affinitas.
Sed consanguinei uxoris non efficiuntur affines consanguinei viri.
Ergo multo minus affines uxoris efficientur eis affines; et sic idem
quod prius.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod amicitia quaedam
naturalis in communicatione naturali fundatur, ut supra dictum est.
Naturalis autem communicatio est duobus modis, secundum philosophum 8
Ethic. Uno modo per carnis propagationem; alio modo per
conjunctionem ad carnis propagationem ordinatam; unde ipse ibidem
dicit, quod amicitia viri ad uxorem est naturalis. Unde sicut persona
conjuncta alteri per carnis propagationem quoddam vinculum amicitiae
naturalis facit, ita si conjungantur per carnalem copulam. Sed in hoc
differt, quod persona conjuncta alicui per carnis propagationem, sicut
filius patri, fit particeps ejusdem radicis et sanguinis; unde eodem
genere vinculi colligatur filius consanguineis patris quo pater
conjungebatur, scilicet consanguinitate, quamvis secundum alium
gradum, propter majorem distantiam a radice. Sed persona conjuncta
per carnalem copulam non fit particeps ejusdem radicis, sed quasi
extrinsecus adjuncta; et ideo ex hoc efficitur aliud genus vinculi,
quod affinitas dicitur; et hoc est quod in hoc versu dicitur: mutat
nupta genus, sed generata gradum: quia scilicet persona per
generationem fit in eodem genere attinentiae, sed in alio gradu; per
carnalem vero copulam fit in alio genere.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis causa sit potior effectu, non
tamen oportet semper quod nomen idem effectui et causae conveniat: quia
quandoque illud quod est in effectu, invenitur in causa non eodem
modo, sed altiori; et ideo non convenit causae et effectui per idem
nomen, neque per eamdem rationem, sicut patet in omnibus causis
aequivoce agentibus; et hoc modo conjunctio viri et uxoris est potior
quam conjunctio uxoris ad consanguineos viri; non tamen debet dici
affinitas, sed matrimonium, quod est unitas quaedam; sicut homo sibi
ipsi est idem, non consanguineus.
Ad secundum dicendum, quod consanguinei sunt quodammodo separati, et
quodammodo conjuncti; et ratione conjunctionis accidit quod persona
quae uni conjungitur, omnibus aliquo modo conjungatur; sed propter
separationem et distantiam accidit quod persona quae uni conjungitur uno
modo, alii conjungatur alio modo, vel secundum aliud genus, vel
secundum alium gradum.
Ad tertium dicendum, quod relatio quandoque innascitur ex motu
utriusque extremi, sicut paternitas et filiatio; et talis relatio est
realiter in utroque: quandoque vero innascitur ex motu alterius
tantum; et hoc contingit dupliciter. Uno modo quando relatio
innascitur ex motu unius sine motu alterius vel praecedente vel
concomitante, sicut in creatura et creatore patet, et sensibili et
sensu, et scientia et scibili; et tunc relatio in uno est secundum
rem, et in altero secundum rationem tantum. Alio modo quando
innascitur ex motu unius sine motu alterius tunc existente, non tamen
sine motu praecedente; sicut aequalitas fit inter duos homines per
augmentum unius sine hoc quod alius tunc augeatur vel minuatur; sed
tamen prius ad hanc quantitatem quam habet, per aliquem motum vel
mutationem, pervenit; et ideo in utroque extremorum talis relatio
realiter fundatur. Et similiter est de consanguinitate et affinitate:
quia relatio fraternitatis quae innascitur, aliquo puero nato, alicui
jam provecto, causatur quidem sine motu ipsius tunc existente, sed ex
motu ipsius praecedente, scilicet generationis ejus: hoc enim accidit
quod ex motu alterius sibi nunc talis relatio innascitur. Similiter ex
hoc quod iste descendit per generationem propriam ab eadem radice cum
viro, provenit affinitas in ipso ad uxorem sine aliqua nova mutatione
ipsius.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod relatio aliqua desinit esse
dupliciter. Uno modo ex corruptione subjecti; alio modo ex
subtractione causae; sicut similitudo esse desinit, quando alter
similium moritur, vel quando qualitas quae erat causa similitudinis,
subtrahitur. Sunt autem quaedam relationes quae habent pro causa
actionem vel passionem, aut motum, ut in 5 Metaph. dicitur: quarum
quaedam causantur ex motu, inquantum aliquid movetur actu, sicut ipsa
relatio quae est moventis et moti; quaedam autem inquantum habent
aptitudinem ad motum, sicut motum et mobile, et dominus et servus;
quaedam autem ex hoc quod aliquid prius motum est: sicut pater et
filius, non ex hoc quod est generari nunc, ad invicem dicuntur, sed
ex hoc quod est generatum esse. Aptitudo autem ad motum, et etiam
ipsum moveri, transit; sed motum esse, perpetuum est; quia quod
factum est, nunquam desinit esse factum; et ideo paternitas et
filiatio nunquam destruuntur per destructionem causae, sed solum per
corruptionem subjecti per alterutrum extremorum. Et similiter dicendum
est de affinitate, quae causatur ex hoc quod aliqui conjuncti sunt,
non ex hoc quod conjunguntur; unde non dirimitur manentibus illis
personis inter quas affinitas est contracta, quamvis moriatur persona
ratione cujus contracta fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod conjunctio matrimonii causat affinitatem
non solum secundum hoc quod est actu conjungi, sed secundum hoc quod
est prius conjunctum esse.
Ad secundum dicendum, quod consanguinitas non est causa proxima
affinitatis, sed conjunctio ad consanguineum, non solum quae est, sed
quae fuit; et propter hoc ratio non sequitur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum philosophum in 8
Ethic., conjunctio viri et uxoris dicitur naturalis principaliter
propter prolis productionem, et secundario propter operum
communicationem; quorum primum pertinet ad matrimonium ratione carnalis
copulae; sed secundum inquantum est quaedam societas in communem
vitam. Primum autem horum est invenire in qualibet carnali copula,
ubi est commixtio seminum, quia ex tali copula potest produci, quamvis
secunda desit; et ideo, quia matrimonium affinitatem causabat secundum
quod erat quaedam carnis commixtio, etiam fornicarius concubitus
affinitatem causat, inquantum habet aliquod de naturali conjunctione.
Ad primum ergo dicendum, quod in fornicario concubitu est aliquid
naturale, quod est commune fornicationi et matrimonio, et ex hac parte
affinitatem causat: aliud est ibi inordinatum, per quod a matrimonio
dividitur; et ex hac parte affinitas non causatur; unde affinitas
semper honesta remanet, quamvis causa sit aliquo modo inhonesta.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens relationes ex opposito
divisas eidem inesse ratione diversorum; et ideo potest inter aliquas
duas personas esse affinitas et consanguinitas non solum per illicitum
concubitum, sed etiam per licitum; sicut cum consanguineus meus ex
parte patris duxit in uxorem consanguineam meam ex parte matris; unde
quod dicitur in definitione affinitatis inducta, omni carens
parentela, intelligendum est, inquantum hujusmodi. Nec tamen
sequitur quod aliquis consanguineam suam cognoscens, sibi ipsi sit
affinis; quia affinitas, sicut et consanguinitas, diversitatem
requirit, sicut et similitudo.
Ad tertium dicendum, quod concubitus contra naturam non habet
commixtionem seminum quae possit esse causa generationis; et ideo ex
tali concubitu non causatur aliqua affinitas.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod sicut sponsalia non habent
perfectam rationem matrimonii, sed sunt quaedam praeparatio ad
matrimonium; ita ex sponsalibus non causatur affinitas sicut ex
matrimonio, sed aliquid affinitati simile, quod dicitur publicae
honestatis justitia, quae impedit matrimonium, sicut affinitas et
consanguinitas, et secundum eosdem gradus; et definitur sic: publicae
honestatis justitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur
trahens ab Ecclesiae institutione propter ejus honestatem. Ex quo
patet ratio nominis et causa; quia scilicet talis propinquitas ab
Ecclesia instituta est propter honestatem.
Ad primum ergo dicendum, quod sponsalia non sui ratione, sed ratione
ejus ad quod ordinantur, causant hoc genus affinitatis, quod dicitur
publicae honestatis justitia; et ideo sicut matrimonium est perpetuum
vinculum, ita et praedictus affinitatis modus.
Ad secundum dicendum, quod vir et mulier efficiuntur in carnali copula
una caro per commixtionem seminum; unde, quantumcumque aliquis
claustra pudoris invadat vel frangat, nisi commixtio seminum sequatur,
non contrahitur ex hoc affinitas. Sed matrimonium affinitatem causat
non solum ratione carnalis copulae, sed etiam ratione societatis
conjugalis, secundum quam etiam matrimonium naturale est; unde et
affinitas contrahitur ex ipso contractu matrimonii per verba de
praesenti ante carnalem copulam; et similiter etiam ex sponsalibus, in
quibus fit quaedam pactio conjugalis societatis, contrahitur aliquid
affinitati simile, scilicet publicae honestatis justitia.
Ad tertium dicendum, quod omnia impedimenta quae faciunt sponsalia non
esse sponsalia, non permittunt ex pactione nuptiarum affinitatem
fieri; unde sive habens defectum aetatis, sive habens votum solemne
continentiae, aut aliquod hujusmodi impedimentum, si sponsalia de
facto contrahat, ex hoc non sequitur aliqua affinitas; quia sponsalia
nulla sunt, nec aliquis affinitatis modus. Si tamen aliquis minor,
frigidus vel maleficiatus habens impedimentum perpetuum, ante annos
pubertatis post septennium contrahat sponsalia cum adulta, ex tali
contractu contrahitur publicae honestatis justitia; quia adhuc non erat
in actu impediendi, cum in aetate puer frigidus et non frigidus quantum
ad actum illum sint aequaliter impotentes.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod duplex est modus quo aliquid ex
alio procedit. Unus secundum quem procedit in similitudinem speciei,
sicut ex homine generatur homo; alius secundum quem procedit dissimile
in specie; et hic processus semper est in inferiorem speciem, ut patet
in omnibus agentibus aequivoce. Primus autem modus processionis
quotiescumque iteretur, semper remanet eadem species; sicut si ex
homine generetur homo per actum generativae virtutis, ex hoc quoque
generabitur homo, et sic deinceps. Secundus autem modus, sicut in
primo facit aliam speciem, ita quotiescumque iteratur, aliam speciem
facit; ut si ex puncto per motum procedit linea, non punctus, quia
punctus motus lineam facit; ex linea linealiter mota non procedit
linea, sed superficies; et ex superficie corpus; et ulterius per
talem modum processus aliquis esse non potest. Invenimus autem in
processu attinentiae duos modos, quibus vinculum hujusmodi causatur.
Unus per carnis propagationem; et hic facit semper eamdem speciem
attinentiae: alius per matrimonialem conjunctionem; et hic facit aliam
speciem in principio; sicut patet quod conjuncta matrimonialiter
consanguineo non fit consanguinea, sed affinis. Unde, etsi iste
modus procedendi iteretur, non erit affinitas, sed aliud attinentiae
genus; unde persona quae matrimonialiter affini conjungitur, non est
affinis, sed est aliud genus affinitatis, quod dicitur secundum
genus. Et rursus, si affini in secundo genere aliquis per matrimonium
conjungatur, non erit affinis in secundo genere, sed in tertio; ut in
hoc versu supra posito ostenditur: mutat nupta genus, sed generata
gradum. Et haec duo genera olim erant prohibita propter publicae
honestatis justitiam magis quam propter affinitatem, quia deficiunt a
vera affinitate, sicut illa attinentia quae ex sponsalibus
contrahitur; sed modo prohibitio illa cessavit, et remanet sub
prohibitione solum primum genus affinitatis, in quo est vera
affinitas.
Ad primum ergo dicendum, quod alicui viro consanguineus uxoris ejus
efficitur affinis in primo genere, et uxor ejus in secundo; unde
mortuo viro, qui erat affinis, non poterat eam ducere in uxorem
propter secundum affinitatis genus. Similiter etiam si aliquis viduam
in uxorem ducat, consanguineus prioris viri, qui est affinis uxori in
primo genere, efficitur affinis secundo viro in secundo genere, et
uxor illius consanguinei quae est affinis uxori viri hujus in secundo
genere, efficitur affinis viro secundo in tertio genere. Et quia
tertium genus erat prohibitum propter honestatem quamdam magis quam
propter affinitatem, ideo canon, dicit: duas consanguineorum uxores
uni viro altera post alteram nubere publicae honestatis justitia
contradicit. Sed nunc talis prohibitio cessavit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis carnalis conjunctio conjungat, non
tamen eodem genere conjunctionis.
Ad tertium dicendum, quod uxor viri efficitur ejusdem attinentiae
consanguineis viri quantum ad eumdem gradum, sed non quantum ad idem
attinentiae genus.
Sed quia ex rationibus quae in oppositum inducuntur, videtur ostendi,
quod nullum vinculum ex affinitate causetur; ad alias rationes
respondendum est, ne antiqua Ecclesia prohibitio irrationabilis
videatur. Ad quartum dicendum, quod mulier non efficitur affinis in
primo genere viro cui conjungitur carnaliter, ut ex praedictis patet.
Unde communiter alii mulieri a viro eodem cognitae efficitur affinis in
genere secundo; unde nec ducenti in uxorem unam earum efficitur alia
affinis in tertio genere; et ita duas mulieres cognitas ab eodem viro,
nec etiam antiqua jura eidem successive copulari prohibebant.
Ad quintum dicendum, quod sicut vir non est affinis uxoris suae in
primo genere, ita non efficitur affinis secundo viro ejusdem uxoris in
secundo genere; et sic ratio non procedit.
Ad sextum dicendum, quod mediante una persona non conjungitur mihi
alia, nisi ex hoc quod ei adjungitur; unde mediante muliere quae mihi
est affinis, nulla persona fit mihi attinens, nisi quae illi mulieri
adjungitur; quod non potest esse nisi per carnis propagationem ex
ipsa, vel propter conjunctionem matrimonialem ad eam; et utroque modo
aliqua attinentia mediante praedicta muliere secundum antiqua jura mihi
proveniebat; quia filius ejus etiam ex alio viro efficitur mihi affinis
in eodem genere, sed in alio gradu, ut ex regula prius data patet.
Et iterum secundus vir ejus efficitur mihi etiam affinis in secundo
genere, sed consanguinei alii illius mulieris non adjunguntur ei; sed
ipsa vel conjungitur eis, sicut patri et matri, inquantum procedit ab
eis, vel principio eorumdem, sicut fratribus; unde frater affinis
meae vel pater non efficitur mihi affinis in aliquo genere.
|
|