|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod affinitas matrimonium
non impediat. Nihil enim impedit matrimonium nisi quod est illi
contrarium. Sed affinitas non contrariatur matrimonio, cum sit
effectus ejus. Ergo non impedit matrimonium.
2. Praeterea, uxor efficitur per matrimonium res quaedam viri. Sed
consanguinei viri defuncti succedunt in rebus ejus. Ergo possunt
succedere in uxore, ad quam tamen manet affinitas, ut ostensum est.
Ergo affinitas non impedit matrimonium.
1. Sed contra est quod dicitur Levit. 18, 8: turpitudinem
uxoris patris tui non revelabis. Sed illa est tantum affinis. Ergo
affinitas impedit matrimonium.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod affinitas habeat etiam per seipsam
gradus. Cujuslibet enim propinquitatis est accipere aliquos per se
gradus. Sed affinitas propinquitas quaedam est. Ergo habet gradus
per se sine gradibus consanguinitatis ex quibus causatur.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod soboles secundae
conjunctionis non potest transire ad consortium affinitatis prioris
viri. Sed hoc non esset, nisi filius affinis esset etiam affinis.
Ergo affinitas habet per se gradus, sicut consanguinitas.
1. Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur. Ergo et
omnes gradus affinitatis causantur ex gradibus consanguinitatis; et sic
non habet per se aliquos gradus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod gradus affinitatis non extendantur sicut
gradus consanguinitatis. Quia vinculum affinitatis est minus forte
quam consanguinitatis, cum affinitas ex consanguinitate causetur in
diversitate speciei, sicut a causa aequivoca. Sed quanto fortius est
vinculum, tanto diutius durat consanguinitas. Ergo vinculum
affinitatis non durat usque ad tot gradus ad quot durat consanguinitas.
2. Praeterea, jus humanum debet imitari jus divinum. Sed secundum
jus divinum aliqui gradus consanguinitatis erant prohibiti, in quibus
gradibus affinitas matrimonium non impediebat; sicut patet de uxore
fratris, quam aliquis poterat ducere in uxorem ipso defuncto, non
tamen sororem propriam. Ergo et nunc non debet esse prohibitio
aequalis de affinitate et consanguinitate.
1. Sed contra, ex hoc ipso est aliqua mihi affinis quod meo
consanguineo est conjuncta. Ergo in quocumque gradu sit vir mihi
consanguineus, in illo gradu erit uxor mihi affinis; et sic gradus
affinitatis computari debent in eodem numero sicut et gradus
consanguinitatis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod affinitas praecedens
matrimonium impedit contrahendum, et dirimit contractum eadem ratione
qua et consanguinitas; sicut enim inest necessitas quaedam cohabitandi
consanguineis ad invicem, ita et affinibus; et sicut est quoddam
amicitiae vinculum inter consanguineos, ita inter affines; sed si
affinitas matrimonio superveniat, non potest ipsum dirimere, ut supra
dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod affinitas non contrariatur matrimonio ex
quo causatur, sed contrariatur matrimonio quod cum affine contrahendum
esset, inquantum impediret amicitiae multiplicationem, et
concupiscentiae repressionem, quae per matrimonium quaeruntur.
Ad secundum dicendum, quod res possessae a viro non efficiuntur
aliquid unum cum ipso viro, sicut uxor efficitur una caro cum ipso;
unde sicut consanguinitas impedit conjunctionem ad virum, ita ad uxorem
viri.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod res non dividitur divisione per
se, nisi ratione illius quod competit sibi secundum suum genus, sicut
animal per rationale et irrationale, non autem per album et nigrum.
Carnis autem propagatio per se comparatur ad consanguinitatem, quia ex
ea immediate consanguinitatis vinculum contrahitur; sed ad affinitatem
non comparatur nisi mediante consanguinitate, quae est causa ejus.
Unde cum gradus attinentiae per propagationem carnis distinguantur,
distinctio graduum per se et immediate competit consanguinitati, sed
affinitati mediante consanguinitate; et ideo ad inveniendum gradus
affinitatis est regula generalis quod quoto gradu consanguinitatis
attinet mihi vir, toto gradu affinitatis attinet mihi uxor.
Ad primum ergo dicendum, quod gradus in propinquitate attinentiae non
possunt accipi nisi secundum ascensum et descensum propagationis, ad
quam non computatur affinitas, nisi mediante consanguinitate; et ideo
non habet affinitas gradus per se, sed sumptos juxta gradus
consanguinitatis.
Ad secundum dicendum, quod filius affinis meae ex alio matrimonio non
per se loquendo, sed quasi per accidens dicebatur antiquitus affinis;
unde prohibebatur a matrimonio magis propter publicae honestatis
justitiam quam propter affinitatem; et propter hoc etiam illa
prohibitio est revocata.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ex quo gradus affinitatis
sumitur juxta gradus consanguinitatis, oportet quod tot sint gradus
affinitatis quot sunt gradus consanguinitatis. Sed tamen quia
affinitas est minus vinculum quam consanguinitas; facilius et olim et
nunc dispensatio fit in remotis gradibus affinitatis quam in remotis
gradibus consanguinitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod illa minoritas vinculi affinitatis
respectu consanguinitatis facit varietatem in genere attinentiae, non
in gradibus; et ideo ratio illa non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod frater non poterat accipere uxorem fratris
sui defuncti, nisi in casu, quando scilicet moriebatur sine prole, ut
suscitaret semen fratri suo: quod tunc requirebatur, quando per
propagationem carnis cultus religionis multiplicabatur; quod nunc locum
non habet; et sic patet quod non ducebat eam in uxorem quasi gerens
propriam personam, sed quasi supplens defectum fratris sui.
|
|