|
Illud etiam non est praetermittendum quod Gregorius Venerio episcopo
scripsit. Totum est abrogatum per nova jura; sed etiam gradus
consanguinitatis et affinitatis sunt restricti usque ad gradum quartum.
Et est sciendum, quod Ecclesia infra praedictos gradus
consanguinitatis conjunctos separat. Sciendum, quod cum Ecclesia non
intendat privare aliquem jure suo, si decepta per falsos testes
separaverit matrimonium, altera personarum expoliata vi, juste debet
ei fieri restitutio, etiam si altera votum emisisset religionis, ita
tamen quod ei non liceret petere debitum, sed solum reddere. Quando
autem mulier ad reintegrationem matrimonii agit, distinguendum est.
Quia si agit petitorio, ut scilicet ei detur aliquis vir, qui cum ea
contraxit, antequam fiat restitutio, tractabitur de exceptione ex
parte mariti proposita. Si autem agat possessorio, primo restituendus
est sibi vir quam exceptio praedicta tractetur; et eadem ratio est, si
vir agat. Sed excipiuntur ab utroque communiter quinque casus.
Primus est, quando vir excipiendo proponit publicam fornicationem
uxoris. Secundus, quando proponit gradum consanguinitatis jure divino
prohibitum; tamen si differatur, oportet fieri restitutionem per
sententiam; sed ille non tenebitur reddere debitum, si habeat
conscientiam de consanguinitate praedicta. Tertius, si objiciatur
exceptio rei judicatae, a qua non est appellatum. Quartus, quando
est tanta saevitia viri, quod non potest sufficiens cautio adhiberi,
puta quod vir persequitur uxorem odio capitali. Quintus est, quando
ille qui agit, spoliavit alium sine causa.
|
|