|
Postquam determinavit Magister de carnalis propinquitatis
impedimento, hic determinat de impedimento spiritualis propinquitatis;
et dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo spiritualis
cognatio matrimonium impediat; in secunda inquirit, utrum secundae
nuptiae sint licitae, ibi: sciendum est etiam, quod non solum
primae, vel secundae nuptiae sunt licitae, sed etiam tertiae et
quartae non sunt damnandae. Prima in duas: in prima distinguit
propinquitatem spiritualem a carnalibus, de quibus supra actum est; in
secunda prosequitur de propinquitate spirituali, ibi: spirituales
filii sunt quos de sacro fonte levamus. Et haec pars dividitur in
duas: in prima ostendit unde spiritualis propinquitas contrahatur; in
secunda ostendit quomodo matrimonium impediat, ibi: quod autem
compater vel commater sibi jungi nequeant (...) ex Concilio
Maguntinensi docetur. Et haec in duas: in prima ostendit quomodo
impedit matrimonium propinquitas spiritualis quam aliqua persona directe
contrahit, quae assimilatur consanguinitati; in secunda quomodo
impediat matrimonium illa quae indirecte ex uxore in virum redundat per
modum cujusdam affinitatis, vel e contra, ibi: solet etiam quaeri,
si commatrem uxoris post ejus obitum quis ducere valeat. Prima in
duas: in prima ostendit quando spiritualis cognatio impediat
matrimonium inter compatrem spiritualem et matrem naturalem, aut e
converso; in secunda ostendit quando matrimonium impediat inter filios
spirituales et naturales, ibi: quod autem spirituales vel adoptivi
filii naturalibus copulari nequeant, Nicolaus Papa testatur. Prima
in duas: in prima ostendit quando spirituali cognatio matrimonium
praecedens impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum
inter compatrem et commatrem; non autem si sequatur; in secunda
objicit in contrarium, et solvit, ibi: his autem obviare videtur quod
Deusdedit Papa ait. Quod autem spirituales vel adoptivi filii
naturalibus copulari nequeant, Nicolaus Papa testatur. Hic ostendit
quando impeditur matrimonium inter prolem spiritualem et naturalem unius
hominis; et circa hoc duo facit: primo probat propositum; secundo
inquirit, utrum haec probatio se extendat ad fratres naturales
spiritualis prolis, quod scilicet possint copulari filiis naturalibus
spiritualis patris, ibi: hoc autem quidam volunt intelligere tantum de
illis filiis quibus compatres facti sunt. Solet etiam quaeri si
commatrem uxoris post ejus obitum quis ducere valeat. Circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod spiritualis cognatio transit a viro in
uxorem. Secundo inquirit, utrum possint spiritualiter effici parentes
alicujus prolis, ibi: solet etiam quaeri, si uxor cum viro simul
debeat in Baptismo suscipere puerum. Hic est triplex quaestio.
Prima de cognatione spirituali. Secunda de legali. Tertia de
secundis nuptiis. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum spiritualis
cognatio matrimonium impediat; 2 ex qua causa contrahatur; 3 inter
quos contrahatur.
|
|