|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spiritualis cognatio
matrimonium non impediat. Nihil enim impedit matrimonium quod non
contrariatur alicui bono matrimonii. Sed spiritualis cognatio non
contrariatur alicui bono matrimonii. Ergo non impedit matrimonium.
2. Praeterea, perpetuum impedimentum matrimonii non potest stare
simul cum matrimonio. Sed cognatio spiritualis stat simul aliquando
cum matrimonio, ut in littera dicitur, sicut cum aliquis in casu
necessitatis filium suum baptizat: quia tunc fit uxori suae spirituali
cognatione conjunctus, nec tamen matrimonium separatur. Ergo
spiritualis cognatio matrimonium non impedit.
3. Praeterea, unio spiritus non transit in carnem. Sed matrimonium
est carnalis conjunctio. Ergo cum cognatio spiritualis sit unio
spiritus, non potest transire ad matrimonium impediendum.
4. Praeterea, contrariorum non sunt iidem effectus. Sed
spiritualis cognatio videtur esse contraria disparitati cultus; cum
spiritualis cognatio sit propinquitas proveniens ex datione sacramenti,
vel tentione ad idem; disparitas autem cultus consistit in sacramenti
carentia, ut prius, dist. 39, quaest. 1, art. 1, dictum
est. Cum ergo disparitas cultus matrimonium impediat, videtur quod
spiritualis cognatio non habeat hunc effectum.
1. Sed contra, quanto aliquod vinculum est sanctius, tanto est
magis custodiendum. Sed vinculum spirituale est sanctius quam
corporale. Ergo cum vinculum propinquitatis corporalis matrimonium
impediat, videtur etiam quod spiritualis cognatio idem faciat.
2. Praeterea, in matrimonio conjunctio animarum est principalior
quam conjunctio corporum, quia praecedit ipsam. Ergo multo fortius
spiritualis cognatio matrimonium impedire potest quam carnalis.
Respondeo dicendum, quod sicut per carnis propagationem homo accipit
esse naturae, ita per sacramenta accipit esse spirituale gratiae.
Unde sicut vinculum quod ex carnis propagatione contrahitur, est
naturale homini, inquantum est res quaedam naturae; ita vinculum quod
contrahitur ex sacramentorum susceptione, est quodammodo naturale
alicui, inquantum est membrum Ecclesiae; et ideo sicut carnalis
cognatio impedit matrimonium, ita spiritualis ex Ecclesiae statuto.
Tamen distinguendum est de spirituali cognatione. Quia aut praecessit
matrimonium, aut sequitur. Si praecessit, impedit contrahendum, et
dirimit contractum; si sequitur, tunc non dirimit vinculum
matrimonii. Sed quantum ad actum matrimonii est distinguendum. Quia
aut spiritualis cognatio inducitur causa necessitatis, sicut cum pater
baptizat puerum in articulo mortis; et tunc non impedit actum
matrimonii ex neutra parte: aut inducitur extra casum necessitatis, ex
ignorantia tamen; et tunc si ille ex cujus actu inducitur, diligentiam
adhibuit, est eadem ratio sicut et de primo; aut ex industria extra
casum necessitatis; et tunc ille ex cujus actu inducitur, amittit jus
petendi debitum; sed tamen debet reddere, quia ex culpa ejus non debet
aliquod incommodum alius reportare.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis spiritualis cognatio non
impediat aliquod de principalibus bonis matrimonii, tamen impedit
aliquod de secundariis bonis, quod est amicitiae multiplicatio: quia
spiritualis cognatio est sufficiens ratio amicitiae per se; unde
oportet quod ad alios per matrimonium familiaritas et amicitia
quaeratur.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium est perpetuum vinculum; et
ideo nullum impedimentum superveniens potest ipsum dirimere; et sic
quandoque contingit quod matrimonium et matrimonii impedimentum stant
simul; non autem si impedimentum praecedat.
Ad tertium dicendum, quod in matrimonio non tantum est conjunctio
corporalis, sed etiam spiritualis; et ideo propinquitas spiritus ei
impedimentum praestat sine hoc quod propinquitas spiritualis transire
debeat in carnalem.
Ad quartum dicendum, quod non est inconveniens quod duo contraria ad
invicem contrarientur eidem, sicut magnum et parvum aequali; et sic
disparitas cultus et spiritualis cognatio matrimonio repugnant: quia in
uno est major distantia, et in altero major propinquitas quam
matrimonium requirat; et ideo ex utraque parte matrimonium impeditur.
|
|