|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per solum Baptismum
spiritualis propinquitas contrahatur. Sicut enim se habet cognatio
corporalis ad corporalem generationem, ita spiritualis ad spiritualem.
Sed solus Baptismus dicitur spiritualis generatio. Ergo per solum
Baptismum contrahitur spiritualis cognatio, sicut per solam
generationem carnalem cognatio carnalis.
2. Praeterea, sicut in confirmatione imprimitur character, ita in
ordine. Sed ex susceptione ordinis non sequitur spiritualis cognatio.
Ergo nec ex confirmatione; et sic solum ex Baptismo.
3. Praeterea, sacramenta sunt digniora sacramentalibus. Sed ex
quibusdam sacramentis spiritualis cognatio non sequitur, sicut patet in
extrema unctione. Ergo multo minus ex catechismo, ut quidam dicunt.
4. Praeterea, inter sacramentalia Baptismi multa alia praeter
catechismum numerantur, ut patet supra, distinct. 6. Ergo ex
catechismo non magis contrahitur spiritualis cognatio quam ex aliis.
5. Praeterea, oratio non est minus efficax ad promovendum in bonum
quam instructio sive catechizatio. Sed ex oratione non contrahitur
spiritualis cognatio. Ergo nec ex catechismo.
6. Praeterea, instructio quae fit baptizatis per praedicationem,
non minus valet quam illa quae fit nondum baptizatis. Sed ex
praedicatione non contrahitur aliqua spiritualis cognatio. Ergo nec ex
catechismo.
7. Sed contra, 1 Corinth. 4, 15: in Christo Jesu per
Evangelium ego vos genui. Sed spiritualis generatio causat
spiritualem cognationem. Ergo ex praedicatione Evangelii et
instructione fit spiritualis cognatio, et non solum ex Baptismo.
8. Praeterea, sicut per Baptismum tollitur peccatum originale, ita
per poenitentiam actuale. Ergo sicut Baptisma causat spiritualem
cognationem, ita et poenitentia.
9. Praeterea, pater nomen cognationis est. Sed per poenitentiam et
doctrinam et pastoralem curam et multa hujusmodi aliquis dicitur alteri
spiritualis pater. Ergo ex multis aliis praeter Baptismum et
confirmationem spiritualis cognatio contrahitur.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod spiritualis regeneratio sicut per septiformem spiritus
sancti gratiam datur, ita per septem efficitur, incipiendo a primo
pabulo salis sacramenti usque ad confirmationem per episcopum factam,
et per quodlibet horum septem spiritualis cognatio contrahitur. Sed
illud non videtur rationabile: quia cognatio carnalis non contrahitur
nisi per actum generationis completum; unde etiam affinitas non
contrahitur nisi sit facta conjunctio seminum, ex qua potest sequi
carnalis generatio. Spiritualis autem generatio non perficitur nisi
per aliquod sacramentum. Et ideo inconveniens est quod spiritualis
cognatio contrahatur nisi per aliquod sacramentum. Et ideo alii
dicunt, quod per tria tantum sacramenta spiritualis cognatio
contrahitur; scilicet per catechismum, Baptismum, et
confirmationem. Sed isti propriam vocem videntur ignorare: quia
catechismus non est sacramentum, sed sacramentale. Et ideo alii
dicunt, quod tantum per duo sacramenta, scilicet per Baptismum, et
confirmationem; et haec opinio est communior. Tamen de catechismo
quidam horum dicunt, quod est debile impedimentum quod impedit
contrahendum, sed non dirimit matrimonium contractum.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est carnalis nativitas. Prima
in utero, in quo adhuc id quod natum est, est adeo debile quod non
possit extra exponi sine periculo; et huic nativitati similatur
generatio per Baptismum, in quo regeneratur aliquis adhuc quasi
fovendus intra uterum Ecclesiae. Secunda est nativitas ex utero,
quando jam id quod natum erat in utero, tantum roboratum est quod
potest sine periculo exponi exterioribus, quae nata sunt corrumpere;
et huic similatur confirmatio, per quam homo roboratus exponitur in
publicum ad confessionem nominis Christi. Et ideo congrue per
utrumque istorum sacramentorum contrahitur spiritualis cognatio.
Ad secundum dicendum, quod per ordinis sacramentum non fit aliqua
regeneratio, sed quaedam promotio potestatis; et propterea mulier non
suscipit ordinem; et sic non potest ex hoc aliquod impedimentum
praestare matrimonio; et ideo talis cognatio non computatur.
Ad tertium dicendum, quod in catechismo fit quaedam professio futuri
Baptismi, sicut in sponsalibus fit quaedam sponsio futurarum
nuptiarum; unde sicut in sponsalibus contrahitur quidam modus
propinquitatis, ita et in catechismo, ad minus impediens
contrahendum, ut quidam dicunt; non autem in aliis sacramentis.
Ad quartum dicendum, quod talis professio fidei non fit in aliis
sacramentalibus Baptismi, sicut in catechismo; et ideo non est
similis ratio.
Et similiter dicendum ad quintum de oratione, et ad sextum de
praedicatione.
Ad septimum dicendum, quod apostolus eos ad fidem instruxerat per
modum catechismi; et sic aliquo modo talis instructio habebat ordinem
ad spiritualem cognationem.
Ad octavum dicendum, quod per sacramentum poenitentiae non
contrahitur, proprie loquendo, spiritualis cognatio; unde filius
sacerdotis potest contrahere cum illa quam sacerdos in confessione
audit: alias filius sacerdotis non inveniret in tota una parochia
mulierem cum qua contraheret. Nec obstat quod per poenitentiam
tollitur peccatum actuale: quia hoc non est per modum generationis,
sed magis per modum sanationis. Sed tamen per poenitentiam contrahitur
quoddam foedus inter sacerdotem et mulierem confitentem, simile
cognationi spirituali, ut tantum peccet eam carnaliter cognoscens, ac
si esset sua spiritualis filia; et hoc ideo quia maxima familiaritas
est inter sacerdotem et confitentem; et ex hoc ista prohibitio est
inducta, ut tollatur peccandi occasio.
Ad nonum dicendum, quod pater spiritualis dicitur ad similitudinem
patris carnalis. Pater autem corporalis, ut dicit philosophus in 8
Ethic., tria dat, esse, nutrimentum, et instructionem; et ideo
spiritualis pater aliquis alicujus dicitur ratione alicujus horum
trium. Tamen ex hoc quod est spiritualis pater, non habet cognationem
spiritualem, nisi conveniat cum patre quantum ad generationem, per
quam est esse. Et sic etiam potest solvi octavum quod praecessit.
|
|