|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cognatio spiritualis non
contrahatur inter suscipientem sacramentum Baptismi et levantem de
sacro fonte. Quia in generatione carnali contrahitur propinquitas
solum ex parte ejus cujus semine generatur proles, non autem ex parte
ejus qui puerum natum suscepit. Ergo nec spiritualis cognatio
contrahitur inter eum qui suscipit de sacro fonte, et eum qui
suscipitur.
2. Praeterea, ille qui in sacro fonte levat anadocus a Dionysio
dicitur, et ad ejus officium spectat puerum instruere. Sed instructio
non est sufficiens causa spiritualis cognationis, ut dictum est. Ergo
nulla cognatio contrahitur inter eum et illum qui de sacro fonte
levatur.
3. Praeterea, potest contingere quod aliquis levet aliquem de sacro
fonte antequam ipse sit baptizatus. Sed ex hoc non contrahitur aliqua
spiritualis cognatio: quia ille qui non est baptizatus, non est capax
alicujus spiritualitatis. Ergo levare aliquem de sacro fonte non
sufficit ad cognationem spiritualem contrahendam.
1. Sed contra est definitio spiritualis cognationis supra inducta,
et auctoritates quae ponuntur in littera.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod spiritualis cognatio non transeat a viro
in uxorem. Quia spiritualis unio et corporalis sunt disparatae, et
diversorum generum. Ergo mediante carnali conjunctione, quae est
inter virum et uxorem, non transitur ad spiritualem cognationem.
2. Praeterea, magis conveniunt in spirituali generatione, quae est
causa spiritualis cognationis, pater et mater spiritualis, quam vir
qui est pater spiritualis et uxor. Sed pater et mater spiritualis
nullam ex hoc cognationem spiritualem contrahunt. Ergo nec uxor
contrahit aliquam cognationem spiritualem ex hoc quod vir ejus sit pater
spiritualis alicujus.
3. Praeterea, potest contingere quod vir est baptizatus et uxor non
est baptizata, sicut quando unus est ab infidelitate conversus sine
alterius conjugis conversione. Sed spiritualis cognatio non potest
pervenire ad non baptizatum. Ergo non transit semper de viro ad
uxorem.
4. Praeterea, vir et uxor possunt aliquem simul de sacro fonte
levare. Si ergo spiritualis cognatio a viro transiret in uxorem,
sequeretur quod uterque conjugum esset bis pater vel mater spiritualis
ejusdem; quod est inconveniens.
1. Sed contra, bona spiritualia magis multiplicabilia sunt quam
corporalia. Sed consanguinitas corporalis viri transit ad uxorem per
affinitatem. Ergo multo magis spiritualis cognatio.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non transeat ad filios carnales patris
spiritualis. Quia spirituali cognationi non assignantur gradus,
essent autem gradus, si transiret a patre in filium; quia persona
generata mutat gradum, ut supra, dist. 40, quaest. unica, art.
2, in corp., dictum est. Ergo non transit ad filios carnales
patris spiritualis.
2. Praeterea, pater eodem gradu attinet filio, et frater fratri.
Si ergo spiritualis cognatio transit a patre in filium, eadem ratione
transibit a fratre in fratrem; quod falsum est.
1. Sed contra est quod in littera probatur pari auctoritate.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in generatione
carnali aliquis nascitur ex patre et matre; ita in generatione
spirituali aliquis renascitur filius Dei sicut patris, et Ecclesiae
sicut matris. Sicut autem ille qui sacramentum confert, gerit
personam Dei, cujus instrumentum et minister est; ita ille qui
baptizatum suscipit de sacro fonte, aut confirmandum tenet, gerit
personam Ecclesiae; unde ad utrumque spiritualis cognatio
contrahitur.
Ad primum ergo dicendum, quod non tantum pater ex cujus semine
generatur proles, habet cognationem carnalem ad natum, sed etiam
mater, quae materiam ministrat, et in cujus utero generatur; et ita
etiam anadocus qui baptizandum vice totius Ecclesiae offert et
suscipit, et confirmandum tenet, spiritualem cognationem contrahit.
Ad secundum dicendum, quod non ratione instructionis debitae, sed
ratione generationis spiritualis, ad quam cooperatur, spiritualem
cognationem contrahit.
Ad tertium dicendum, quod non baptizatus non potest aliquem levare de
sacro fonte, cum non sit membrum Ecclesiae, cujus typum gerit in
Baptismo suscipiens; quamvis possit baptizare, quia est creatura
Dei, cujus typum gerit baptizans. Nec tamen aliquam cognationem
contrahere spiritualem potest; quia est expers spiritualis vitae, in
quam homo primo per Baptismum nascitur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquis potest alicujus fieri
compater dupliciter. Uno modo per actum alterius qui baptizat, vel in
ipso Baptismo suscipit filium ejus; et sic cognatio spiritualis non
transit a viro in uxorem, nisi forte ille sit filius uxoris; quia tunc
uxor directe contrahit cognationem spiritualem, sicut et vir. Alio
modo per actum proprium, sicut cum levat filium alterius de sacro
fonte; et sic cognatio spiritualis transit ad uxorem quam jam
carnaliter cognovit; non autem si nondum sit consummatum matrimonium,
quia nondum effecti sunt una caro; et hoc est per modum cujusdam
affinitatis; unde etiam pari ratione videtur transire ad mulierem quae
est carnaliter cognita, quamvis non sit uxor; unde versus: qui mihi,
vel cujus mea natum de fonte levavit, haec mea commater, fieri mea non
valet uxor. Si qua meae natum, non ex me, fonte levavit, hanc post
fata meae, non inde vetabor habere.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc quod sunt diversorum generum unio
spiritualis et corporalis, potest concludi quod una non est altera;
non autem quod una non possit esse causa alterius; quia eorum quae sunt
in diversis generibus, unum quandoque est causa alterius vel per se vel
per accidens.
Ad secundum dicendum, quod pater spiritualis et mater spiritualis
eidem non conjunguntur in generatione spirituali nisi per accidens;
quia unus ad hoc per se sufficeret; unde non oportet quod ex hoc aliqua
cognatio spiritualis inter eos nascatur, quin possit esse inter eos
matrimonium; unde versus: unus semper erit compatrum spiritualis,
alter carnalis: nec fallit regula talis. Sed per matrimonium fit vir
et uxor una caro, per se loquendo; et ideo non est simile.
Ad tertium dico, quod si uxor non sit baptizata, non perveniet ad eam
spiritualis cognatio propter hoc quod non est capax, non ex hoc quod
non possit per matrimonium traduci spiritualis cognatio a viro in
uxorem.
Ad quartum dicendum, quod ex quo inter patrem spiritualem et matrem
non contrahitur aliqua cognatio, nihil prohibet quin vir et uxor simul
aliquem de sacro fonte levarent; nec est inconveniens quod uxor ex
diversis causis efficiatur bis mater spiritualis ejusdem; sicut et
potest esse quod est affinis et consanguinea ejusdem per carnalem
propinquitatem.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod filius est aliquid patris, et
non e converso, ut dicitur in 8 Ethic.: et ideo spiritualis
cognatio transit a patre in filium, sed non e converso, et sic patet
quod sunt tres spirituales cognationes. Una quae dicitur spiritualis
paternitas, quae est inter patrem spiritualem et filium spiritualem.
Alia quae dicitur compaternitas, quae est inter patrem spiritualem et
carnalem ejusdem. Tertia autem dicitur spiritualis fraternitas, quae
est inter filium spiritualem et filios carnales ejusdem patris. Et
quaelibet harum impedit contrahendum matrimonium, et dirimit
contractum.
Ad primum ergo dicendum, quod persona addita per carnis
propagationem, facit gradum respectu illius personae quae eodem genere
attinet, non autem respectu ejus quae attinet in alio genere; sicut
filius attinet in eodem gradu uxori patris in quo et pater, quamvis
alio genere attinentiae. Spiritualis autem cognatio est alterius
generis quam carnalis; et ideo non in eodem gradu attinet filius
spiritualis filio naturali patris sui spiritualis in quo attinet ei
pater ejus, quo mediante cognatio spiritualis transit; et ita non
oportet quod spiritualis cognatio habeat gradum.
Ad secundum dicendum, quod frater non est aliquid fratris, sicut
filius est aliquid patris; sed uxor est aliquid viri, cum qua effecta
est unum corpus; et ideo a fratre in fratrem non transit, sive sit
genitus ante, sive post fraternitatem spiritualem.
|
|