|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter adoptio
definiatur: adoptio est extraneae personae in filium vel nepotem, vel
deinceps, legitima assumptio. Filius enim debet esse subditus patri.
Sed aliquando ille qui adoptatur, non transit in potestatem patris
adoptantis. Ergo non semper per adoptionem aliquis in filium
assumitur.
2. Praeterea, parentes debent filiis thesaurizare; 2 Corinth.,
12. Sed pater adoptans non oportet quod semper adoptato
thesaurizet; quia quandoque adoptatus non succedit in bona adoptantis.
Ergo adoptio non est assumptio alicujus in filium.
3. Praeterea, adoptio per quam aliquis in filium assumitur,
similatur generationi naturali, per quam naturaliter filius
producitur. Ergo cui competit naturalis generatio filii, competit
adoptio. Sed hoc est falsum; quia ille qui non est sui juris, et qui
est minor vigintiquinque annis, et mulier, non possunt adoptare, qui
tamen possunt naturaliter filium generare. Ergo adoptio non proprie
dicitur assumptio alicujus in filium.
4. Praeterea, assumptio extraneae personae in filium videtur esse
necessaria ad supplendum defectum naturalium filiorum. Sed ille qui
non potest generare, ut spado vel frigidus, maxime patitur defectum in
filiis naturalibus. Ergo ei maxime competit assumere in filium
aliquem. Sed non competit adoptare ei. Ergo adoptio non est
assumptio alicujus in filium.
5. Praeterea, in spirituali cognatione, ubi aliquis in filium
assumitur sine carnis propagatione, potest indifferenter major aetate
effici pater minoris, et e converso; quia juvenis potest senem
baptizare, et e converso. Si ergo per adoptionem aliquis assumitur in
filium sine carnis propagatione, similiter posset indifferenter senior
juniorem, vel junior seniorem adoptare; quod non est verum; et sic
idem quod prius.
6. Praeterea, adoptatus non differt secundum aliquem gradum ab
adoptante. Ergo quilibet adoptatus adoptatur in filium; et sic
inconvenienter dicitur, quod adoptatur in nepotem.
7. Praeterea, adoptatio ex dilectione procedit; unde et Deus
dicitur nos per caritatem in filios adoptasse. Sed caritas major est
habenda ad proximum quam ad extraneos. Ergo non debet esse adoptatio
extraneae personae, sed magis personae propinquae.
Respondeo dicendum, quod ars imitatur naturam, et supplet defectum
naturae in illis in quibus natura deficit; unde sicut per naturalem
generationem aliquis filium producit, ita per jus positivum, quod est
ars aequi et boni potest aliquis sibi assumere aliquem in filium ad
similitudinem filii naturalis, et ad supplendum filiorum praedictorum
defectum, propter quod praecipue adoptatio est introducta. Et quia
assumptio importat terminum a quo, propter quod assumens non est
assumptum, ut in 3 Lib., dist. 5, quaest. 1, art. 1,
quaestiunc. 3, in corp., dictum est, oportet quod ille qui
assumitur in filium, sit persona extranea. Sicut ergo naturalis
generatio habet terminum ad quem, scilicet formam quae est finis
generationis, et terminum a quo, scilicet formam contrariam; ita
generatio legalis habet terminum ad quem, filium vel nepotem; terminum
a quo, personam extraneam. Et sic patet quod praedicta assignatio
comprehendit genus adoptionis, quia dicitur legitima assumptio; et
terminum a quo, quia dicitur extraneae personae; et terminum ad quem,
quia dicitur in filium vel nepotem.
Ad primum ergo dicendum, quod filiatio adoptionis est quaedam imitatio
filiationis naturalis; et ideo duplex est adoptionis species. Una
quae perfecte imitatur naturalem filiationem, et haec vocatur
adrogatio, per quam reducitur adoptatus in potestatem adoptantis, et
sic adoptatus succedit patri adoptanti ex intestato, nec potest eum
pater sine culpa privare quarta parte hereditatis. Sic autem adoptari
non potest nisi ille qui sui juris est, qui scilicet postquam
adoptatur, non habet potestatem, aut si habet, est emancipatus; et
haec adoptatio non fit nisi auctoritate principis. Alia est adoptatio
quae imitatur naturalem filiationem imperfecte, quae vocatur simplex
adoptio, per quam adoptatus non transit in potestatem adoptantis; unde
magis est dispositio quaedam ad perfectam adoptionem quam adoptio
perfecta: et secundum hanc potest adoptari etiam ille qui non est sui
juris; et sine auctoritate principis ex auctoritate magistratus; et
sic adoptatus non succedit in bonis adoptantis, nec tenetur ei adoptans
aliquid de bonis suis in testamento dimittere, nisi velit.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod generatio naturalis ordinatur ad speciem
consequendam; et ideo competit omnibus posse naturaliter generare in
quibus natura speciei non est impedita: sed adoptio ordinatur ad
hereditatis successionem; et ideo illis solis competit qui habent
potestatem disponendi de hereditate sua; unde ille qui non est sui
juris, vel qui est minor vigintiquinque annis, aut mulier, non potest
adoptare aliquem, nisi ex speciali concessione principis.
Ad quartum dicendum, quod per eum qui habet impedimentum perpetuum ad
generandum, non potest hereditas transire in posterum; unde ex hoc
ipso jam debetur illis qui ei succedere debent jure propinquitatis; et
ideo ei non competit adoptare, sicut nec naturaliter generare. Et
praeterea major est dolor de filiis qui nunquam habiti sunt; et ideo
habentes impedimentum generationis non indigent solatio contra carentiam
filiorum, sicut illi qui habuerunt, et amiserunt; vel etiam qui
habere potuerunt, sed aliquo impedimento accidentali carent.
Ad quintum dicendum, quod spiritualis cognatio contrahitur per
sacramentum quo fideles renascuntur in Christo, in quo non differt
masculus a femina, servus et liber, juvenis et senex; et ideo
indifferenter quilibet potest effici pater spiritualis alterius. Sed
adoptio fit per hereditatis successionem, et quamdam subjectionem
adoptati ad adoptantem. Non est autem conveniens quod antiquior juveni
in cura rei familiaris subdatur; et ideo minor non potest adoptare
seniorem; sed oportet secundum leges quod adoptatus sit intantum
adoptante junior quod possit ejus naturalis esse filius.
Ad sextum dicendum, quod sicut contingit amitti filios, ita et
nepotes; et ideo cum adoptatio sit inducta ad solatium filiorum
amissorum, sicut potest aliquis per adoptionem subrogari in locum
filii, ita in locum nepotis, et sic deinceps.
Ad septimum dicendum, quod propinquus jure propinquitatis debet
succedere; et ideo non competit ei quod per adoptionem ad successionem
deducatur; et si aliquis propinquus cui non competat successio
hereditatis, adoptetur, non adoptatur inquantum est propinquus, sed
inquantum est extraneus a jure successionis in bonis adoptantis.
|
|