|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ex adoptione non
contrahatur aliquod vinculum impediens matrimonium. Quia cura
spiritualis est dignior quam cura corporalis. Sed ex hoc quod aliquis
curae alicujus subjicitur spiritualiter, non contrahitur aliquod
propinquitatis vinculum; alias omnes qui habitant in parochia, essent
propinqui sacerdotis, et cum filio ejus non possent contrahere. Ergo
nec adoptio, quae trahit adoptatum in curas adoptantis, hoc facere
potest.
2. Praeterea, ex hoc quod aliquis alicui fit beneficus, non
contrahitur propinquitatis vinculum. Sed nihil aliud est adoptio quam
collatio cujusdam beneficii. Ergo ex adoptione non fit aliquod
vinculum propinquitatis.
3. Praeterea, pater naturalis principaliter filio providet in
tribus, ut philosophus dicit; quia scilicet ab ipso habet esse,
nutrimentum, et disciplinam: hereditatis autem successio est posterius
ad ista. Sed per hoc quod aliquis alicui providet in nutrimento et
disciplina, non contrahitur aliquod propinquitatis vinculum; alias
nutrientes et paedagogi et magistri essent propinqui; quod falsum est.
Ergo nec per adoptionem, per quam aliquis succedit in hereditatem
alterius, contrahitur aliqua propinquitas.
4. Praeterea, sacramenta Ecclesiae non subduntur humanis legibus.
Sed matrimonium est sacramentum Ecclesiae. Cum ergo adoptio sit
inducta per legem humanam, videtur quod non possit impediri matrimonium
per aliquod vinculum ex adoptione contractum.
1. Sed contra, cognatio matrimonium impedit. Sed ex adoptione
quaedam cognatio causatur, scilicet legalis, ut patet per ejus
definitionem; est enim cognatio legalis quaedam proximitas proveniens
ex adoptione. Ergo adoptio causat vinculum per quod matrimonium
impeditur.
2. Praeterea, hoc idem habetur ex auctoritatibus in littera
positis.
Respondeo dicendum, quod lex divina illas personas praecipue e
matrimonio exclusit quas necesse erat cohabitare, ne, ut Rabbi
Moyses dicit, si ad eas liceret carnalis copula, facilis pateret
concupiscentiae locus; ad quam reprimendam matrimonium est ordinatum;
et quia filius adoptatus versatur in domo patris adoptantis sicut filius
naturalis, ideo legibus humanis prohibitum est inter tales matrimonium
contrahi; et talis prohibitio est per Ecclesiam approbata; et inde
habetur quod legalis cognatio matrimonium impediat.
Et per hoc patet solutio ad prima tria; quia per omnia illa non
inducitur talis cohabitatio quae possit fomentum concupiscentiae
praestare; et ideo ex eis non causatur propinquitas quae matrimonium
impediat.
Ad quartum dicendum, quod prohibitio legis humanae non sufficeret ad
impedimentum matrimonii, nisi interveniret auctoritas Ecclesiae, quae
idem etiam interdicit.
|
|