|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod talis cognatio non
contrahatur nisi inter patrem adoptantem et filium adoptatum. Maxime
enim videretur quod deberet contrahi inter patrem adoptantem et matrem
naturalem adoptati, sicut accidit in cognatione spirituali. Sed inter
tales nulla est cognatio legalis. Ergo nec inter alias personas
praeter adoptantem et adoptatum.
2. Praeterea, cognatio impediens matrimonium est perpetuum
impedimentum. Sed inter filium adoptatum et filiam naturalem
adoptantis non est perpetuum impedimentum; quia soluta adoptione per
mortem adoptantis, vel emancipationem adoptati, potest contrahere cum
ea. Ergo cum ea non habuit aliquam propinquitatem quae matrimonium
impediret.
3. Praeterea, cognatio spiritualis in nullam personam transit quae
non possit ad aliquod sacramentum tenere, vel suscipere; unde in non
baptizatum non transit. Sed mulier non potest adoptare, ut ex dictis
patet. Ergo cognatio legalis non transit a viro in uxorem.
4. Praeterea, cognatio spiritualis est fortior quam legalis. Sed
spiritualis cognatio non transit in nepotem. Ergo nec legalis.
1. Sed contra plus concordat cognatio legalis cum carnis conjunctione
vel propagatione quam spiritualis. Sed spiritualis transit in alteram
personam modis praedictis, ut dictum est. Ergo et legalis.
Respondeo dicendum, quod triplex est legalis cognatio. Prima quasi
descendentium, quae contrahitur inter patrem adoptantem et filium
adoptatum, et filium filii adoptivi, et nepotem, et sic deinceps.
Secunda quae est inter filium adoptatum et filium naturalem. Tertia
per modum cujusdam affinitatis, quae est inter patrem adoptantem et
uxorem filii adoptati, vel e converso inter filium adoptatum et uxorem
patris adoptantis. Prima ergo cognatio et tertia perpetuo matrimonium
impediunt; secunda autem non nisi quamdiu in potestate manet patris
adoptantis; unde mortuo patre, vel filio emancipato, potest contrahi
inter eos matrimonium.
Ad primum ergo dicendum, quod per generationem spiritualem non
trahitur filius extra potestatem patris, sicut fit per adoptionem; et
sic filius spiritualis manet filius utriusque simul, non autem filius
adoptivus; et ideo non contrahitur aliqua propinquitas inter patrem
adoptantem et matrem vel patrem naturalem, sicut erat in cognatione
spirituali.
Ad secundum dicendum, quod cognatio legalis impedit matrimonium
propter cohabitationem; et ideo quando solvitur necessitas
cohabitationis, non est inconveniens si praedictum vinculum non
maneat, sicut quando fuerit extra potestatem ejusdem patris. Sed
pater adoptans et uxor ejus semper quamdam auctoritatem retinent super
filium adoptatum et uxorem ejus; et propter hoc, vinculum manet inter
eos.
Ad tertium dicendum, quod etiam mulier ex concessione principis
adoptare potest; unde etiam in ipsam potest transire cognatio legalis.
Et praeterea causa quare cognatio spiritualis non transit in non
baptizatum, non est quia non potest tenere ad sacramentum, sed quia
non est alicujus spiritualitatis capax.
Ad quartum dicendum, quod per cognationem spiritualem filius non
ponitur in potestate et cura patris spiritualis, sicut in cognatione
legali. Oportet enim quod quidquid est in potestate filii, transeat
in potestatem patris adoptantis; unde adoptato patre adoptantur filii
et nepotes, qui sunt in potestate adoptati.
|
|