|
Utrum secundae nuptiae sint licitae
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundae nuptiae non sint
licitae. Quia judicium de re debet esse secundum veritatem. Dicit
enim Chrysostomus, quod secundum virum accipere, secundum veritatem
est fornicatio: quae non est licita. Ergo nec secundum matrimonium.
2. Praeterea, omne quod non est bonum, non est licitum. Sed
Ambrosius dicit, quod duplex matrimonium non est bonum. Ergo non est
licitum.
3. Praeterea, nullus arceri debet ne intersit illis quae sunt
honesta et licita. Sed sacerdotes arcentur ne intersint secundis
nuptiis, ut in littera patet. Ergo non sunt licitae.
4. Praeterea, nullus reportat poenam nisi pro culpa. Sed pro
secundis nuptiis aliquis reportat irregularitatis poenam. Ergo non
sunt licitae.
1. Sed contra est quod Abraham legitur secundas nuptias
contraxisse: Gen. 25.
2. Praeterea, 1 Tim. 5, 14, dicit apostolus: volo autem
juniores, scilicet viduas, nubere, filios procreare. Ergo secundae
nuptiae sunt licitae.
Respondeo dicendum, quod vinculum matrimoniale non durat nisi usque ad
mortem, ut patet Rom. 7; et ideo moriente altero conjugum,
vinculum matrimoniale cessat. Unde propter praecedens matrimonium non
impeditur aliquis a secundo, mortuo conjuge, et sic non solum
secundae, sed tertiae, et sic deinceps nuptiae sunt licitae.
Ad primum ergo dicendum, quod Chrysostomus loquitur quantum ad causam
quae aliquando solet ad secundas nuptias incitare, scilicet
concupiscentiam, quae etiam ad fornicationem incitat.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium secundum dicitur non esse
bonum, non quia sit illicitum, sed quia caret illo honore
significationis qui est in primis nuptiis, ut sit una unius, sicut est
in Christo et Ecclesia.
Ad tertium dicendum, quod homines divinis dediti non solum ab
illicitis, sed etiam ab illis quae habent aliquam turpitudinis speciem
arcentur; et ideo etiam arcentur a secundis nuptiis, quae carent
honestate quae erat in primis.
Ad quartum dicendum, quod irregularitas, sicut supra dictum est,
dist. 29, quaest. 3, art. 1, non semper inducitur propter
culpam, sed propter defectum sacramenti; et ideo ratio non est ad
propositum.
|
|