|
Utrum secundum matrimonium sit sacramentum
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secundum matrimonium
non sit sacramentum. Qui enim iterat sacramentum, facit ei injuriam.
Sed nulli sacramento facienda est injuria. Ergo si secundum
matrimonium esset sacramentum, nullo modo esset iterandum.
2. Praeterea, in omni sacramento adhibetur aliqua benedictio. Sed
in secundis nuptiis non adhibetur, ut in littera dicitur. Ergo non
fit ibi aliquod sacramentum.
3. Praeterea, significatio est de essentia sacramenti. Sed in
secundo matrimonio non salvatur significatio matrimonii; quia non est
una unius, sicut Christus et Ecclesia. Ergo non est sacramentum.
4. Praeterea, unum sacramentum non impedit a susceptione alterius.
Sed secundum matrimonium impedit a susceptione ordinis. Ergo non est
sacramentum.
1. Sed contra, coitus in secundis nuptiis excusatur a peccato,
sicut etiam in primis. Sed per tria bona conjugii excusatur
matrimonialis coitus, quae sunt fides, proles et sacramentum. Ergo
secundum matrimonium est sacramentum.
2. Praeterea, ex secunda conjunctione viri ad mulierem non
sacramentali, non contrahitur irregularitas, sicut patet de
fornicatione. Sed in secundis nuptiis contrahitur irregularitas.
Ergo sunt sacramentales.
Respondeo dicendum, quod ubicumque inveniuntur illa quae sunt de
essentia sacramenti, illud est verum sacramentum; unde cum in secundis
nuptiis inveniantur omnia quae sunt de essentia sacramenti, quia debita
materia quam facit personarum legitimitas, et debita forma, scilicet
expressio consensus interioris per verba; constat etiam quod secundum
matrimonium est sacramentum sicut primum.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur de sacramento quod
inducit effectum perpetuum: tunc enim si iteratur sacramentum, datur
intelligi quod primum non fuit efficax; et sic fit primo injuria,
sicut patet in omnibus sacramentis quae imprimunt characterem. Sed
illa sacramenta quae habent effectum non perpetuum, possunt iterari
sine injuria sacramenti, sicut patet de poenitentia. Et quia vinculum
matrimoniale tollitur per mortem, nulla fit injuria sacramento, si
mulier post mortem viri iterato nubat.
Ad secundum dicendum, quod secundum matrimonium quamvis in se
consideratum sit perfectum sacramentum, tamen in ordine ad primum
consideratum habet aliquid de defectu sacramenti, quia non habet plenam
significationem, cum non sit una unius, sicut est in matrimonio
Christi et Ecclesiae; et ratione hujus defectus benedictio a secundis
nuptiis subtrahitur. Sed hoc est intelligendum, quando secundae
nuptiae sunt secundae et ex parte viri et ex parte mulieris, vel ex
parte mulieris tantum. Si enim virgo contrahat cum illo qui habuit
aliam uxorem, nihilominus nuptiae benedicuntur: salvatur enim aliquo
modo significatio etiam in ordine ad primas nuptias: quia Christus,
etsi unam Ecclesiam sponsam habeat, habet tamen plures personas
desponsatas in una Ecclesia; sed anima non potest esse sponsa alterius
quam Christi, quia cum Daemone fornicatur, nec est ibi matrimonium
spirituale; et propter hoc quando mulier secundo nubit, nuptiae non
benedicuntur propter defectum sacramenti.
Ad tertium dicendum, quod significatio perfecta invenitur in secundo
matrimonio secundum se considerato, non autem si consideretur in ordine
ad praecedens matrimonium; et sic habet defectum sacramenti.
Ad quartum dicendum, quod secundum matrimonium impedit sacramentum
ordinis quantum ad id quod habet de defectu sacramenti, et non
inquantum est sacramentum.
|
|