|
Omnes quos in poenitentia accipimus, ita nostri filii sunt ut in
Baptismo suscepti: non ratione alicujus cognationis, sed propter
periculum evitandum, ut dictum est. Paschalis vero secundus post
compaternitatem genitos copulari prohibet. Illa prohibitio nunc locum
non habet; magis enim fuit propter quamdam honestatem quam propter
aliquod vinculum. Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuito
(...) duxerit, maturiori servato consilio habeat. Hoc ideo
dicitur, quia spiritualis cognatio ad filium spiritualem transit a
patre in filium naturalem, quia omnes filii naturales spiritualis
patris sunt ei fratres spirituales; non autem respectu patris: patri
enim spirituali non fiunt filii spirituales filii naturales matris, nec
e converso. Quia vero piaculare flagitium commisit qui duabus
commatribus vel sororibus nupsit, magna poenitentia debet ei injungi.
Hoc est intelligendum, quando una illarum est facta commater alteri,
postquam uxor ejus est matrimonio consummato, et per actum proprium:
alias enim prohibetur, ut dictum est.
|
|