|
Postquam determinavit Magister de sacramentis quae pertinent ad
Ecclesiae praesentem statum, in parte ista incipit determinare de his
quae pertinent ad Ecclesiae ultimum terminum, scilicet de
resurrectione, et de remuneratione. Dividitur ergo haec pars in
duas: in prima parte determinat ea quae pertinent ad corporum
resurrectionem; in secunda ea quae pertinent ad remunerationem, ad
quam etiam resurrectio ordinatur, 45 dist., ibi: praeterea
sciendum est, quod omnes animae (ut ait Augustinus) cum de hoc
saeculo exierint, diversas habent receptiones. Prima in duas: in
prima determinat de resurrectione et circumstantiis ejus; in secunda de
qualitate resurgentium, 44 dist., ibi: solent autem percontari,
et quaerere, an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi
sint. Prima in duas: in prima probat resurrectionem futuram esse; in
secunda determinat quasdam resurrectionis circumstantias, ibi: causa
enim resurrectionis mortuorum erit vox tubae. Et circa hoc tria
facit: primo determinat resurrectionis causam; secundo tempus, ibi:
media autem nocte dicitur venturus; tertio resurrectionis terminum,
ibi: quaeri solet, utrum illi quos vivos inveniet Christus, nunquam
omnino morituri sunt et cetera. Circa secundum duo facit: primo
determinat resurrectionis tempus; secundo ex dictis movet quamdam
dubitationem, ibi: hic quaeritur, utrum electis tunc adsit memoria
praecedentium malorum. Tertia etiam pars dividitur in duas: in prima
determinat terminum resurrectionis a quo, scilicet a morte; secundo
terminum ad quem, scilicet integritatem corporis, ibi: cumque ex
praedictis sane credi valeat omnes resurrecturos, credendum est etiam
quod omnes resurgent incorrupti, non utique impassibiles. Circa
primum duo facit: primo inquirit, utrum omnes moriantur, ut a morte
resurgere possint; secundo explanat quoddam quod circa determinata
dubium esse posset, ibi: his autem adjiciendum est. Hic quaeruntur
quinque: 1 de ipsa resurrectione; 2 de causis ejus; 3 de tempore;
4 de termino a quo erit resurrectio, quia de termino ad quem in
sequenti dicetur; 5 de memoria et cognitione resurgentium.
|
|