|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod corporum resurrectio non
sit futura. Job 14, 12: homo, cum dormierit, non resurget,
donec atteratur caelum. Sed caelum nunquam atteretur: quia terra, de
qua minus videtur, in aeternum stat, ut patet Eccle. 1. Ergo homo
mortuus nunquam resurget.
2. Praeterea, dominus Matth. 22, 32, probat resurrectionem
per auctoritatem illam: ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus
Jacob: quia non est Deus mortuorum, sed viventium. Sed constat
quod quando illa verba dicebantur, Abraham, Isaac et Jacob non
vivebant corpore, sed solum anima. Ergo resurrectio non erit
corporum, sed solum animarum.
3. Praeterea, apostolus, 1 Corinth. 15, videtur probare
resurrectionem ex remuneratione laborum quos in hac vita sustinent
sancti, qui si in hac vita tantum confidentes essent, miserabiliores
essent omnibus hominibus. Sed sufficiens remuneratio omnium laborum
hominis potest esse in anima tantum: non enim oportet quod instrumentum
simul cum operante remuneretur: corpus enim animae instrumentum est;
unde etiam in Purgatorio ubi animae punientur pro his quae gesserunt in
corpore, anima sine corpore punitur. Ergo non oportet ponere
resurrectionem corporum, sed sufficit ponere resurrectionem animarum,
quae est dum transferuntur de morte culpae et miseriae in vitam gratiae
et gloriae.
4. Praeterea, ultimum rei est perfectissimum in re, quia per illud
attingit finem suum. Sed perfectissimus status animae est ut sit a
corpore separata: quia in hoc statu conformior est Deo et Angelis,
et magis pura, quasi separata ab omni extranea natura. Ergo separatio
a corpore est ultimus status ejus; et ita ex hoc statu non redit ad
corpus, sicut nec ex viro fit puer.
5. Praeterea, mors corporalis in poenam homini est inflicta pro
prima praevaricatione, ut patet Genes. 2: sicut et mors
spiritualis, quae est separatio animae a Deo, est inflicta homini pro
peccato mortali. Sed de morte spirituali nunquam redeunt ad vitam post
sententiam damnationis acceptam. Ergo nec de morte corporali ad vitam
corporalem erit regressus; et sic resurrectio non erit.
1. Sed contra est quod dicitur Job 19, 25: scio quod redemptor
meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum
circumdabor pelle mea. Ergo resurrectio erit etiam corporum.
2. Praeterea, donum Christi est majus quam peccatum Adae, ut
patet Rom. 5. Sed mors per peccatum introducta est: quia si
peccatum non fuisset, mors nulla esset. Ergo per donum Christi a
morte reparabitur ad vitam.
3. Praeterea, membra debent esse corpori conformia. Sed caput
nostrum vivit et in aeternum vivet in corpore et anima: quia resurgens
ex mortuis jam non moritur, ut patet Rom. 6, 9. Ergo et
homines, qui sunt ejus membra, vivent in corpore et anima; et sic
oportet carnis resurrectionem esse.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod resurrectio non erit omnium generaliter.
In Psalmo enim 1, 2, dicitur: non resurgent impii in judicio.
Sed resurrectio non erit hominum nisi tempore judicii universalis.
Ergo impii nullo modo resurgent.
2. Praeterea, Daniel. 12, 2, dicitur: multi de his qui
dormiunt in pulvere, evigilabunt. Sed haec locutio quamdam
partitionem importat. Ergo non omnes resurgent.
3. Praeterea, per resurrectionem homines conformantur Christo
resurgenti; unde 1 Corinth. 15, concludit apostolus, quod si
Christus resurrexit, et nos resurgemus. Sed illi soli debent
Christo resurgenti conformari qui ipsius imaginem portaverunt, quod
est solum bonorum. Ergo ipsi soli resurgent.
4. Praeterea, poena non dimittitur nisi ablata culpa. Sed mors
corporalis est poena originalis peccati. Ergo cum non omnibus sit
dimissum originale peccatum, non omnes resurgent.
5. Praeterea, sicut per gratiam Christi renascimur, ita per
gratiam ejus resurgemus. Sed illi qui in maternis uteris moriuntur,
nunquam potuerunt renasci. Ergo nec resurgere poterunt; et sic non
omnes resurgent.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 5, 28: omnes qui in
monumentis sunt, audient vocem filii Dei; et qui audierint, vivent.
Ergo omnes mortui resurgent.
2. Praeterea, 1 Corinth. 15, 51, dicitur: omnes quidem
resurgemus.
3. Praeterea, resurrectio ad hoc necessaria est, ut resurgentes
recipiant pro meritis poenam vel praemium. Sed omnibus debetur poena
vel praemium pro merito proprio, sicut adultis; vel alieno, sicut
parvulis. Ergo omnes surgent.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod resurrectio sit naturalis. Quia, sicut
dicit Damascenus in 3 Lib., quod communiter in omnibus respicitur,
naturam characterizat in his quae sub ipsa sunt atomis. Sed
resurrectio in omnibus communiter invenitur. Ergo est naturalis.
2. Praeterea, Gregorius dicit: qui resurrectionis fidem ex
obedientia non tenent, certe hanc ex ratione tenere debuerant. Quid
enim quotidie nisi resurrectionem nostram mundus in elementis suis
imitatur? Et ponit exemplum de luce, quae quasi moriendo oculis
subtrahitur, et rursus quasi resurgendo revocatur; et de arbustis,
quae viriditatem amittunt, et rursus quasi resurgentia reparantur; et
de seminibus, quae putrescendo moriuntur, et rursum germinando
quodammodo resurgunt: quod etiam exemplum apostolus ponit 1 Corinth.
15. Sed nihil potest ex naturalibus operibus ratione cognosci nisi
naturale. Ergo resurrectio erit naturalis.
3. Praeterea, illa quae sunt praeter naturam, non multo tempore
manent, quia sunt quasi violenta. Sed vita quae per resurrectionem
reparatur, in aeternum manebit. Ergo resurrectio erit naturalis.
4. Praeterea, illud ad quod tota naturae expectatio intendit,
maxime videtur esse naturale. Sed resurrectio et glorificatio
sanctorum est hujusmodi, ut patet Rom. 8. Ergo resurrectio erit
naturalis.
5. Praeterea, resurrectio est motus quidam ad perpetuam
conjunctionem animae et corporis. Sed motus est naturalis qui
terminatur ad quietem naturalem, ut patet 5 Physic. Perpetua autem
conjunctio animae et corporis erit naturalis: quia cum anima sit
proprius motor corporis, habet sibi corpus proportionatum; et ita in
perpetuum est naturaliter vivificabile ab ipsa, sicut ipsa in perpetuum
vivit. Ergo resurrectio erit naturalis.
1. Sed contra, a privatione in habitum non fit regressus secundum
naturam. Sed mors est privatio vitae. Ergo resurrectio, per quam
est reditus de morte ad vitam, non est naturalis.
2. Praeterea, ea quae sunt unius speciei, unum habent determinatum
modum originis; unde animalia quae generantur ex putrefactione et ex
semine nunquam sunt unius speciei, ut dicitur a Commentatore in 8
Physic. Sed naturalis modus quo homo oritur, est generatio ejus ex
simili in specie; quod non erit in resurrectione: quare non est
naturalis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum diversas
sententias de ultimo fine hominis diversificatae sunt sententiae
ponentium vel negantium resurrectionem. Ultimus enim finis hominis
quem omnes homines naturaliter desiderant, est beatitudo; quam quidam
homini posse provenire in hac vita posuerunt; unde non cogebantur
ponere aliam vitam post istam, in qua homo ultimam suam perfectionem
consequeretur; et sic resurrectionem negabant. Sed hanc opinionem
satis probabiliter excludit varietas fortunae, et infirmitas humani
corporis, scientiae et virtutis imperfectio et instabilitas, quibus
omnibus beatitudinis perfectio impeditur, ut Augustinus prosequitur in
fine de Civ. Dei. Et ideo alii posuerunt aliam vitam esse post hanc
vitam, inquantum homo secundum animam tantum vivebat post mortem; et
hanc vitam ponebant sufficere ad naturale desiderium implendum de
beatitudine consequenda. Unde Porphyrius dicebat, ut Augustinus
dicit in Lib. de Civ. Dei, quod animae, ad hoc quod beata sit,
omne corpus fugiendum est; unde tales resurrectionem non ponebant.
Hujusmodi autem opinionis apud diversos diversa erant falsa
fundamenta. Quidam enim haeretici posuerunt omnia corporalia esse a
malo principio, spiritualia vero a bono; et secundum hoc oportebat
quod anima summe perfecta non esset, nisi a corpore separata, per quod
a suo principio distrahitur, cujus participatio ipsam beatam facit; et
ideo omnes haereticorum sectae quae ponunt corporalia a Diabolo esse
creata vel formata, negant corporum resurrectionem. Hujusmodi autem
fundamenti falsitas in secundi libri principio ostensa est. Quidam
vero posuerunt totam hominis naturam in anima constare, ita ut anima
corpore uteretur sicut instrumento, aut sicut nauta navi; unde
secundum hanc opinionem sequitur quod sola anima beatificata naturali
desiderio beatitudinis non frustraretur; et sic non oportet ponere
resurrectionem. Sed hoc fundamentum sufficienter philosophus in 2 de
anima destruit, ostendens animam corpori sicut formam materiae uniri.
Et sic patet quod si in hac vita homo non potest esse beatus, necesse
est resurrectionem ponere.
Ad primum ergo dicendum, quod caelum nunquam atteretur quantum ad
substantiam, sed atteretur quantum ad effectum virtutis, per quam
movet ad generationem et corruptionem inferiorum, ratione cujus dicit
apostolus 1 Corinth. 7, 31: praeterit figura hujus mundi.
Ad secundum dicendum, quod anima Abrahae non est, proprie loquendo,
ipse Abraham, sed est pars ejus; et sic de aliis; unde vita animae
Abrahae non sufficeret ad hoc quod Abraham sit vivens; vel quod Deus
Abraham sit Deus viventis; sed exigitur vita totius conjuncti,
scilicet animae et corporis; quae quidem vita quamvis non esset actu
quando verba proponebantur, erat tamen in ordine utriusque partis ad
resurrectionem. Unde dominus per verba illa subtilissime et
efficaciter probat resurrectionem.
Ad tertium dicendum, quod anima non comparatur ad corpus solum ut
operans ad instrumentum quo operatur, sed etiam ut forma ad materiam;
unde operatio est conjuncti, et non tantum animae, ut patet per
philosophum in 1 de anima. Et quia operanti debetur operis merces,
oportet quod ipse homo compositus ex anima et corpore operis sui
mercedem accipiat. Venialia autem sicut dicuntur peccata quasi
disponentia ad peccandum, non quod simpliciter habeant et perfecte
rationem peccati; ita poena quae eis redditur in Purgatorio, non est
simpliciter retributio, sed magis purgatio quaedam, quae seorsum fit
in corpore per mortem et incinerationem, et in anima per Purgatorium
ignem.
Ad quartum dicendum, quod ceteris paribus perfectior est status animae
in corpore quam extra corpus, quia est pars totius compositi, et omnis
pars integralis materialis est respectu totius; quamvis sit Deo
conformior secundum quid. Tunc enim, simpliciter loquendo, est
aliquid maxime Deo conforme quando habet quidquid suae naturae conditio
requirit, quia tunc perfectionem divinam maxime imitatur; unde cor
animalis magis est conforme Deo immobili quando movetur, quam quando
quiescit, quia perfectio cordis est etiam moveri, et ejus quies est
ejus destructio.
Ad quintum dicendum, quod mors corporalis introducta est per peccatum
Adae, quod est morte Christi deletum; unde poena illa non manet in
perpetuum. Sed peccatum mortale, quod mortem aeternam per
impoenitentiam inducit, ultra non expiabitur; et ideo mors illa
aeterna erit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ea quorum ratio sumitur ex
natura speciei, oportet similiter inveniri in omnibus quae sunt speciei
ejusdem. Talis autem est resurrectio; haec enim est ejus ratio, ut
ex dictis patet, quod anima in perfectione ultima speciei humanae esse
non potest a corpore separata; unde nulla anima in perpetuum remanebit
a corpore separata; et ideo necesse est, sicut unum, ita omnes
resurgere.
Ad primum ergo dicendum, quod Psalmista loquitur de spirituali
resurrectione, qua impii non resurgent in judicio discussionis
conscientiae, ut Glossa exponit. Vel loquitur de impiis qui sunt
omnino infideles, qui non resurgent ut judicentur, jam enim judicati
sunt.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus, exponit, multi, idest
omnes; et hic modus loquendi frequenter invenitur in sacra Scriptura.
Vel perditio potest intelligi quantum ad pueros damnatos, qui quamvis
resurgant, non proprie dicuntur evigilare, cum nec sensum poenae nec
gloriae habituri sint; vigilia enim est solutio sensus.
Ad tertium dicendum, quod tam boni quam mali conformantur Christo,
vivendo in hac vita, in his quae ad naturam speciei pertinent, non
autem in his quae ad gratiam spectant; et ideo omnes ei conformabuntur
in reparationem vitae naturalis, non autem in similitudine gloriae,
sed soli boni.
Ad quartum dicendum, quod mortem quae est poena originalis peccati,
illi qui in originali decedunt, exsolverunt moriendo; unde non
obstante culpa originali possunt a morte resurgere. Poena enim
originalis peccati magis est mori quam morte detineri.
Ad quintum dicendum, quod renascimur per gratiam Christi nobis
datam, sed resurgimus per gratiam Christi, qua factum est ut nostram
naturam susciperet, quia ex hoc ei in naturalibus conformamur; unde
illi qui in maternis uteris decedunt, quamvis renati non fuerint per
susceptionem gratiae, tamen resurgunt propter conformitatem naturae ad
ipsum, quam consecuti sunt ad perfectionem humanae speciei
pertingentes.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod motus sive actio aliqua se habet
ad naturam tripliciter. Est enim aliquis motus sive actio, cujus
natura nec est principium nec terminus; et alius motus quandoque est a
principio supra naturam, ut patet de glorificatione corporis,
quandoque autem a principio alio quocumque, sicut patet de motu
violento lapidis sursum, qui terminatur ad quietem violentam. Est
etiam aliquis motus cujus principium et terminus est natura, ut patet
in motu lapidis deorsum. Est etiam aliquis motus cujus terminus est
natura, sed non principium, sed quandoque aliquid supra naturam,
sicut patet in illuminatione caeci; quia visus naturalis est, sed
illuminationis principium est supra naturam; quandoque autem aliud, ut
patet in acceleratione florum vel fructuum per artificium facta. Quod
autem principium sit natura, et non terminus, esse non potest; quia
principia naturalia sunt ad determinatos effectus definita, ultra quos
se extendere non possunt. Operatio ergo vel motus primo modo se habens
ad naturam nullo modo potest dici naturalis; sed vel est miraculosa,
si sit a principio supra naturam; vel violenta, si sit ab alio
quocumque principio. Operatio autem vel motus secundo modo se habens
ad naturam, est simpliciter naturalis. Sed operatio quae tertio modo
se habet ad naturam, non potest dici simpliciter naturalis, sed
secundum quid; inquantum scilicet perducit ad id quod secundum naturam
est; sed vel dicitur miraculosa, vel artificialis, vel violenta.
Naturale enim proprie dicitur quod secundum naturam est; secundum
naturam autem esse dicitur habens naturam, et quae consequuntur
naturam, ut patet in 2 Physic. Unde motus, simpliciter loquendo,
non potest dici naturalis, nisi ejus principium sit natura.
Resurrectionis autem principium natura esse non potest, quamvis ad
vitam naturae resurrectio terminetur. Natura enim est principium motus
in eo in quo est, vel activum, ut patet in motu gravium et levium, et
in alterationibus naturalibus animalium; vel passivum, ut patet in
generatione simplicium corporum. Passivum autem principium naturalis
generationis est potentia passiva naturalis, quae semper habet aliquam
potentiam activam sibi respondentem in natura, ut dicitur 9 Metaph.
Nec differt, quantum ad hoc, sive respondeat passivo principio
activum principium in natura respectu ultimae perfectionis, scilicet
formae; sive respectu dispositionis quae est necessitas ad formam
ultimam, sicut est in generatione hominis secundum positionem fidei;
vel etiam de omnibus aliis secundum opinionem Platonis et Avicennae.
Nullum autem activum principium resurrectionis est in natura neque
respectu conjunctionis animae ad corpus, neque respectu dispositionis
quae est necessitas ad talem conjunctionem; quia talis dispositio non
potest a natura induci nisi determinato modo per viam generationis ex
semine. Unde etsi ponatur esse aliqua potentia passiva ex parte
corporis, seu etiam inclinatio quaecumque ad animae conjunctionem, non
est talis quod sufficiat ad rationem motus naturalis; unde
resurrectio, simpliciter loquendo, est miraculosa, non naturalis,
nisi secundum quid, ut ex dictis patet.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur de illis quae
inveniuntur in omnibus individuis ex principiis naturae creatis; non
enim si divina operatione omnes homines dealbarentur, vel in uno loco
congregarentur, sicut tempore diluvii factum est, propter hoc albedo
esset proprietas naturalis hominis, vel esse in tali loco.
Ad secundum dicendum, quod ex rebus naturalibus non cognoscitur
aliquid non naturale ratione demonstrante; sed ratione persuadente
potest cognosci aliquid supra naturam; quia eorum quae supra naturam
sunt, ea quae sunt in natura, aliquam similitudinem repraesentant;
sicut unio corporis et animae repraesentat unionem spiritus ad Deum per
gloriam fruitionis, ut Magister in 2, dist. 1, dixit; et simili
modo exempla quae apostolus et Gregorius inducunt, fidei
resurrectionis persuasive adminiculantur.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de operatione illa quae
determinatur ad id quod non est per naturam, sed naturae contrarium;
hoc autem non est in resurrectione; et ideo non est ad propositum.
Ad quartum dicendum, quod tota operatio naturae est sub operatione
divina, sicut operatio inferioris artis sub operatione superioris;
unde sicut omnis operatio inferioris artis expectat aliquem finem ad
quem non pervenitur nisi operatione artis superioris inducentis formam,
vel utentis artificio facto; ita ad ultimum finem, ad quem tota
naturae expectatio tendit, non potest perveniri operatione naturae; et
propter hoc consecutio ejus non est naturalis.
Ad quintum dicendum, quod quamvis non possit esse motus naturalis qui
terminatur ad quietem violentam, tamen potest esse motus non naturalis
qui terminatur ad quietem naturalem, ut ex dictis patet.
|
|