|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christi resurrectio
non sit causa nostrae resurrectionis. Posita enim causa ponitur
effectus. Sed posita resurrectione Christi non est secuta statim
resurrectio aliorum mortuorum. Ergo resurrectio ejus non est causa
nostrae resurrectionis.
2. Praeterea, effectus non potest esse nisi causa praecesserit.
Sed resurrectio mortuorum esset, etiamsi Christus non resurrexisset;
erat enim alius modus possibilis Deo ut homo liberaretur. Ergo
resurrectio Christi non est causa nostrae resurrectionis.
3. Praeterea, idem est factivum unius in tota una specie. Sed
resurrectio erit omnibus hominibus communis. Cum ergo resurrectio
Christi non sit causa sui ipsius, non erit causa aliarum
resurrectionum.
4. Praeterea, in effectu relinquitur aliquid de similitudine
causae. Sed resurrectio, ad minus quorumdam, scilicet malorum, non
habet aliquid simile resurrectioni Christi. Ergo resurrectionis
illorum non erit causa resurrectio Christi.
1. Sed contra, illud quod est primum in quolibet genere, est causa
eorum quae sunt post, ut patet in 2 Metaph. Sed Christus ratione
suae resurrectionis corporalis dicitur primitiae dormientium 1 Cor.,
5, et primogenitus mortuorum Apoc. 1. Ergo sua resurrectio est
causa resurrectionis aliorum.
2. Praeterea resurrectio Christi magis convenit cum nostra
resurrectione corporali quam cum resurrectione spirituali, quae est per
justificationem. Sed resurrectio Christi est causa justificationis
nostrae, ut patet Rom. 4, 25: resurrexit propter justificationem
nostram. Ergo est causa nostrae resurrectionis corporalis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod vox tubae non sit causa resurrectionis
nostrae. Dicit enim Damascenus: crede resurrectionem futuram divina
voluntate, virtute et nutu. Ergo cum haec sint sufficiens causa
resurrectionis, non oportet ponere causam ejus vocem tubae.
2. Praeterea, frustra vox emittitur ad eum qui audire non potest.
Sed mortui non habebunt auditum. Ergo non est conveniens quod vox
aliqua formetur ad resuscitandum eos.
3. Praeterea, si vox aliqua sit causa resurrectionis, hoc non erit
nisi per virtutem divinitus voci datam; unde super illud Psalm.
67, 34: dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa,
resuscitandi corpora. Sed ex quo potentia data est, quamvis alicui
miraculose detur, tamen actus qui sequitur, est naturalis; sicut
patet in caecis miraculose illuminatis, qui naturaliter vident. Ergo
si vox aliqua esset causa resurrectionis, resurrectio esset naturalis;
quod falsum est.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Thessal. 4, 15: ipse dominus
(...) in tuba Dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo
sunt, resurgent primi.
2. Praeterea, Joan. 5, 25 et 28 dicitur: qui in monumentis
sunt, audient vocem filii Dei; et qui audierint, vivent. Haec
autem vox dicitur tuba, ut in littera patet. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nullo modo ad resurrectionem Angeli
operentur. Quia majoris virtutis est ostensiva resurrectio mortuorum
quam generatio hominum. Sed quando homines generantur, anima non
infunditur corpori mediantibus Angelis. Ergo nec resurrectio, quae
est iterata conjunctio animae corpori, fiet ministerio Angelorum.
2. Praeterea, si ad aliquos Angelos hoc ministerium pertineat,
maxime videtur pertinere ad virtutes, quarum est miraculosa facere.
Sed eis non ascribitur, sed Archangelis, ut in littera patet. Ergo
resurrectio non fiet ministerio Angelorum.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Thessal., 4, quod dominus in
voce Archangeli descendet de caelo, et mortui resurgent. Ergo
resurrectio mortuorum ministerio angelico complebitur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Christus ratione
humanae naturae dicitur Dei et hominum mediator, ut in 3 Lib.,
dist. 19, qu. Unic., art. 5, quaestiunc. 2 et 3 dictum
est; unde divina dona a Deo in homines mediante Christi humanitate
proveniunt. Sicut ergo a morte spirituali liberari non possumus nisi
per gratiae donum divinitus datum, ita nec a morte corporali nisi per
resurrectionem divina virtute factam; et ideo sicut Christus primitias
gratiae suscepit divinitus, et ejus gratia est causa nostrae gratiae;
quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus; gratiam pro gratia;
Joan. 1, 16: ita in ipso inchoata est resurrectio, et
resurrectio sua causa est nostrae resurrectionis: ut sic Christus,
inquantum est Deus, sit prima causa nostrae resurrectionis quasi
aequivoca: sed inquantum est Deus et homo resurgens, est causa
proxima, et quasi univoca, nostrae resurrectionis. Causa autem
univoca agens producit effectum in similitudine suae formae; unde non
solum est causa efficiens, sed exemplaris, istius effectus. Hoc
autem contingit dupliciter. Quandoque enim ipsa forma, per quam
attenditur similitudo agentis ad effectum, est directe principium
actionis qua producitur ille effectus, sicut calor in igne
calefaciente. Quandoque autem illius actionis qua effectus
producitur, non est principium primo et per se ipsa forma secundum quam
attenditur similitudo, sed principia illius formae; sicut si homo
albus generaret hominem album, ipsa albedo generantis non est
principium generationis activae; et tamen albedo generantis dicitur
causa albedinis generati, quia principia albedinis in generante sunt
principia generativa facientia albedinem in generato; et per hunc modum
resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis; quia illud quod
facit resurrectionem Christi, qui est causa efficiens univoca nostrae
resurrectionis, agit ad resurrectionem nostram, scilicet virtus
divinitatis ipsius Christi, quae sibi et patri communis est; unde
dicitur Roman. 8, 2: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis,
vivificabit mortalia corpora nostra. Sed ipsa resurrectio Christi
virtute divinitatis adjunctae est causa quasi instrumentalis
resurrectionis nostrae; operationes enim divinae agebantur mediante
carne Christi quasi quodam organo, sicut ponit exemplum Damascenus in
3 Lib., de tactu corporali quo mundavit leprosum, Matth. 8.
Ad primum ergo dicendum, quod causa sufficiens statim producit
effectum suum ad quem ordinatur immediate, non autem effectum ad quem
ordinatur mediante alio, quantumcumque sit sufficiens; sicut calor,
quantumcumque sit intensus, non statim in primo instanti causat
calorem, sed statim incipit movere ad calorem, quia calor est effectus
ejus mediante motu. Resurrectio autem Christi dicitur causa nostrae
resurrectionis, ut dictum est, non quia ipsa agat resurrectionem
nostram, sed mediante principio suo, scilicet virtute divina, quae
nostram resurrectionem faciet ad similitudinem resurrectionis Christi.
Virtus autem omnia operatur mediante voluntate, quae est
propinquissima effectui; unde non oportet quod statim resurrectione
Christi facta, nostra resurrectio sit secuta; sed tunc sequitur
quando voluntas Dei ordinavit.
Ad secundum dicendum, quod virtus divina non alligatur causis
aliquibus secundis, quin effectus illarum posset immediate, vel aliis
causis mediantibus, producere; sicut posset generationem inferiorum
corporum causare etiam motu caeli non existente; et tamen secundum
ordinem quem in rebus statuit, motus caeli est causa generationis
inferiorum corporum. Similiter etiam secundum ordinem quem rebus
humanis divina providentia praefixit, resurrectio Christi est causa
nostrae resurrectionis; potuit tamen alium ordinem praefigere; et tunc
esset alia causa nostrae resurrectionis, qualem Deus ordinasset.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quando omnia quae sunt
in una specie, habent eumdem ordinem ad causam primam illius effectus
qui est inducendus in totam speciem. Sic autem non est in proposito:
quia humanitas Christi propinquior est divinitati, cujus virtus est
prima causa resurrectionis, quam humanitas aliorum; unde resurrectio
Christi causatur a divinitate immediate; sed resurrectio aliorum
mediante Christo homine resurgente.
Ad quartum dicendum, quod resurrectio omnium hominum habebit aliquid
de similitudine resurrectionis Christi, quod scilicet pertinet ad
vitam naturae, secundum quam omnes Christo fuerunt conformes; et ideo
omnes resurgunt in vitam immortalem. Sed in sanctis, qui fuerunt
Christo conformes per gratiam, erit conformitas quantum ad ea quae
sunt gloriae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod causam effectui oportet aliquo
modo conjungi: quia movens et motum, faciens et factum sunt simul, ut
probatur in 7 Physic. Christus autem resurgens est causa univoca
nostrae resurrectionis, ut supra dictum est, unde oportet quod in
resurrectione corporum communi aliquo signo corporali dato Christus
resurgens operetur: quod quidem signum, ut quidam dicunt, erit ad
litteram vox Christi resurrectionem imperantis, sicut imperavit mari
et cessavit tempestas, Matth. 5, 8. Quidam vero dicunt, quod
hoc signum nihil aliud erit quam ipsa praesentatio evidens filii Dei in
mundo, de qua dicitur Matth. 24, 27: sicut fulgur quod venit ab
oriente, et apparet in occidente, ita erit adventus filii hominis.
Et innituntur auctoritati Gregorii, qui dicit, quod tubam sonare
nihil aliud est quam mundo ut judicem filium demonstrare. Et secundum
hoc ipsa apparitio filii Dei vox ejus dicitur: quia ei apparenti
obediet tota natura ad corporum humanorum reparationem sicut imperanti;
unde in jussu venire dicitur 1 Thessal. 4; et sic ejus apparitio
inquantum habet vim cujusdam imperii, vox ejus dicitur; et haec vox
quaecumque sit, quandoque dicitur clamor quasi praeconis ad judicium
citantis; quandoque autem dicitur sonus tubae, vel propter
evidentiam, ut in littera dicitur, vel propter convenientiam ad usum
tubae qui erat in veteri testamento: tuba enim congregabantur ad
Concilium, commovebantur ad praelium, et vocabantur ad festum.
Resurgentes autem congregantur ad Concilium judicii, ad praelium quo
orbis terrarum pugnabit contra insensatos, ad festum aeternae
solemnitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus in verbis illis circa
materialem causam resurrectionis tria tangit; scilicet voluntatem
divinam quae imperat, virtutem quae exequitur, et facilitatem
exequendi, in hoc quod nutum adjunxit, ad similitudinem eorum quae in
nobis sunt: illud enim valde facile est nobis facere quod statim ad
dictum nostrum fit; sed multo major apparet facilitas, si ante verbum
prolatum, ad primum signum voluntatis, quod nutus dicitur, executio
nostrae voluntatis per ministros fiat; et talis noster nutus est
quaedam causa praedictae executionis, inquantum per ipsum inducuntur
alii ad nostram voluntatem explendam; nutus autem divinus, quo fiet
resurrectio, nihil est aliud quam signum ab ipso datum, cui natura
tota obediet ad resurrectionem mortuorum; et hoc signum idem est quod
vox tubae, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum, quod sicut formae sacramentorum habent virtutem
sanctificandi, ut supra dictum est, non ex hoc quod audiuntur, sed ex
hoc quod proferuntur; ita illa vox, quidquid sit, habebit efficaciam
instrumentalem ad resuscitandum, non ex hoc quod sentitur, sed ex hoc
quod profertur; sicut etiam vox ex ipsa impulsione aeris excitat
dormientem solvendo organum sentiendi, non ex hoc quod cognoscatur;
quia judicium de voce perveniente ad aures sequitur excitationem, et
non est causa ejus.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, si virtus data illi
voci esset ens perfectum in natura: quia tunc quod ex ea procederet,
virtutem jam naturalem factam principium haberet. Non autem est talis
virtus illa, sed qualis supra dictum est esse in formis sacramentorum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Augustinus dicit in 3 de
Trinit., quod sicut corpora crassiora et inferiora per subtiliora et
potentiora quodam ordine reguntur; ita omnino corpora reguntur a Deo
per spiritum vitae rationalem; et hoc etiam Gregorius in 4 Dialog.
tangit. Unde in omnibus quae corporaliter a Deo fiunt, utitur Deus
ministerio Angelorum. In resurrectione autem est aliquid ad
transmutationem corporum pertinens, scilicet collectio cinerum, et
eorum praeparatio ad reparationem humani corporis; unde quantum ad hoc
in resurrectione utetur Deus ministerio Angelorum. Sed anima sicut
immediate a Deo creata est, ita immediate a Deo corpori iterato
unietur sine aliqua operatione Angelorum. Similiter etiam gloriam
corporis ipse faciet absque ministerio Angelorum, sicut et animam
immediate glorificat. Et istud Angelorum ministerium vox dicitur
secundum unam expositionem, quae tangitur in littera.
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Ad secundum dicendum, quod ministerium illud erit principaliter unius
Archangeli, scilicet Michaelis, qui est princeps Ecclesiae, sicut
fuit synagogae, sicut dicitur Daniel. 10: qui tamen agit ex
influentia virtutum, et aliorum superiorum ordinum; unde quod ipse
faciet, superiores ordines quodammodo facient. Similiter inferiores
Angeli cooperabuntur ei circa resurrectionem singulorum, quorum
custodiae deputati fuerunt; et sic vox illa potest dici unius et
plurium Angelorum.
|
|